Sermo 7
DE DUPLICI LEPRA PERNICIOSA NONNULLORUM RELIGIOSORUM, PROPRIÆ SCILICET VOLUNTATIS, PROPRIIQUE CONSILII.
DOMINE, si vis, potes me mundare. Matth. VIII, 2.
Quemadmodum in hodierno fertur evangelio, Christo descendente de monte, secutæ sunt eum turbæ multæ:1 siquidem unigenito Dei Filio per incarnationis mysterium a summo cœlo et a Dei Patris sinu in mundum hunc veniente, multi ubique terrarum ejus vestigia sunt secuti. Litteraliter vero, Christo de monte in quo octo beatitudines prædicavit, descendente, occurrit ei leprosus quærens curari, et dicens:2 « Domine, si vis, potes me mundare »; tanquam dicat: De potestate tua non ambigo, et quid desiderem te scire ac cernere certus sum. Lepra autem incurabilis dicitur morbus : per quam quodcumque mortale designatur peccatum. Sic ergo et nos quum lapsi fuerimus, Christo dicamus : Domine, si vis, potes me mundare. Quis enim potest facere mundum de immundo conceptum semine?3 Nonne ipse qui solus es? Qui ad Moysen dixit : Ego sum qui sum;4 hæc dices : Qui est, misit me. Solus etenim Deus habet et est esse in se subsistens, plenum, perfectum atque infinitum, cujus comparatione omne creatum esse est quasi non esse.
Denique, juxta doctrinam Bernardi, per lepram specialiter designatur in religiosis quædam spiritualis infectio, quam nominat lepram : et est duplex, scilicet proprium consilium, propriaque voluntas. Lepra (inquit) utraque nimis est pessima, et eo perniciosior quo magis interior.
Per lepram autem consilii proprii, intelligit immansionem proprii sensus, confidentiam propriæ sapientiæ, defensionem proprii consilii propriique judicii. De quo vitio in religiosis valde pestifero paulo ante dicta sunt aliqua.5 Hæc lepra, secundum Bernardum, eorum est qui zelum Dei habent, sed non secundum scientiam, id est absque vera discretione, sequentes errorem suum, et obstinati in eo in tantum, ut nullius consiliis acquiescere velint.6 Et quæ major superbia quam ut unus homo totius congregationis spiritualisque patris judicio suum anteponat judicium, tanquam ipse solus habeat spiritum Dei? Ista est magna ac dolenda præsumptio, excæcatio atque perversitas, quum vere humilis Frater debeat æstimare in suis confratribus majorem esse sapientiam, illuminationem, discretionem, quam in se : præsertim quum humilioribus ac purioribus Spiritus Sanctus copiosius fulgeat, qui et frequenter revelat minori, humiliori, abjectiori ac simpliciori, quod non revelat majori ac doctiori. Nihilo minus lepra ista in simplicioribus atque indoctioribus detestabilior derisibiliorque consistit, quoniam tales de se minus præsumere debent : qui et eo ipso quo in proprio sunt pertinaces consilio, vera humilitate, et per consequens divina illuminatione, monstrant se esse nudatos.
Ab hac lepra mundatur qui Christi humilitatem sapientialiter contemplatur, quemadmodum scilicet Christus Dominus, cujus sapientiæ non est numerus, inventus in templo a Matre inter doctores, juxta Matris suæ suggestionem ac voluntatem dimisit quod cœperat, rediitque cum ea, et tam ei quam ejus ministro simplici Joseph fuit subjectus.78 De hoc sic ait Bernardus : Inventus inter doctores, increpatus quodammodo a Matre videtur.9 Cui respondit : Nesciebatis quia in his quæ Patris mei sunt oportet me esse? At illi non intellexerunt hoc verbum. Et quid fecit Verbum æternum? Non capiebatur in se, descendit ut etiam esset sub illis. Quis jam non erubescat obstinatus esse in consilio suo, quando consilium suum Sapientia ipsa deseruit? Sic mutavit consilium suum, ut quod tunc cœperat, ex tunc usque ad tricesimum suæ ætatis annum prorsus dimiserit : nihil enim ab hoc duodecimo anno de ejus doctrina vel operibus invenitur in Scriptura canonica usque ad annos triginta.
Præterea advertendum, quod lepra ista non solum illorum est qui zelum Dei habent non secundum scientiam, sed et quorumdam penitus corruptorum ac apertissime deviantium, qui nec vota sua, nec observantias custodiunt regulares, ac suæ reformationi pertinaciter renituntur, nec superioribus, sapientioribus ac melioribus acquiescunt : inter quos si fuerit aliquis Deum timens reformationemque cupiens, valde laudabiliter suum præfert judicium illorum judicio evidentissime errabundo. Inter eos quoque qui regulariter conversantur, interdum sunt aliqui qui non ex zelo Dei indiscreto, sed ex sua carnali affectione, aut aliqua passione, seu etiam elatione ac pravitate, sua defendunt consilia, ac proprium sensum sequuntur, præsertim dum corripiuntur, aut aliqua pro rigore et carnis castigatione instituuntur.
