Sermo 6
QUOMODO RELIGIOSI COMMUNITER VIVENTES, CUM GRANDI MERITO DILIGENTES, ET CUM GRANDI PERICULO NEGLIGENTES SINT.
PROVIDENTES bona non tantum coram Deo, sed etiam coram omnibus hominibus. Rom. xii, 17.
Juxta Gregorium, qui in conspectu populi male agit, tot lædit aut perimit, a quot conspicitur. Ideo hortatur Scriptura: Curam habe de bono nomine.1 Salomon quoque: Melius (inquit) est nomen bonum, quam pretiosa unguenta.2 Quemadmodum enim per bonum exemplum et famam laudabilem proximos ædificamus, et eos ad Dei laudationem inducimus, ita per prava exempla ac vituperabilem famam proximos scandalizamus, et Deum inhonoramus. Ideo jussit Salvator: Videte ne scandalizetis unum de pusillis istis; itemque, Luceat (inquit) lux vestra coram hominibus, ut videant bona opera vestra, et glorificent Patrem vestrum qui in cœlis est. Ex quibus Augustinus concludit, quod qui negligit famam, id est, mala de se opinari permittit, si convenienter possit hoc impedire, crudelis est. Et Gregorius asserit: Plerumque contingit quod qui mala de se negligenter opinari permittunt, etsi per se mala non faciunt, per eos tamen qui eorum mala opinata sequuntur, multipliciter peccant. Hinc rursus monet Apostolus:3 Nemini dantes ullam offensionem, ut non vituperetur ministerium nostrum;4 et rursus, Honeste ambuletis ad eos qui foris sunt.5
Si itaque istud ad omnem spectat fidelem, quanto magis ad religiosos, quorum non est circa communia languere, nec sola generalia servare præcepta, sed evangelica quoque consilia, et ad perfectionem quoque assidue proficisci? Maxime ergo conari debent ut sint mutuo exemplares, nec quemquam in itinere suo ad Deum impediant, ut cum Apostolo dicere queant: Quis scandalizatur, et ego non uror?6 Hinc Climacus refert se in quodam fuisse cœnobio celeberrimo atque sanctissimo, in quo erant ducenti triginta Fratres, quorum præcipuum studium fuit, ne quis alterius conscientiam quoquomodo feriret; et si aliqui aliquod dissensionis aut contentionis verbum inter se proferebant, Frater audiens sive præteriens, flexis genibus hortabatur eos ad pacem, aut nutu, vel aliquo signo.
Periculosissimum ergo est in medio congregationis segniter agere, inexemplariter se habere, vivere scandalose. Hinc Eusebius Emisenus effatur: Si bene perspicimus, non solum hæc solitudo seu claustralis habitatio, sed et ipsa congregationis multitudo nos ad perfectionem constringit. Nam sicut pretiosum atque præcipuum est, in medio multorum bene agere, plurimos ad profectum exemplo boni operis excitare; ita periculosum perniciosumque est, negligentius tepidiusve agendo multorum fidem fervoremque frangere, multorum animas depravare. Sicut fructuosum est in medio tantorum positum probabiliter vivere; ita periculosum est aliquid destructionis egisse. Quod ideo dico, quia facilius invenimus qui ea quæ deteriora sunt, quam quæ meliora, sectentur: pronior enim est ad imitationem mali humana fragilitas.
