Skip to the text

Sermo 6

QUONAM MODO PER NAVICULAM QUAM CHRISTUS INTRAVIT, COENOBITICA RELIGIO INTELLIGATUR.

MOTUS magnus factus est in mari, ita ut navicula operiretur fluctibus. Matth. VIII, 24.

Per naviculam istam mystice plura intelliguntur, puta Ecclesia, pœnitentia, crux Christi, religio sive cœnobium, ac alia quædam. Nunc autem qualiter per eam exprimatur religio, est tangendum.

Hujus ergo prima est ratio, quoniam sicut in navi est locus angustus, ac sobrius cibus et potus, nec ibi deliciæ aut evagatio nec abundantia expetuntur; ita in religione debet esse tenuis victus atque vestitus, non delicatus neque superfluus. Boni religiosi etenim, paupertatem se vovisse pensantes, arctis ac necessariis sunt contenti, præsertim quum vita monastica sit tota vita pœnitentialis, cui superfluitas atque voluptas contrariantur.

Secundo, quoniam sicut in navigio omnes, quantumcumque magni, sapientes, potentes, divites aut nobiles, gubernatori seu nauclero obtemperant, ejus consilio acquiescunt, ad pedes quoque ipsius sedere non dedignantur; ita in cœnobio, quantumcumque sint eminentes, suo superiori humiliter debent obedire, subesse, acquiescere, tanquam Christi vicario, etiam si in donis naturæ aut bonis fortunæ fuerit modicus. Idcirco in Regula sua dicit Hieronymus, quod sicut nihil est stultius, nihil intolerabilius, quam peregrinos et advenas velle præcipere civibus, directoremque viæ velle docere de semitis et securitate ac brevitate itineris, præsertim in loco insolito; sic omnino irrationabile est et stultum, spirituali Patri, cujus est viam salutis ostendere, non velle obtemperare. Et sicut portentum esset apud navigatores, nec unquam veniretur ad portum, si de directione et gubernatione navigii quicumque remigator ordinaret ad libitum, sed nauclero obedire oportet; ita in religione summa esset abusio, si unusquisque pro suo libito ordinare vellet ac agere, aliosque monere; sed Patri omnes necesse est obedire, si ad salutis pervenient portum. Imo nec civitas, nec regnum, nec minima domuncula diu manneret in rure, si deesset cujus obediretur præcepto. Hinc princeps Apostolorum : Servi (inquit) subditi estote in omni timore dominis, non tantum bonis et modestis, sed etiam dyscolis.1 Si itaque servi sæculares dominis suis mundanis cum tanto timore subdi ac obedire jubentur a summo Apostolo, cum quanta reverentia religiosos solenni voto ad obediendum adstrictos, suis obedire superioribus est necesse? Ideo ait Bernardus : Si quis obediat quidem, sed simulatorie, ad oculum, murmuret autem occulte, falsa est obedientia. Sola namque caritas obedientiam facit gratam et Deo acceptam; talisque obedientia recte dirigit gressus nostros, ac sanctæ conversationis gratiam promeretur.

Tertio, per navim significatur religio: quoniam sicut periculum imminet navi si fuerit vacua, quia vacillat, et item si nimium oneretur, quia submergitur; ita religiosis periculum est si corpus immoderate extenuent, ita ut sequi non queant conventum, aut nimium repleant, quia verbosi, leves, somnolenti ac pigri reduntur. Idcirco rationabile et discretum debet semper esse eorum obsequium.2

Quarto, quoniam sicut navis continue fluctibus, undis, impulsionibus maris quatitur et jactatur, sic vita religiosorum ab invisibilibus hostibus, a propriæ carnis ac improbæ voluntatis affectibus, et etiam a fratrum imperfectionibus aut importunitatibus, omni die tentatur, probatur, discutitur. Imo quo virtutibus virilius student, eo inimicus acrius ac multiplicius eos impugnat, et aliquos contra eos inflammat. Imo religiosi vere devoti se mutuo ad patientiam caritative exercent, atque a superioribus suis multipliciter exercentur, corripiuntur et disciplinantur, etiam sæpe quando non promeruerunt, quatenus se ipsos discant in omnibus frangere, humiliare, contemnere, et ne eorum obedientia, patientia, humilitas in se ipsis debilitetur, dum non exercetur nec procedit in actum. Finaliter vero hæc omnia fiunt ut crescant in gratia et gloriosius coronentur. Verus igitur religiosus spiritualibus armis semper munitus sit, et ad prælia contra dæmones ac peccata præcinctus. Ideo ait Eusebius: Quanto ardentius laboramus, tanto cautiores esse debemus. Proficientibus enim insidiatur inimicus; et ubi videt spem aliquam aut aliquam gratiam, ibi tanquam leo rugiens et circumiens, ad invadendum prædam totus incumbit.3 Quandiu autem in mundo eramus vitiis inhærentes, nobis non resistebat inimicus, sed consentiebat, et delectabant eum opera nostra; nunc vero quum ejus voluptatibus ac vanitatibus renuntiavimus, atque virtutibus operam damus, omnes nocendi aditus pervigil insidiator explorat, et mille nocendi exercet ingenia. Juniores et imperfectiores gula, blanditiis atque indomitæ carnis impugnat aculeis; meliores vero ac seniores per elationem et jactantiam, vanamque gloriam aut nimiam securitatem nititur expugnare.

