Sermo 5
Ad religiosos
QUOMODO NEMO RELIGIOSORUM SE IN SE DEBEAT REPUTARE SAPIENTEM, RELIGIOSUM AUT DOCTUM, AUT ULLI SE PRÆFERRE.
NOLITE esse prudentes apud vosmetipsos, nulli malum pro malo reddentes. Rom. XII, 16, 17.
In exordio hodiernæ epistolæ docet nos sanctus Apostolus, ne prudentes aut sapientes simus in propriis oculis, nec ceteris nos arbitremur sapientiores, quum et Salomon protestetur : Vidisti hominem sapientem sibi videri ?1 magis illo spem stultus habebit. Isaias quoque propheta :2 Væ (inquit) qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes. Sed quæri potest, quomodo intelligenda sint ista, quum beatus Apostolus doctorem se gentium et sapientem architectum appellet.34 Et rursus : Sapientiam (ait) loquimur inter perfectos;5 et, Docentes omnem hominem in omni sapientia.6 Denique ad perfectionem pertinet ut homo dona sibi desuper præstita recognoscat, quatenus gratias agat Altissimo. Propter quod loquitur Apostolus : Non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est, ut sciamus quæ a Deo donata sunt nobis.7
Sed ad hæc atque similia respondendum est, quod per verba thematis introducti non aliud intendit Apostolus, nisi ut nemo se in se reputet sapientem, nec in se quasi præ aliis prudens inaniter glorietur, aut simplices aspernetur, neque de sapientia sua nimis confidat sive præsumat, nec prudentiorem se putet quam est, nec etiam considerationi sapientiæ suæ nimium immoretur, ne extollatur, juxta illud, Scientia inflat;8 sed potius quid desit sibi humiliter contempletur, seque tanquam defectuosum et insipientem humiliet; et quidquid sapientiæ aut scientiæ sibi inest, non sibi aut meritis propriis, sed Deo ac gratiæ ejus grata ac humili attribuat mente. Imo quantumlibet quis in vita ista sit prudens aut sapiens, tamen comparatione sapientiæ Dei, imo et angelorum ac omnium Beatorum, quasi insipientem potest se veraciter reputare. Rursus, quum ea quæ scimus minima sint respectu eorum quæ ignoramus, potest vir doctus, prudens et sapiens, insipientem, indoctum et imprudentem se judicare ac dicere, hac scilicet consideratione, quia non perfecta sed valde imperfecta est sua doctrina, sapientia atque prudentia. Verumtamen, loquendo de sapientia quæ est donum, et caritati inseparabiliter est annexa, nemo potest certo scire se esse sapientem, nisi ex revelatione divina. Idcirco vir doctissimus potest sibi aliquem fratrem simplicissimum in sapientia vere præferre, pie credendo quod frater hujusmodi dono sapientiæ decoretur, quam ipse sibi inesse pro certo non novit : quum sapientia illa quæ donum est, incomparabiliter præstantior sit atque salubrior quam sapientia acquisita, aut etiam infusa, ad dona pertinens gratiæ gratis datæ.
Insuper, si quis sapientior videtur aut doctior fratribus suis, non vane lætetur aut intumescat, sed timoratior, humilior mitiorque sit, quoniam Christo testante, Cui plus datum est, plus requiretur ab9
Luc. xii, 47. eo; et, Servus sciens voluntatem domini sui, et non faciens, plagis verberabitur multis. Nam et talis exemplarior esse tenetur, et alios scandalizando gravius peccare cognoscitur. Hinc in Canonica sua apostolus Jacobus optime loquitur: Quis sapiens et disciplinatus inter vos? Ostendat ex bona conversatione suam operationem in mansuetudine sapientiæ.10 Qui etiam ait: Scienti bonum, et non facienti, peccatum est illi.11
Deinceps, quamvis ad omnem pertineat Christianum, non esse in propriis oculis prudentem ac sapientem, juxta sensum inductum, istud tamen ad religiosos potissimum spectat, qui propriæ voluntati ac sensui renuntiaverunt, nec suo judicio stare debent, sed præsidentis. Verum contra hoc agunt filii proprii sensus, et religiosi sui capitis, qui pertinaces ac immansueti sunt in apprehensionibus, judiciis ac desideriis suis, nec superiori obtemperant, nisi in quibus ipsis placet, et in quibus eum bene sentire sive præcipere judicant; in ceteris vero proprio pertinaciter innituntur judicio. Idcirco fatui sunt atque sacrilegi transgressoresque voti solennis, et omni vera ac salutari sapientia ostendunt se destitutos ac penitus indiscretos, quum beatissimus Jacobus apostolus dicat: Quæ desursum est sapientia, primum quidem pudica est, deinde pacifica, modesta, suasibilis, bonis consentiens, plena misericordia et fructibus bonis.12 Tales namque sunt inverecundi, frontosi, loquaces, cum suo superiore etiam in capitulo disputantes, rixantes, indocibiles, nec sibi ipsis tam enormiter deviantibus, nec superioris sui tristitiæ qua de eorum perversitatibus mœstus est, condolentes; nec fructibus bonis, sed infructuosis tenebrarum sunt pleni operibus.
