Enarratio in epistolam
POST NATIVITATEM CHRISTI
NOLITE ESSE PRUDENTES APUD VOSMETIPSOS, ETC. Rom. XII, 16-21.
BEATUS Apostolus in præsenti epistola verbis brevissima, sed sensu plenissima, totam vitam nostram saluberrime instruit : Nolite, inquiens, esse prudentes apud vosmetipsos, hoc est in oculis propriis, reputando vos sapientes, aut ceteris magis sensatos. Unde in Proverbiis Salomon protestatur :1 Vidisti hominem sapientem sibi videri? magis illo spem stultus habebit; et Isaias :2 Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.
Sed contra hæc objici potest. Nam ipsemet Paulus vocat se sapientem, dicendo : Ut sapiens architectus fundamentum posui.3 Et ad Ephesios scribens : Potestis (inquit) intelligere prudentiam meam in mysterio Christi;4 itemque, Docentes, scilicet nos Apostoli, omnem hominem in omni sapientia.5 Deinde idem Apostolus loquitur : Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.6 Ergo ad veram pertinet perfectionem virtutum, ut homo sciat quid sibi a Deo collatum est. Et quomodo gratias aget datori altissimo, si non recognoscit quid ab illo accepit? Ergo viri virtuosi et illuminati, in quibus sunt dona sapientiæ atque scientiæ, et viri eruditi, præsertim qui Scripturas exponunt et populum instruunt, scire et reputare se debent sapientes sive prudentes. — Et respondendum, quod septem dona Spiritus Sancti sunt caritati infusæ et gratiæ gratum facienti inseparabiliter certitudinaliterque connexa. Ideo, sicut sine revelatione divina certo scire non possumus quod sumus in caritate et gratia, ita nec hoc, quod habemus sapientiam et scientiam prout sunt dona Spiritus Sancti, proprie loquendo de donis, videlicet prout sunt habitus supernaturales. Possumus tamen certo scire habere nos sapientiam, scientiam sive prudentiam, prout sunt habitus naturales seu acquisiti. Porro Apostoli ac Prophetæ, multique alii viri heroici, ex revelatione divina aut aliquo æquipollenti certo agnoverunt se caritatem, sapientiam prudentiamque infusam habere. Ideo non est omnifarie illicitum quod homo se recognoscat, advertat seu reputet sapientem sive prudentem, quum Salomon dicat : Sapientia perseveravit mecum. Et auctor libri Sapientiæ :7 Invocavi (inquit) et venit in me spiritus sapientiæ.8 Ecclesiasticus quoque fatetur : juventute mea investigavi sapientiam, inclinavi modice aurem meam, et multum profeci in ea.9 Sic et Isaias testatur : Dominus dedit mihi linguam eruditam.10
Quum ergo ait Apostolus, Nolite esse prudentes apud vosmetipsos, hoc docere intendit, ut non immoderanter neque inaniter immoremur considerationi hujusmodi qua reputamus nos sapientes sive prudentes, ne extollamur; nec alios contemnamus, neque putemus nos sapientiores esse quam sumus, nec nobis ipsis attribuamus dona Dei, sed Deo; nec vane in nobis lætemur, nec proprio sensui confidamus aut de prudentia nostra nimis præsumamus, et sic minus confugiamus ad Dei auxilium. Hinc enim in Proverbiis scriptum est: Habe fiduciam in Domino ex toto corde tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ;11 et denuo: In omnibus viis tuis cogita Deum, et ipse diriget gressus tuos;12 et non sis sapiens apud temetipsum. Si quis autem reputet se sapientem sive prudentem vel eruditum cum humilitate et gratiarum actione, omne quod habet Deo grata ac humili mente attribuendo, imo et de sua scientia amplius formidando, eo quod juxta scientiam sibi collatam aut acquisitam non satis digne ac exemplariter conversetur, sicque vereatur sibi gravius imminere judicium occasione suæ scientiæ, juxta illud Isaiæ, Sapientia tua et scientia tua decepit te;13 laudabile est taliter se sapientem, doctum aut prudentem reputare aut probabiliter æstimare.
Præterea, juxta doctrinam Sanctorum, homo magis debet attendere mala quæ habet, et bona quæ nondum sortitus est, quam bona quæ habet. Rursus, quædam sunt bona in genere et in se, quibus tamen non expedit passim uti sive insistere propter annexum periculum: sicut jurare, quod secundum se actus est latriæ; nec tamen sine grandi necessitate vel utilitate jurandum est, ne ex assiduitate jurandi incurratur perjurium, aut sine debita reverentia juretur. Itaque, quamvis considerare dona et eminentiam quamdam sui ipsius, non sit malum in se, imo bonum esse valeat secundum modum prætactum; ne tamen ex tali consideratione quis intumescat et sibi vane complaceat, aut cetera mala quæ tacta sunt incidat, non expedit tali reputationi multum insistere, ne contingat illud quod per Ezechielem de principe Tyri sive diabolo dicitur: Elevatum est cor tuum in decore tuo, et perdidisti sapientiam tuam in decore tuo.14
Verumtamen præinductum verbum Apostoli quidam exponunt de falsa prudentia, quæ similitudinarie prudentia nuncupatur, ut sit sensus: « Nolite esse prudentes », hoc est astuti et callidi, « apud vosmetipsos », id est in cogitationibus pravis. Alii exponunt sic: « Nolite esse prudentes apud vosmetipsos », hoc est, non solum circa vos ipsos exerceatis prudentiam vestram, sed et aliis eam communicate, et eam circa proximos exercete. Sed prima expositio mihi aptior videtur.
