Sermo 2
QUOMODO PER NAVICULAM CHRISTI INTELLIGATUR POENITENTIA VEL CONFESSIO.
FILI mi, da gloriam Deo, et confitere quid feceris. Josue VII, 19.
Quemadmodum homo facit injuriam irreverentiamque Altissimo quando peccat, quia divina transgrediendo præcepta, Deum contemnit et ejus imperium vilipendit, de cujus adimpletione non curat; sic quando humiliter peccata sua confitetur, justitiam et honorem exhibet Deo, se ipsum despiciendo, accusando, atque ad satisfactionem et emendationem in omnibus se totaliter exhibendo. Hinc sicut per omne mortale peccatum Christus a cordibus iniquorum excluditur, in quibus moratur ac dominatur diabolus; ita per pœnitentiam et confessionem diabolus ab humano corde expellitur, et Christus illud ingreditur, immoratur, et in eo defertur, dicente Apostolo : Glorificate et portate Deum in corpore vestro;1 et Christus :2 Ad eum (inquit) veniemus, et mansionem apud eum faciemus. Hinc per naviculam recte pœnitentia designatur : quia per ipsam ad æternæ salutis portum deducimur, et perseverando in ea, illuc pertingimus ac salvamur; nec extra eam a perpetuæ damnationis profundo quis erui potest, sicut nec extra arcam Noe a profundo diluvii quisquam salvatus est.
Si ergo, o homo, vere desideras mentem tuam a dæmonum habitatione purgari, ab infernalis pœnæ submersione salvari, a Christo inhabitari, gubernari, et ad plenam felicitatem perduci, pœnitentiam age, hoc est, de peccatis tuis intime dole, cordialiter ingemisce, humiliter confitere, viriliter satisfac, teque indesinenter corrige et emenda; diligenter considera quam enorme sit omne peccatum mortale, quam incomprehensibiliter displiceat Deo, quam multipliciter noceat tibi, imo et proximis tuis, et quantum dæmonibus placeat. Ecce quam mirabiliter, imo quam miserabiliter ac damnabiliter magna est iniquorum fatuitas atque amentia : quoniam crudelissimis animarum suarum hostibus, puta dæmonibus nil aliud nisi æternam eorum damnationem sitientibus, acquiescunt, obediunt, obsequuntur; et unigenito Dei Filio, creatori salvatorique suo, amatori fidissimo, rebelles sunt, dissentientes, ingrati, contumeliosi. Resipisce ergo, o miser homo, et Deo tuo te subjice; vide quam misericorditer et longanimiter te exspectat, quam pronus sit te pœnitentem suscipere, confitenti ignoscere, satisfacienti gratiarum dona augere. Valde formidandum est omni iniquo quod ait Apostolus ad Romanos : Æstimas, o homo qui prava agis, quia tu effugies judicium Dei? An divitias bonitatis Dei, et patientiæ, et longanimitatis contemnis? Ignoras quoniam benignitas Dei ad pœnitentiam te adducit? Secundum duritiam autem tuam et impœnitens cor tuum, thesaurizas tibi iram in die justi judicii Dei.3
Deinceps, sicut sanctus scribit Bernardus : Initium revertendi ad Dominum, pœnitentia est. Sed vanum est, nisi peccare destiteris, pœnitere. Verus etenim pœnitens semper in dolore est et labore : dolet namque de peccatis præteritis, et laborat pro futuris cavendis; et sic plangit commissa, ne committat plangenda. Irrisor namque et non verus pœnitens est, qui adhuc agit quod pœniteat. Si ergo verus vis pœnitens esse, a vitiis desine, et amplius noli peccare.
Verumtamen non sufficit pœnitentia cordis, sed confessio quoque requiritur oris. Ad quam B. Augustinus sapienter hortatur, dicendo : O homo, cur metuis confiteri id quod per confessionem minus scio quam id quod nescio? Cur erubescis confiteri peccata tua? Peccator sum sicut et tu : nihil humanum alienum est a me. Confitere, homo, homini; homo peccator, homini peccatori. Elige quod vis. Si non confessus lates, inconfessus damnaberis. Ad hoc Deus exigit confessionem, ut liberet hominem humilem; ad hoc damnat non confitentem, ut puniat superbum. Verum ut dicit Gregorius : Indicia veræ confessionis sunt, ut sicut unusquisque peccatorem se dicit, ita alteri de se dicenti non contradicat. Superbiæ quippe vitium est, ut quod de se sponte fatetur, id sibi dici ab aliis dedignetur. Ideo ait Bernardus : Sunt qui peccata sua sic confitentur, ut videri possint ex desiderio mundandi cordis id agere, nisi quod ea quæ ipsi sponte aliis dicunt, ab aliis audire patienter non possunt. Qui si vere mundari optarent, non irritarentur, sed gratias agerent eis qui suas sibi maculas demonstrarent.