Nunc ergo qui tales sunt, audiant qualis eorum sapientia esse dicatur. Idem quippe Apostolus ait: Si zelum amarum habetis, et contentiones sunt inter vos, nolite gloriari et mendaces esse adversus veritatem:13 non est ista sapientia desursum descendens, sed terrena, animalis et diabolica. Istis certissime summe pavendum est quod Samuel est locutus: Quoniam quasi peccatum ariolandi est, repugnare, et quasi scelus idololatriæ, nolle acquiescere.14 Ex quibus concludit Gregorius: Scelus idololatriæ incurrit quisquis superiori suo non acquiescit. Unde et Paulus: Noli (inquit) verbis contendere; ad nihil enim utile est, nisi ad subversionem audientium. Impleat ergo quilibet nostrum quod Salomon jubet: Habe fiduciam ex toto corde in
II Tim. II, 14.15
Domino tuo, et ne innitaris prudentiæ tuæ; itemque, Prudentiæ tuæ pone modum.16 Etenim quum prima pars prudentiæ sit docilitas, isti insuasibiles, indociles, prima hac prudentiæ parte carentes, vera se pandunt destitutos prudentia, quia se ipsos præcipitant ac diversis exponunt periculis, quemadmodum in libro Proverbiorum legitur: Sapiens timet, et declinat a malo;17 stultus confidit, et transilit. Quum superioris nostri monita, increpationes, informationes, præcepta audimus, non hominem, sed Deum per hominem nobis loquentem existimemus; et Dei vicario, quasi Deo, obedientiam, reverentiam advertentiamque præstemus, quum Dominus suis loquatur vicariis: Qui vos audit, me audit;18 et qui vos spernit, me spernit.
Præterea, juxta præsentis doctrinam epistolæ, «nulli malum pro malo» reddamus. Si hoc ad omnem pertinet Christifidelem, quid coram Deo nos religiosi dicemus, qui nec modicum verbum aut signum aspernationis pati valemus, sed protinus pro posse nos ipsos ulciscimur? Imo ex indignationis, iræ et impatientiæ vehementia, majora, si possumus, retribuimus mala, et pro parva injuria (si tamen injuria) magnam vindictam. Et ubi est quod jubet Salvator, Diligite inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos? Itaque non sufficit nobis malum pro malo non reddere, sed bona pro malis obligamur rependere.19 Quod etiam in hac epistola copiose docet Apostolus, dicens: Si esurierit inimicus tuus, ciba illum; si sitierit, potum da illi.20
Noli vinci a malo, sed vince in bono malum:21 hoc est, alterius improbitate, perversitate, persecutione, injuria, non movearis ad iram, impatientiam aut rancorem; sed bona pro malis ex caritate ac patientia rependendo, vince illius malitiam, ut tua caritate, beneficentia, mansuetudine, patientia, ejus invidia, pravitas, ira, impatientia exstinguantur, et ædificatus ex te, incipiat te amare.
Hoc est quod in epistola ista et in Proverbiorum libro habetur. Hoc enim faciens, id est ita ad tuum te adversarium habens, carbones ignis, id est materiam dilectionis, congeres, id est, congregabis et compones, super caput ipsius, id est in mente æmuli tui, qui bonitatem tuam et beneficia tua pensando, de sua erubescet malitia. Hinc rursus in Proverbiorum libro asseritur: Munus absconditum exstinguit iras, et donum in sinu, indignationem maximam.22 Unde et denuo Salomon ait:23 Ne dicas, Reddam malum pro malo; exspecta Dominum, et liberabit te. Hoc est quod princeps Apostolorum hortatur: Non redentes malum pro malo, sed econtrario benedicentes; in hoc enim vocati estis.
Nihilo minus præsidens pro malo culpæ potest et debet malum pœnæ, id est justam ac debitam correptionem atque correctionem, Fratribus irrogare, præsertim quum Hieronymus in Regula sua dicat: Nihil est periculosius in prælato quam vana humilitas et negligentia ad corrigendum subjectos. Non autem reddi debet malum pro malo ex desiderio ultionis, quamvis ex caritate et zelo justitiæ possit interdum correctio expeti, et Frater culpabilis proclamari. In religioso tamen maxime commendabile perhibetur, non esse querulosum aut vindicativum, sed patientem et mansuetum.
Postremo, ex eo quod ait Apostolus, Non vosmetipsos defendentes, carissimi24, non prohibetur quis se ipsum humiliter excusare, si culpa qua sibi conscius non est ei objiciatur, præsertim si sit culpa gravis, ne alii scandalizentur in ipso, atque ut veritas innotescat.
Footnotes
-
Prov. XXVI, 12. ↩
-
Is. v, 21. ↩
-
1 Cor. III, 10. ↩
-
1 Tim. II, 7. ↩
-
1 Cor. II, 6. ↩
-
Coloss. I, 28. ↩
-
1 Cor. II, 12. ↩
-
1 Cor. VIII, 1. ↩
-
Luc. XII, 48. ↩
-
Jacob. III, 13. ↩
-
Jacob. IV, 17. ↩
-
Jacob. III, 17. ↩
-
Ibid. 14, 15. ↩
-
I Reg. XV, 23. ↩
-
Prov. III, 5. ↩
-
Prov. XXIII, 4. ↩
-
Prov. XIV, 16. ↩
-
Luc. X, 16. ↩
-
Matth. V, 44. ↩
-
Prov. xxv, 21, 22. ↩
-
Rom. XII, 20, 21. ↩
-
Prov. xxI, 14. ↩
-
Prov. xx, 22. ↩
-
Rom. xii, 19. ↩
Chapter 75 of 211