Deinceps de lepra propriæ voluntatis ait Bernardus : Voluntatem propriam dico, quæ non est communis Deo atque hominibus, sed nostra tantum, quando quod volumus, non ad honorem Dei, non ad fratrum utilitatem, sed propter nos ipsos volumus ac facimus, non recte intendentes Deo placere fratribusque prodesse, sed propriis satisfacere motibus animorum.10 Cui directe opponitur caritas : contra quam voluntas propria inimicitias ac crudelissimam guerram exercet. Quid enim odit ac punit Deus præter propriam voluntatem ? Cesset propria voluntas, et infernus non erit. In quid enim ignis ille desæviet, nisi in propriam voluntatem ? Hæc est fera pessima, crudelissima bestia, rapacissima lupa, leæna sævissima, quæ insensatissimo furore etiam Dominum majestatis impugnare præsumit. Cui primo subtrahit semetipsam; secundo, gloriam et honorem, quæ soli Deo debentur, nefarie ei subtrahit et sibi usurpat; tertio, divinæ se præfert voluntati, cujus contemnit præcepta ut impleat sibi placentia;11 quarto, quantum in se est, et ipsum perimit Deum, quem vellet sua peccata aut ignorare, aut vindicare non posse aut nolle. Sicque vult eum non esse Deum, qui vult esse aut insipientem, aut injustum, aut impotentem.
Audiant ista ac timeant servi ac filii propriæ voluntatis, qui sunt unitatis divisores, inimici pacis, caritatis expertes, vanitate tumentes, sibi placentes et magni in oculis suis, ignorantes Dei justitiam, et suam quærentes statuere;12 qui et se aliquando putant ceteris religiosiores. Ecce, juxta Samuelem prophetam, idololatris atque ariolis similes facti sunt; si tamen tanto vati magis judicant esse credendum, quam sibi. Hæc est immundissima lepra, sequens ex lepra priori, puta ex proprio consilio temerarioque judicio, cujus errore voluntas seducitur. A qua voluntatis lepra purgamur, si Christum, qui non venit facere propriam voluntatem, intueamur ac imitemur. Qui et passione sua instante dixit ad Patrem :13 Non mea voluntas, sed tua fiat.14 Unde et tunc factus est obediens usque ad mortem, ut ejus sequamur obedientiam.
Denique lepra proprii consilii voluntatisque propriæ, mentem miserrimi religiosi in tantum obtenebrat, imo infatuat et indurat, ut propria nequaquam advertat pericula, sed de sua sæpe rebellione, audacia, temeritate, prævalentia, diabolice glorietur, præsumat, et se stolidissime jactet, nec sibi ipsi, sed aliis per hæc se credat nocere.15 De hoc sic ait Eusebius Emisenus : Putamus quod digne invocet Deum, qui pro culpa sua correptus, non se ad emendationem et satisfactionem exponit, sed ad comminationem atque proterviam, ita ut dicat, Discedo, hoc est, non fero ? Intelligamus indignationes et contradictiones istas suggerente diabolo provenire. Quæ quum illaqueaverint animam, ita per inobedientiam eam obdurant, ut ad suscipienda præcepta ac hortamenta et documenta, nec auctoritate nec ratione flectatur, sed, quod pessimum est, sibi soli credat, et pro omni ratione proprias intentiones sequatur, atque hoc solum judicet rectum quod obdurato corde concepit, juxta illud : Itinera insipientium recta in oculis eorum; et iterum : Sunt viæ quæ rectæ videntur esse hominibus; novissima vero earum perducunt ad profundum inferni. Sicque cor negligentis tam vehementissime obduratur, ut hoc ipsum quod se non humiliavit nec satisfecit, sed præposito restitit, non sibi nocere putet, sed illi, insultandoque dicat : Quam constanter illi restiti, quam bene non acquievi, quanta auctoritate respondi ! Putabat quod me semper ei humiliarem.
Quod qui facit, diabolo captivum se tradit, qui de hominum vitiis et passionibus perditionibusque lætatur. Et tali homini eveniet quod ait Scriptura, Peccator adjiciet ad peccandum;16 et ruet de malo in pejus, ac tandem in pessima. Nam ire post proprias voluntates, tam perniciosum atque damnabile est, ut Deus hoc ipsum iratus pro peccati ultione ac demerito infligat, dicendo: Dimisi eos secundum desideria cordis eorum, ibunt in adinventionibus suis.17 Et revera hæc est metuendissima Dei plaga, dum peccatorem non paterne castigat, nec a vitiis misericorditer retrahit, sed deviare ac transgredi sine freno permittit.
Qui ergo vult tuta ac Deo complacita esse opera sua, obedientiæ prorsus nil præferat, sine qua nec jejunia, nec alii quicumque labores religiosi complacent Deo sublimi. Quem jugiter affectuosissime atque humillime deprecemur, ut a præfatis nocentissimis lepris nos indesinenter præservare et purgare, sancta quoque obedientia, vera ac superna sapientia nos implere dignetur, quatenus in omni simplicitate, in sancta devotione, in monastica alacritate infatigabiliter Domino obsequamur, et vicariis ejus obtemperemus. Ad laudem et gloriam Omnipotentis.
Footnotes
Chapter 77 of 211