Quinto, quia sicut in navi propter continua et magna pericula est frequens timor, sollicitudo et circumspectio, memoria et invocatio Dei; ita in veris religiosis est castus, filialis atque assiduus Dei timor, observatio periculorum atque insidiarum, incessabilis imploratio divini subsidii. Perpendunt namque se ignorare an amore sint digni an odio, et penitus se nescire fatentur quid finaliter fiet de eis;4 considerant propriam fragilitatem, defectuositatem ac divini rigorem judicii, seque indesinenter propinquare ad mortem, ad Dei examen, ad futura supplicia, si hinc non satis purgati exierint; intuentur quantum distant a suorum virtutibus patrum, quam multi eis virtuosiores corruerunt ac perierunt, quam proni sunt ad peccata, quam etiam celeriter perderent, si aliquid in se habent virtutis, nisi incessanter per Dei gratiam conservarentur. Hinc omnem periculosam detestantur securitatem, et timorati consistunt, et semper proficere satagunt, juxta illud:5 Quum consummaverit homo, tunc incipiet. Verumtamen quidam propria victi acedia, et ab adversario multum decepti, in annorum numero et exteriorum laborum multitudine ac magnitudine spem suam reponunt, et quadam fallaci securitate tepescunt ac sordent, non attendentes quod in interiorum expurgatione, reformatione ac fecunditate vis tota et fructus ac finis laborum consistant. Hinc ait Eusebius: Nemo de præteritis sit securus. Tanti laquei objecti sunt ante pedes animæ nostræ; tam innumerabiles crudelissimi ac callidissimi hostes iter nostrum observant; tantæ foveæ, tot prærupta, tantæ difficultates latent inter nos et finem nostrum; tot fluctus et scopulos nos transire necesse est antequam ad portum pertingamus salutis: et putamus nos debere esse securos, ac sine quotidiana cura, sine timore et tremore diem debere transigere? Quis per arctissimum pontem super profundissimum transiens flumen, etiam si majorem transierit partem, jam periculum evasisse se credat, quum in ultimo pontis spatio, si paululum titubaverit, casum quem in medio timebat incurrat? Quis in acie positus, ante finem certaminis aut ante triumphum arma deponat? Hinc sanctus testatur Gregorius: Electi quique quamdiu in hac vita sunt, securitatis sibi confidentiam non promittunt; horis enim omnibus contra tentamenta suspecti, insidias vincunt hostis antiqui. Nam multis sæpe grave fuit periculum incauta securitas. Unde et quidam Sanctorum disseruit: Sæculares homines quasi in mediis fluctibus hujus magni maris, quod est sæculum nequam, navigare videntur; religiosi vero, quasi in tranquillioribus aquæ locis. Et sæpe contingit, quod illi per diligentiam suam pertingunt ad portum, isti vero per negligentiam et securitatem suam depereunt. Unde et sanctus abbas Silvanus, post contemplationem, raptum et ecstasim ad se reversus, cum gemitu et fletibus dixit: Vidi multos de Ordine nostro descendere in infernum, multosque sæcularium ascendere cœlum.

Simus ergo in omnibus jugiter custoditi ac timorati; et dum fluctibus tentationum, distractionum, pravarum affectionum operimur et quatimur, clamemus ad Christum, dicentes: Domine, salva nos, perimus.6 Nec ab oratione et spirituali profectu unquam tepescat cor nostrum.

Footnotes

  1. 1 Petr. II, 18. ↩

  2. Rom. xii, 1. ↩

  3. 1 Petr. v, 8. ↩

  4. Eccl. ix, 1. ↩

  5. Eccl. xvi, 6. ↩

  6. Matth. viii, 25. ↩

Chapter 85 of 211