Skip to the text

Sermo 2

DE SPIRITUALI CURATIONE A LEPRA.

DOMINE, si vis, potes me mundare. Matth. VIII, 2.

Sicut evangelista Matthæus testatur, quum Christus descendisset de monte in quo discipulos docuit, curavit leprosum.1 Per montem istum, intelligitur altitudo regni cœlorum: in quo Christus a principio mundi, discipulos suos, hoc est angelos sanctos, suæ essentiæ beatifica visione edocuit, qui in ipsum optant prospicere;2 quibus etiam multa secreta de suis mysteriis et futuris operibus atque judiciis revelavit. Per superiores quoque docuit inferiores, ut S. Dionysius docet.3 Quum autem

Christus per suæ incarnationis mysterium de hoc monte in mundum inferiorem descendit (juxta illud Psalmistæ :4 A summo coelo egressio ejus), statim occurrit ei leprosus, hoc est, genus humanum, pro cujus curatione et salute descendit, reperit lepra, id est originali peccato actualibusque vitiis, plenum. Mox quoque nonnullæ generis humani personæ desuper illustratæ, Dei Filium venisse scientes, cœperunt ab eo postulare medelam, opem et salutem. Imo beatissima Virgo mater ipsius, natum ex se cernens Filium Dei, adoravit eum non solum ut Deum et Creatorem, sed etiam ut Salvatorem. Deinde Joseph, pastores, Magi, Simeon, Anna, et alii, adoraverunt eum ut Deum et Salvatorem; quem et Joannes Baptista nondum ex Virgine natum cognovit exsistens in utero matris, et ejus parentes. Isti ac ceteri Christifideles petierunt curationem et salvationem a Christo, sicut modo quotidie faciunt Christiani.

Christus ergo tanquam optimus, potentissimus, sapientissimus ac misericordissimus medicus, universis ægris, id est peccatoribus, ad se confugientibus, salutis impendit remedium; et manum suam extendens, id est, pietatis suæ auxilium tribuens, et gratiose succurrens, unicuique dicit : Volo, mundare. Quacumque etenim hora peccator se ad Christum per contritionem ac gemitum, imo vel per attritionem, faciendo quod in se est, vertit, protinus curatur, illustratur, roboratur ab eo. Verumtamen curatos mittit ad sacerdotes, non solum ad confitendum, sed etiam ad suscipiendum alia quædam sacramenta a sacerdotibus ministris Ecclesiæ. Nam quantumlibet adultus aliquis mente contritus sit et conversus, si nondum sit baptizatus, tenetur, si adest facultas, a ministris Ecclesiæ Baptismum suscipere. Et sicut Eliseus propheta in Christi persona curavit Naaman a lepra in Jordane, ita Christus omne genus hominum in ipsum credentium in Baptismo purgat ab omni peccato.

Præterea, per leprosum non solum intelligitur genus humanum, sed et unusquisque peccator. Recte etenim leproso comparatur peccator. Nam sicut leprosus tanquam abominabilis, immundus, vilis ac sordidus, aliorumque infectivus, a communi hominum habitatione atque consortio separatur, et sibi similibus sociatur, inter quos conversari permittitur; sic omnis qui in mortali peccato est, in quantum hujusmodi, coram Deo et angelis ac omnibus Sanctis abominabilis, odibilis, immundus, vilis sordidusque consistit, et aliorum est spiritualiter infectivus, quemadmodum scriptum est, Cum perverso perverteris;5 atque a communi hominum habitatione ac societate, hoc est ab Ecclesiæ communione, a mystico corpore Christi, dividitur, ac dæmoni, ejusque reprobo corpori, id est impiorum collectioni, incorporatur. Quicumque enim mortaliter peccat, desinit esse in Ecclesia virtute et merito, et participatione bonorum quæ in Ecclesia fiunt privatur : et ita quodammodo excommunicatur, id est, extra communionem bonorum spiritualium ac meritoriorum christiani populi ponitur. Nec talis est verum vivumque membrum Christi, quia non vivificatur ab ipso per caritatem et gratiam; sed est membrum diaboli, civis Babylonis seu hujus sæculi nequam.

Præterea, sicut lepra omnes corporis sensus vitiatos efficit et corruptos, et aggravat atque mœstificat hominem; sic peccata mortalia universas animæ vires superiores et rationis participes spiritualesque sensus inficiunt et corrumpunt, ita ut in mortali culpa exsistens, spiritualia et divina, et quæ suam concernunt salutem, clare non adspicit, nec saporose vivaciterque perpendit. Unde in libro Sapientiæ habetur : Excæcavit eos malitia eorum. Talis demum aure cordis verba Dei non percipit, dicente Apostolo :67 Animalis homo non percipit ea quæ sunt Spiritus Dei. Iterum, sicut lepra est morbus contagiosus, ita mortale peccatum, præsertim si sit apertum, est infectivum, quia aliorum scandalizativum. Sed quanto anima est nobilior corpore, et quanto deteriora sunt mala quæ peccatum infert animabus, quam quæ lepra corporibus, tanto plus fugiamus animarum quam corporum lepras, hoc est omne peccatum mortale, quo solo a Creatore, a gratia, a profectu, ab æterna impedimur salute, et dæmonibus ac inferno donamur. Ideo loquitur Isaias:8 Hic est omnis fructus, ut auferatur iniquitas. Christum igitur invocemus, ut ab omni spirituali nos mundet lepra, dicentes, Domine, si vis, potes mundare nos; et cum Propheta, Cor mundum crea in me, Deus, et spiritum rectum innova in visceribus meis.9 Ad quod hortatur Apostolus nos, dicendo: Mundemus nos ab omni inquinamento carnis et spiritus, perficientes sanctificationem in timore Dei.

