Skip to the text

Sermo 3

DE RE SIGNIFICATA PER CURATIONEM PARALYTICI; ET CONTRA ACEDIAM.

DOMINE, puer meus jacet in domo paralyticus, et male torquetur. Matth. VIII, 6.

Sicut per lepram, ita per paralysim quodlibet potest peccatum mortale intelligi. Verumtamen per paralysim specialiter designatur acedia. Quemadmodum paralyticus tardus seu impotens est ad motum aut sensum membrorum, sic acediosus tardus et quasi immobilis est ad Dei vere devotum obsequium, ad exercitia veraciter virtuosa, atque ad omnia quæ Dei honorem propriamque concernunt salutem. Et ita acedia caritati est contraria, et divini amoris fervori repugnans: caritas namque promptum facit amantem ad ea quæ Dei sunt et salutis. Ideo, sicut Deum diligens et in ejus obsequio fervens, est specialiter valde laudabilis, ita acediosus est valde specialiter vituperabilis et culpandus. Unde in Apocalypsi loquitur Deus pigro seu acedioso: Utinam calidus esses aut frigidus;1 sed quia tepidus es, et nec calidus nec frigidus, incipiam te evomere de ore meo. Interdum enim frigidi, hoc est omnino vagi atque mundani, facilius convertuntur quam tepidi, qui ex eo quod aliquid boni facere videntur, quamdam sumunt fiduciam, nec putant sibi emendationem esse tam necessariam. Spiritualis ergo paralysis est nostra acedia: quæ ut S. Gregorius ait, est de laudabili virtutum exercitio languida seu tædiosa dejectio hominis, dum nec orare, nec meditari, nec aliquid spirituale et virtuosum agere libet.

Præterea, acediæ tres species signantur. Prima est quædam amaritudo mentis qua nihil jucundum aut salubre libet seu placet, sed tædio quodam pascitur homo, et aliorum fastidit consortium. Hanc amaritudinem vocat Apostolus sæculi tristitiam quæ mortem operatur, mortem videlicet culpæ in præsenti, et mortem æternæ miseriæ in futuro.2 Est enim proclivis in desperationem ac diffidentiam, suspicionesque malas; interdum quoque instigat hominem ad sui ipsius necem nefariam. Et oritur ista amaritudo, tristitia, sive acedia, quandoque ex præcedenti impatientia magna, vel quia non potuit quis adipisci quod multum optavit. Interdum tamen generatur ex prædominantibus melancholicis humoribus: et tunc possunt medici subvenire. Et ista tristitia induxit Achitophel, consiliarium David regis, et Judam proditorem, ad occidendum se ipsos.34 Secunda species acediæ est quidam torpor quo quis somnum et omnia corporis commoda amat, labores abhorret, aspera fugit, otio pascitur: hæc est proprie pigritia. Tertia species acediæ est quæ sola fastidit ea quæ Dei sunt; ad alia vero alacris agilisque consistit. Interesse divino Officio, orationibus et laudibus Dei, ac similibus bonis insistere actibus, grave est ei, et tanquam crux quædam: idcirco a talibus se absentat, vel ante finem recedit; aut cum tædio talia agit, dissoluto corde, oculis vagis, et cum irreverentia magna.

De hoc vitio sanctus affirmat Hieronymus: Sola tepiditas est quæ solet Dei vomitum provocare. Væ homini in quo regnat acedia. Acediosi enim sunt similes ingratissimis filiis Israel, quibus Deus pluit ac contulit manna, hoc est panem cœlestem; sed quia carnales et pigri erant, contempserunt hujusmodi cibum, nec sapuit eis: imo dixerunt, Anima nostra nauseat super cibo isto levissimo.5 Sed bonis ac virtuosis filiis Israel, qui pauci fuerunt, optime sapuit manna. Sic acediosis carnalibusque hominibus spiritualia ac divina, quæ ex sua natura vere dulcissima atque amabilissima exstant, non sapiunt, sed in nauseam convertuntur; vana vero, sensibilia et transitoria sunt eis suaviora. Panis eis in fastidio est, venenum eos delectat. Insuper, per acediam perdit homo omne donum caritatis et gratiæ, et vitiis adimpletur; tempus amittit, dæmonum ludus est, et æternaliter perit.

