Enarratio in evangelium
ASCENDENTE JESU IN NAVICULAM, ETC. Matth. VIII, 23-27.
IN evangeliis ante istam dominicam in ecclesia lectis, descripta sunt quædam miracula a Christo facta in terra. In evangelio autem hodierno describitur miraculum factum ab eo in mari. Ait ergo evangelista Matthæus:
Ascendente Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus, quia cum eo ingressi sunt illam naviculam. Christus autem humilitatis magister, parva et humilia semper elegit; nec unquam legitur ingressus navim cortinatam negotiatorum aut piratarum, sed navim aut naviculam piscatorum: sic et in parva urbe Nazareth voluit concipi, in parva Bethlehem nasci. Deinceps juxta Origenem, postquam Christus per diversa miracula in terra peracta, terræ Dominum se monstravit, perrexit ad mare, ut ibi quoque per miraculosos effectus, maris se Dominum declararet. Intravit quoque naviculam, ut per aquam illam veniret ad secretiorem locum, et populum ad tempus modicum fugeret: non quod solitudine posset mens ejus juvari ad vacandum divinis, vel populi strepitu impediri. Sed primo hoc egit ut daret nobis exemplum fugiendi laudes humanas et plebem, præsertim dum magnum quid egimus, et cum admiratione inspicimur. Christus namque statim ante ingressum istum naviculæ, multa fecit prodigia. Secundo, ut cunctis fidelibus, potissimum prædicatoribus ac prælatis, conferret exemplum abstrahendi se sæpe a strepitu populari, ut in loco quieto atque secreto devotius vacent Deo, et discussioni propriæ conscientiæ perfectius vacent, et gratiam desuper impetrent, quam redeuntes proximis suis communicent. Unde in Genesi de Isaac patriarcha legitur, quod egressus fuit ad meditandum in agro, ut scilicet in agro solus exsistens, de Deo et pertinentibus ad salutem liberius atque profundius cogitaret:1 et hoc sibi consuetudinarium creditur exstitisse.
Et ecce motus magnus factus est, scilicet magna tempestas, in mari, id est in stagno Genesareth, ultra quod Christus transfretavit: quod dicitur mare, juxta consuetudinem idiomatis Hebræorum, qui quamlibet magnam congregationem aquæ, mare appellant, eo quod in Genesi dicitur: Congregationes aquarum appellavit Deus maria.2 Motio maris naturaliter generatur ex vaporibus ab inferioribus aquarum ascendentibus, atque a vento occurrente in aere, ab influentia quoque cœlesti; verumtamen motus hic maris magis creditur divina virtute miraculose quam naturaliter suscitatus, ut per ejus sedationem Christi omnipotentia ac divinitas probarentur. Ita ut navicula operiretur fluctibus maris illius: nam abundanter aquæ intrabant naviculam, imo et impetuose super eam spargebantur. Ipse vero Jesus dormiebat in puppi super cervical, ut dicit Marcus.3 Dormivit autem secundum naturam humanam, ut se verum hominem demonstraret; non secundum divinitatem, juxta illud Psalmi, Ecce non dormitabit neque dormiet, qui custodit Israel;4 neque secundum intellectivam animæ partem, secundum illud Canticorum: Ego dormio, et cor meum vigilat.5 Dormivit ergo Christus secundum sensitivam animæ portionem: et hoc, spontanea voluntate, ex rationis deliberatione magis quam necessitate aut infirmitate naturæ, quoniam corporalis natura et sensitiva pars animæ fuit in eo rationis judicio ac voluntatis imperio prorsus subjecta. Nihilo minus causæ ex quibus naturaliter oritur somnus, videlicet ascensus vaporum ad cerebrum, et fatigatio corporalis naturæ, fuerunt vere in Christo; sed rationis imperio subjacebant in eo.