Denique peccatum instar lepræ gravat hominem, quia a meditationibus spiritualium rerum, a contemplationibus divinorum, a desiderio Dei impedit eum, ita ut homo non levet se super se, appetendo cœlestia, sed in more porcorum, in carnalibus ac sensibilibus volutatur, occupatur, inquinatur. Propter quod clamat Propheta: Filii hominum, usquequo gravi corde?10 Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium? Peccatum quoque quasi lepra amaricat atque mœstificat animam, maxime sua vitia attendantem: nam et synderesis remurmurat malo, et conscientia remorsum habet de eo. Propter quod scriptum est in Jeremia: Scito et vide, quia malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te.11 Hinc Salomon loquitur: Homini bono dedit Dominus sapientiam, et scientiam, atque lætitiam; peccatori autem, afflictionem et curam superfluam.12

Legitur in Vitaspatrum, quod fuit vir quidam nomine Eulogius, scholasticus et eruditus, qui divino compunctus amore, civitates reliquit, et bona sua pauperibus dedit, pauca sibi reservans, quia operari non potuit, nec monasterium ingredi.13

A Quumque invenisset in platea quemdam leprosum qui nec manus habuit, nec pedes, dixit ad eum: Si vis, pater, suscipio te in domum meam, et propter Deum repausabo. Respondit leprosus: Si digneris facere, gratias ago. Accepit ergo eum Eulogius in domum suam, et quindecim annis servivit ei diligenter, et necessaria ministravit, quatenus ipse per obsequium istud misericordiam consequeretur a Deo. Post quindecim annos, instigante diabolo, cœpit leprosus ille clamare, convitiari ac maledicere Eulogio, et detrahere ei, et furtum ei imponere; et clamabat: Jacta me in plateam ubi ante jacebam, carnes desidero manducare. Quo audito, Eulogius dedit ei carnes manducare. Sed rursus ille clamavit: Non contentor, homines volo videre; jacta me ubi me invenisti. Hinc contristatus Eulogius, ex religiosorum virorum consilio, assumpsit secum leprosum et perrexit ad S. Antonium, adhuc in corpore tunc viventem.

C Constituto autem die venit S. Antonius in monasterium discipulorum suorum; et facto vespere omnibus Fratribus convocatis, subito exclamavit Antonius: Eulogi, Eulogi. Quumque tertio exclamasset, Eulogius non respondit, quia putavit quod alium vocasset Eulogium. Tunc dixit B. Antonius: Tibi dico, Eulogi, qui ab Alexandria advenisti. Respondit Eulogius: Quid jubes, domine Pater? Interrogavit eum Antonius: Cur huc venisti? Respondit Eulogius: Et quis tibi revelavit nomen meum et causam meam? Respondit Antonius: Scio cur veneris, sed coram omnibus recita, ut et ipsi sciant. Tunc Eulogius retulit qualiter in domum suam accepit illum leprosum, et quoniam ille leprosus ipsum afflixit, et ad priorem locum rejici voluit, et quod cogitavit eum rejicere, sed primo voluit uti consilio ejus, puta S. Antonii, ideoque venisset ad eum. Tunc austero vultu S. Antonius respexit Eulogium, dicens: Tu projicis eum, sed qui creavit eum non projicit eum. Et territus Eulogius siluit. Deinde S. Antonius acrioribus verbis increpavit leprosum cum clamore, et dixit:1415 Leprose, inveterate dierum malorum, indigne cœlo et terra, non cessas blasphemare Deum?16 Ignoras quod Christus tibi ministrat? Nonne propter Christum tam diu tibi servivit Eulogius? Quomodo ergo ausus es talia loqui? Deinde S. Antonius informavit Eulogium et leprosum, exhortans ut non separarentur ab invicem, prænuntians quoque quod ambo cito essent morituri, et ideo tentatio illa contigisset eis. Tunc ambo cum festinatione redierunt in cellam suam. Et post quadraginta dies defunctus est Eulogius, et post tres alios dies obiit ille leprosus; et ambo coronam gloriæ sunt adepti.

Footnotes

  1. Matth. VIII, 1. ↩

  2. 1 Petr. I, 12. ↩

  3. De Cœlest. hier. c. IV, VIII. ↩

  4. Ps. xviii, 7. ↩

  5. Ps. xvii, 27. ↩

  6. 1Cor. u, 14. ↩

  7. Sap. u, 21. ↩

  8. Is. xxvii, 9. ↩

  9. Ps. l, 12. ↩

  10. Ps. iv, 3. ↩

  11. Jer. ii, 19. ↩

  12. Eccle. ii, 26. ↩

  13. Thren. iii, 28. ↩

  14. II Cor. vii, 1. ↩

  15. Matth. viii, 2. ↩

  16. Dan. xiii, 52. ↩

Chapter 72 of 211