Abjiciamus ergo hoc vitium maledictum, et alacres, prompti ac fervidi simus ad honorificentiam Creatoris, ad actus virtutum, ad omne opus bonum. Et ad hoc primo valet consideratio infinitæ dignitatis ac honorabilitatis Domini Dei. Quam si bene attendimus, omnem acediam expellemus. Secundo, valet ad hoc consideratio ineffabilis felicitatis et gloriæ sempiternæ quæ pro his modicis ac brevibus virtutum operibus condonatur. Unde dixit Apostolus: Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis.6 Tertio, valet ad idem strenua agilitas incipiendi bonum quod quis novit esse agendum. Multi quippe ex horrore difficultatis negligunt bonum incipere, et interdum dicunt, Vellem me esse talem aut in tali vel tali regione; sed mala dejecti formidine, non audent incipere. Isti non pensant quam bonus sit Deus, et quam fideliter, copiose ac libentissime subveniat omnibus qui ex corde quærunt et invocant ipsum. Ejus ergo opem implorent, ac strenue inchoent, et non tardent, ne interim peccent ac pereant. Hinc etenim ab Isaia dicitur: Qui ambulat in tenebris, et non est lumen ei, speret in nomine Domini, et innitatur super Deum suum;7 ab Ecclesiastico quoque: Respicite, filii, nationes hominum, et scitote quia nullus speravit in Domino, et confusus est; aut quis invocavit eum, et despexit illum?8 Hinc iterum ait Scriptura: Non tardes converti ad Dominum, et ne differas de die in diem;9 subito enim veniet ira illius. Quarto, valet ad idem velocitas se abstrahendi a parvis et consuetis peccatis. Ad quod etiam valet consideratio damnationis ac pœnæ æternæ, quæ pro unoquoque mortali infligitur peccato; consideratio quoque divini metuendi judicii, et mortis atque incertitudinis ejus; et considerare quam infinite periculosum sit in peccatis manere. Ex his rationibus et motivis omnem abjiciamus acediam, alacriter surgamus ad divinum obsequium, nec ab ecclesia ante finem divini Officii sine causa abeamus condigna.

Porro, per paralyticum istum pro quo rogavit centurio Christum, intelligitur quilibet subditus piger, pro quo centurio, id est prælatus ipsius, Deum fideliter, instanter ac fervide invocare protinus debet, ut subditum sibi commissum gratiose et pie visitare, curare et inflammare dignetur, quatenus in omni Divinitatis obsequio sit devotus. Præterea, sicut centurio habuit milites et ministros sibi ad nutum obedientes, sic unusquisque Christifidelis debet esse tam perfectus ac virtuosus, ut universæ cogitationes et affectiones, imaginationes, passiones et actiones suæ sint sibi ad libitum subditæ, ita ut ad ejus imperium illa cogitatio mala mox abeat, et illa bona accedat, una etiam bona interdum alteri bonæ cedat, prout ratio dictat et causa requirit.

Legitur in libro Apum, quod in quadam devota congregatione Sororum Ordinis S. Dominici præfuit Mater multum devota, sed ita paralytica ut de lecto exire non posset, sed jacens in lecto, cum Sororibus capitulum tenuit. Idcirco rogavit superiores suos ut eam ab officio suo absolverent. Sorores vero rogabant ut non absolveretur, propter virtutes ejus ac discretionem: et ita non absolvebatur. Itaque quadam die Mater illa Sororibus condolens, interim quod Sorores in refectorio erant, fecit se cum lecto in ecclesiam deportari; et ibi ante imaginem crucifixi rogavit devotissime Christum ut vel eam ab infirmitate illa sanaret, vel Sorores ab ejus onere liberaret. Et ecce subito Christus eam exaudivit atque curavit, ita ut illa de lecto exsiliens, Sororibus a refectorio egredientibus obviaret. Quæ visa ea perterritæ cœperunt fugere, putantes phantasma esse; et revocans eas, exposuit eis qualiter esset a Deo curata. Quo cognito, Sorores illæ sunt vehementer gavisæ in Domino, et immensas ei gratias retulerunt. Nos igitur, hoc exemplo, indesinenter cum omni spe ad Dominum exclamemus, pensantes quod sanctus ait Bernardus: Quum te acedia aut tædio affici sentis, noli diffidere, neque a studio spirituali deficere, sed manum require juvantis, orando, Trahe me post te:10 quia et vir spiritualis ac fervens sæpe tentatur acedia, sed dissentiendo resistendoque prævalet.

Acedia quoque est coram Deo irreverenter se habere in stando, sedendo, seu alio corporis situ, potissimum in divinis. Propterea loquitur Leo Papa: O homo impudens, millia millium angelorum Deo ministrant, et decies millies centena millia ei adsistunt, et tu sedere præsumis?11 Cum metu ergo et reverentia Domino serviamus.12

Footnotes

  1. Apoc. III, 15, 16. ↩

  2. II Cor. VII, 10. ↩

  3. II Reg. XVII, 23. ↩

  4. Matth. XXVII, 5. ↩

  5. Num. xxi, 5. ↩

  6. Rom. viii, 18. ↩

  7. Is. l, 10. ↩

  8. Eccli. ii, 11, 12. ↩

  9. Eccli. v, 8, 9. ↩

  10. Cant. 1, 3. ↩

  11. Dan. vii, 10. ↩

  12. Hebr. xii, 28. ↩

Chapter 73 of 211