Et accesserunt discipuli, et suscitaverunt eum. Putabant namque adhuc rudes discipuli, quod Christum dormientem laterent quæ eis accidebant, quasi per somnum usus rationis ligaretur ac impediretur in eo: quod ita non fuit. Imo semper actualiter intellexit omnia anima ejus a principio suæ creationis, ac unionis cum Verbo æterno instanti. Dicentes, quum suscitatus fuisset: Domine, salva nos a tempestatis hujus periculo; perimus, id est, mergi incipimus. Et dicit eis Jesus: Quid timidi estis, id est, cur immoderanter timetis timore inordinato qui ex fidei defectu oritur, et non solum naturali timore qui ex imminentia periculi nascitur, quem timorem fides perfecta compescit, tollit seu minuit, modicæ fidei, id est, vos qui adhuc parvam, sed tamen aliquantulam fidem habetis? Quod enim dixerunt, « Domine, salva nos », ex fide profluxit, qua eum Dei Filium, et ad liberandum a tanto periculo crediderunt potentem; quod vero dixerunt, « perimus », ex timore et pusillanimitate processit; porro, quod suscitaverunt eum, ex ignorantia et fidei imperfectione descendit. Putabant namque (ut tactum est) quod Christo dormienti, minus innotescerent cuncta, quam vigilanti. Hinc increpari et audire meruerunt: « Quid timidi estis, modicæ fidei? » Si etenim magnæ fidei exstitissent, imperassent et ipsi in nomine Christi vento et mari, moxque tempestas cessasset, quemadmodum alibi ait Salvator: Omnia possibilia sunt credenti;6 itemque, Si habueritis fidem sicut granum sinapis, dicetis huic monti, Tollere, et mitte te in mare, et obediet vobis.789
Tunc surgens Jesus a somno, imperavit mari et ventis, hoc est, auctoritative præcepit, tanquam creator, mari ac vento, ut ab illa tempestate quiescerent; et facta est tranquillitas magna, id est, subito, imo in instanti totaliter illa cessavit tempestas: potestas enim divinitatis Christi quum sit infinita, agit, quum vult, in instanti. Itaque in hoc signo Christus suam omnipotentiam ac divinitatem monstravit. Nam vento ac mari tam auctoritative et efficaciter imperare, soli competit Creatori. Propter quod Marcus evangelista, ut miraculum istud gloriosius commendaret, sic ait: Surgens, comminatus est vento, et dixit mari, Tace et obmutesce.10 Unde in isto fundatur theologorum positio, quod in omni natura creata est obedientialis potestas, qua suo creatori ad nutum obedit in omnibus.
Porro homines exsistentes in navicula, mirati sunt, viso tanto miraculo, dicentes: Qualis est hic? id est, quam magnus et potens est? quasi dicant: Aliquid super hominem in ipso apparet, videlicet, quod sit Deus, aut Deo carissimus, ita ut ab eo impetret quidquid vult. Quia venti et mare obediunt ei: de quo ait Propheta, Tu dominaris potestati maris, motum autem fluctuum ejus tu mitigas.11 Inanimata quippe non obediunt proprie nisi Deo, per auctoritatem. Et si aliis obedire dicantur in his quæ sunt super naturam, hoc non est nisi in Dei virtute. Quamvis autem quidam dixerunt, quod istud quod dicitur hic, « homines mirati sunt », non sit intelligendum de Christi discipulis, sed de nautis ac aliis qui fuerunt in navi; verius tamen etiam de Christi discipulis exponitur, quoniam Lucas refert quod timentes discipuli mirati sunt, ad invicem dicentes:12 Quis putas est hic, quia venti et mare obediunt ei?13 Et idem ex his quæ in Marco habentur posset probari, et consonat ratio. Miratio namque consurgit dum magnum vel insolitum quid contingit, cujus causa ignoratur: quemadmodum homines lunam eclipsari cernentes, et causam eclipsis ignorantes, mirari cœperunt. Dumque causa cognoscitur, admiratio terminatur. Discipuli autem Christi divinitatem et omnipotentiam, quæ causa fuit tanti miraculi, nondum cognoverant, nisi forsan valde indeterminate, confuse et imperfecte: idcirco mirati sunt, quamvis minus quam alii, quoniam magis assueti fuerunt videre miracula Christi quam ceteri. Nec solum mirabantur qui in eadem cum Christo erant navicula, sed et plurimi in aliis prope navibus exsistentes. Unde in Marco habetur, quod aliæ naves erant cum eo.14
De spirituali demum et mystica intelligentia hujus evangelicæ lectionis, in sermonibus dicam. Siquidem per navim quidam intelligunt pœnitentiam, nonnulli Ecclesiam, alii crucem: et juxta hoc erit de his sermo triplex.
Footnotes
Chapter 80 of 211