Nulli etiam sitis malum pro malo reddentes. Hoc est quod in Proverbiis legitur: Ne dicas, Reddam malum pro malo;15 exspecta Dominum, et liberabit te. Et Psalmista: Si reddidi retribuentibus mihi mala, decidam merito ab inimicis meis inanis.16 In Levitico quoque scribitur: Non quæras ultionem, nec memor eris injuriæ civium tuorum.17 Nec istud videtur sufficere, quum dicat Salvator: Benefacite his qui oderunt vos.18 Et beatissimus Petrus in prima sua Canonica: Non reddentes (inquit) malum pro malo, sed econtrario benedicentes;19 in hoc enim vocati estis.
Sed si hæc ita se habent, ergo judex peccat qui reos occidit; item, si non est reddendum malum pro malo, impii sine formidine et mensura spoliarent, opprimerent tribularentque justos, et bona Ecclesiæ diriperentur, ac derogaretur justitiæ. Et respondendum, quod verbum istud Apostoli secundum unum sensum est consilium potius quam præceptum. Consilium quippe est, non solum culpam sed et pœnam seu satisfactionem quæ secundum juris processum exigi potest, dimittere propter Deum, quantum in se est, et in quantum injuria in propriam injuriati redundat personam; sed quando ex tali remissione respublica turbaretur, ac rigor seu observatio justitiæ deperiret, et mali sumerent peccandi audaciam, laudabilius est secundum juris processum, et communi, non propria, auctoritate, inferre vindictam ad Dei honorem, et propter justitiæ conservationem ac propter repressionem malitiæ, ex caritate quoque fraterna, ut impii in præsenti sæculo puniantur, ne æternaliter condemnentur. Et istud S. Gregorius super Job diffuse pertractat, et S. Thomas in secunda secundæ allegat. Unde quod in Ecclesiastico asseritur, Qui vindicari vult, a Deo inveniet vindictam, intelligendum est quod non ultionis livore liceat pœnam pro culpa inferre.20
Providentes, id est, provide agentes seu disponentes, bona, non tantum coram Deo, id est in secreto cordis, cujus Deus inspector est, sed etiam coram omnibus hominibus, ut ædificentur in vobis. Unde alibi dicit Apostolus:21 Honeste ambuletis ad eos qui foris sunt; et rursus: Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum.22 Hinc loquitur Christus:23 Luceat lux vestra coram hominibus; et, Videte ne scandalizetis unum ex iis pusillis.24 Deo enim debemus obsequium, proximis bonum exemplum. Quædam tamen sunt opera supererogationis et specialis devotionis, ad quæ quis non tenetur: et illa sunt potius occultanda quam publice peragenda.
Si fieri potest quod dicam, quod ex vobis est, id est, vestram possibilitatem et diligentiam ad hoc facite, ut sitis cum omnibus hominibus pacem habentes, id est veram et spiritualem pacem seu ordinatam concordiam. Denique in nostra potestate est, pacem pectoris, id est mentis tranquillitatem, habere cum omnibus, juxta illud, Cum iis qui oderunt pacem eram pacificus;25 non autem pacem temporis seu exteriorem quietem. Est etiam quædam pax simulata, quædam pax carnalis, et quædam pax inquinata. Unde ait Salvator:26 Non veni pacem mittere, sed gladium; et ad Jerusalem:27 Et quidem in hac die tua, quæ ad pacem tibi;28 atque in Psalmo: Zelavi super iniquos, pacem peccatorum videns. Hujusmodi pacem habent qui in vitiis sunt concordes; sed pax talis vitanda est: cum vitiis enim habendum est bellum, nec pravitati est consentiendum.
Non vosmetipsos defendentes, carissimi, repercutiendo aut violentiam rependendo, quum dicat Salvator: Si quis te percusserit in unam maxillam, præbe ei et alteram;2930 sed date locum iræ, id est, iracundiæ adversarii cedite, et eum quod vult facere sinite, non vindicando vos ipsos: quod intelligendum est sicut et illud quod paulo ante præmisit, Nulli malum pro malo reddentes. Sed objici potest, quia ut dicitur, licet vim vi repellere, et interdum clavum clavo retundere. Et respondendum, quod licet secundum leges civiles liceat vim vi repellere, adhibita inculpata tutela, melius tamen est sine hujusmodi repulsione propter Deum æquanimiter sustinere, nisi in casibus prætactis circa illud, Nulli malum pro malo reddentes. Imo, secundum Augustinum, pro defensione propriæ vitæ non licet occidere alium propria auctoritate: magis enim diligendus est omnis proximus, etiam inimicus, quam proprium corpus corporalisve vita; et eas res quæ auferri possunt nobis, quamvis invitis, oportet pro Deo, pro caritate, pro futuræ vitæ amore contemnere.