Hinc rursus testatur: Qui inter multos vitam agere constituerunt, aut cum grandi merito diligentes sunt, aut cum grandi periculo negligentes. Unde felix est illa anima quæ bene in congregatione versando, multorum gaudium est, et plurimi ex eo ædificantur et illustrantur: bono enim ejus, dum multi communicant, additur, hoc est, virtuoso operi ejus meritum accrescit ac præmium. Ad quod illa Sapientis spectat sententia: Fili, si sapiens fueris, tibi et proximis tuis proficies. Itaque qui in cœnobio humilem, obedientem ac patientem se exhibet, quot ædificavit, tot fœneravit;7 et quantum bonum ex se proximis commendavit, tantum in sua lucra convertit. Si autem per inobedientiam, iram, superbiam, alios ad culpam induxit, quot scandalizavit, de tot periculum damnationis incurrit; et peccatum quod semel ab ipso processit, multipliciter ad ipsum redundat. Ideo sicut ille valde laudandus est, cujus cursus multorum profectus est, sic ille merito est lugendus, cujus vita multorum est ruina. Propterea quæ ad ædificationem pertinent, in medio positi agere non cessemus, ne vitia nostra aliorum virtutibus noceant, ne aliorum fervorem tepor noster debilitet, ne aliorum patientiam nostra iracundia violet, ne aliorum humilitatem nostra superbia depravet. Benedicta Deo est anima illa cujus humilitas alterius confundit superbiam, cujus patientia exstinguit proximi iram, cujus obedientia alterius inobedientiam increpat, cujus fervor alterius teporem accendit, quæ proximum aliqua passione aut tentatione turbatum, verbo consolationis ac ædificationis illuminat. Melior est hic quam qui fratrem suum ab aliquo contristatum, non jam manu solatii sublevat, sed multiloquio suo magis perturbat, atque pro culpa sua correptum, sic per sinistra consilia incitat ut allidat, sic armat ut perimat. Hæc Eusebius. Ecce, o fratres, quantum pauperrimis nobis instat periculum, nisi diligentes ac timorati semper fuerimus.
Idcirco sanctus præsul Cæsarius in suis ait sermonibus: Necessaria nobis est, fratres, pervigil cura, indefessa custodia, quia hic noster contra peccata dæmonesque conflictus est sine fine. Hostis est sine pace; vinci potest, in amicitiam capi non potest. Propterea bellum quod contra passiones et vitia atque invisibiles hostes suscepimus, satis periculosum arduumque consistit, quoniam intra hominem geritur, et nisi cum homine non finitur: imo in fine vitæ periculosius esse solet et acrius. Ideo nos ad hæc tranquilla, secreta et spiritualia castra contulimus, ut quotidie contra passiones et vitia infatigabili congressione certemus, et senioribus nostris voluntates proprias, quasi famulas, semper subjiciamus.
Hinc demum, ut recitat Cassianus, dixit abbas Pinuphius: Sicut immensa gloria fideliter sanctæ religionis instituta servantibus ac cohærentibus Deo promittitur, ita gravissimæ pœnæ his præparantur qui tepide et negligenter illa fuerint exsecuti, atque secundum hoc quod professi sunt, vel quod ab hominibus esse creduntur, fructus congruos sanctitatis Domino exhibere omiserint. Melius namque, secundum Scripturas, est non vovere, quam vota non reddere;8 et, maledictus qui facit opus Domini negligenter.9
Intueamur ergo, o fratres, periculum nostrum. Nec aliquis dicat: Ego non curo quid alii de me dicant aut sentiant, dummodo conscientiam habeam bonam, et dummodo Deo placere queam: quia jam patuit, quod nec conscientiam bonam habere, nec Deo valeamus placere, nisi proximorum scandala evitare eosque ædificare curemus. Verumtamen quidam sunt nimis pusilli, aut etiam satis mali, qui facta aliorum quæ deberent et possent interpretari in bonum, trahunt in pejus, et quærunt occasiones, insidiantur, observant, nec post redditam rationem quiescunt, sed nidum stercoreum instar turpium avium in suo construunt corde. Idcirco, secundum Thomam, scandalum eorum est scandalum Pharisæorum. Qui instruendi sunt ut intueantur se ipsos, ac temeraria proferre judicia vereantur. Tamen et hos lucrifacere enitamur, quum princeps Apostolorum in prima sua loquatur Canonica: Hæc est voluntas Dei, ut benefacientes obmutescere faciatis imprudentium hominum ignorantiam.10
Postremo, non dubium quin in divino Officio maxime debeamus studere nullum scandalizare, turbare, gravare, sicque non solum coram Deo, sed et coram cunctis qui adsunt, bona et ædificatoria providere, nos devote habendo, et ea quæ Dei sunt concorditer peragendo.
Footnotes
Chapter 76 of 211