Scriptum est enim in Deuteronomio: Mihi vindictam committite, et ego retribuam, dicit Dominus, qui facio judicium injuriam patientibus.3132 Nostra translatio habet: Mea est ultio, et ego retribuam eis in tempore. Vel in Ezechiele istud habetur: siquidem ubi Hieronymus transtulit, Appropinquaverunt visitationes urbis, Septuaginta transtulerunt:33 Mihi vindictam, etc. Verumtamen non debemus appetere ut Deus vindicet nostras injurias, ex livore, vel in quantum sunt contra nos, sed ex caritate, in quantum sunt Dei offensivæ, Deus in præsenti corripiat, ne æternaliter puniat: quoniam nullum malum relinquitur impunitum, juxta illud Job, Deus inultum abire non patitur.34
Sed si esurierit inimicus tuus qui odit te, ciba illum corporaliter;35 si sitit, potum da illi, præsertim in extrema necessitate, etiam si non petit; et pari ratione, cetera opera misericordiæ inimico sunt impendenda, dum causa occurrit. Hoc enim faciens, carbones ignis, id est fomenta atque materiam dilectionis, congeres, id est, pones et colliges, super caput ipsius, id est in mente ejus, quia per hoc das ei causam deponendi rancorem et assumendi amorem ad te. Hoc idem in Proverbiis habetur; et consonat illud Proverbiorum : Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu, indignationem maximam.36 Ex quibus ostenditur error Judæorum, dicentium quod secundum Mosaicæ legis intentionem, inimici sint odiendi, non solum quantum ad culpam, sed etiam quantum ad naturam. Sic enim non esset eis benefaciendum, sed malum optandum. Contra quod scriptum est in Proverbiis : Quum ceciderit inimicus tuus, ne gaudeas. Et sanctus Job loquitur : Si gavisus sum ad ruinam ejus qui oderat me, et exsultavi eo quod invenisset eum malum.3738 Unde in Ecclesiastico docetur: Desine inimicari, et ne irascaris proximo, et abstine te a lite.39 Denique Samuel deplanxit Saulem hostem suum letalem, usque ad diem mortis suæ;40 et David rex eidem Sauli sibi inimicissimo multa bona impendit, eruendo eum crebro a morte, ut primo Regum describitur.
Noli vinci per impatientiam seu rancorem, aut aliam culpam, a malo homine, vel a malo quod infert tibi: vincitur enim qui ad peccatum inducitur. Unde sancti martyres non sunt a persecutoribus victi, mortem patiendo: imo vicerunt, in veritate et justitia persistendo. Qui autem pœnis cesserunt, victi sunt, mortem fugiendo et a virtutibus corruendo. Sed vince in bono, id est tua bonitate, patientia et virtute, malum, ut quo alter plus malignatur, eo benigniorem te præbeas ei, ut sic eum convertas, vel non subvertaris ab eo.
Footnotes
-
Prov. xxvi, 12. ↩
-
Is. v, 21. ↩
-
1 Cor. iii, 10. ↩
-
Ephes. iii, 4. ↩
-
Coloss. i, 28. ↩
-
1 Cor. ii, 12. ↩
-
Eccle. u, 9. ↩
-
Sap. vu, 7. ↩
-
Eccli. u, 20-22. ↩
-
Is. u, 4. ↩
-
Prov. III, 5. ↩
-
Ibid. 6, 7. ↩
-
Is. XLVII, 10. ↩
-
Ezech. XXVIII, 17. ↩
-
Prov. XX, 22. ↩
-
Ps. VII, 5. ↩
-
Lev. XIX, 18. ↩
-
Matth. V, 44. ↩
-
I Petr. III, 9. ↩
-
Eccli. xxviii, 1. ↩
-
I Thess. iv, 12. ↩
-
II Cor. vi, 3. ↩
-
Matth. v, 16. ↩
-
Matth. xviii, 10. ↩
-
Ps. cxix, 7. ↩
-
Matth. x, 34. ↩
-
Luc. xix, 42. ↩
-
Ps. lxxii, 3. ↩
-
Luc. vi, 29. ↩
-
Matth. v, 39; ↩
-
Ps. cxlv, 7. ↩
-
Deut. xxxii, 35. ↩
-
Ezech. ix, 1. ↩
-
Job xxiv, 12. ↩
-
Prov. xxv, 21, 22. ↩
-
Prov. xxi, 14. ↩
-
Job xxxi, 29. ↩
-
Prov. xxiv, 17. ↩
-
Eccli. xxviii, 6, 8, 10. ↩
-
I Reg. xv, 35. ↩
Chapter 69 of 211