Insuper satisfactio quoque exigitur, Augustino dicente : Ad agendum pœnitentiam non sufficit mores in melius commutare atque a malis factis recedere, nisi de his quæ facta sunt satisfacias Domino per pœnitentiæ dolorem, per humilitatis gemitum, per contriti cordis sacrificium. Hinc affirmat Gregorius : Nequaquam satisfacimus, etiamsi ab iniquitate cessamus, nisi et voluptates quas dileximus, econtrario lamentis oppositis insequamur. Hoc est quod beatus scribit Ambrosius : Quando sic pœnites, ut tibi amarum sapiat in anima quod ante dulce fuit in vita, et quod te prius delectabat in corpore, te cruciet jam in corde, bene ingemiscis ad Deum.
Præterea, Christo in naviculam taliter ascendente, sequuntur eum discipuli ejus : quia dum Filius Dei ingreditur animam per gratiosam inhabitationem, tunc omnes Sancti diligunt animam talem; et gaudium est angelis Dei super uno peccatore pœnitentiam agente.4
Sed anima pœnitente, frequenter accidunt homini converso variæ tentationes ac tribulationes : nam multæ tribulationes justorum; et omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur.56 Imo quanto homo se fortius erigit contra solita vitia sua, atque ferventius ad virtutes adspirat, tanto diabolus contra eum vehementius furit duriusque insurgit, quantum tamen a Deo permittitur. Propter quod princeps Apostolorum hortatur :7 Sobrii estote et vigilate, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret. In Ecclesiastico quoque monetur : Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.8
Deinceps, interdum tentatur homo a Deo, sicut in Genesi legitur : Tentavit Deus Abraham, et dixit, Tolle filium tuum, quem diligis, Isaac, et offer illum mihi in holocaustum.9 Unde in libro Sapientiæ dicitur : Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se.10 Interdum tentatur homo ab homine : quia et boni homines quandoque causa exercitationis vel probationis tentant nonnullos; et quandoque homines pravi tentant bonos, vel eos ad vitia impellendo, vel eis adversa et aspera infligendo. Interdum et sæpius tentatur homo a diabolo, qui non tentat nisi ut fallat ac perimat. Interdum tentatur homo a propria carne, a prava consuetudine, a propria voluntate : quæ omnia sæpe inclinant hominem ad peccata, et etiam inclinarent quamvis dæmones non essent. Deus vero effective ac directe non tentat inclinando ad culpam, sed infligendo pœnam aliquam, aut faciendo aliquam jussionem, ut probet et experiatur an homo sit ei vere obediens, virtuosus aut patiens : non ut Deus id sciat, sed ut aliis salubriter innotescat, vel homo se ipsum agnoscat, et magis in merito ac præmio crescat. Hinc loquitur Moyses populo Israel : Recordaberis cuncti itineris per quod adduxit te Dominus Deus tuus ut affligeret te atque tentaret, et nota fierent quæ versabantur in corde tuo, utrum custodires mandata illius, an non.11
His ergo tentationum ac tribulationum procellis navicula cordis quodammodo operitur, ita quod virtutes animi aliqualiter offuscari videntur, et a suis actibus retrahuntur. Quodque molestius est, inter hæc Christus videtur dormire, quia ad tempus permittit suos tribulari electos, sicut de se Apostolus protestatur :12 Supra modum gravati sumus supra virtutem, ita ut tæderet nos vivere.13 Non tamen totaliter suam retrahit manum, alias protinus vinceremur; sed ut fatetur Apostolus, ipse fidelis Dominus nos non permittit tentari supra id quod possumus.14 Ideo dum nos taliter tentari ac tribulari sentimus, Christum debemus accedere, suscitare et infatigabiliter invocare, quousque juvemur ab eo, et prævaleamus ac salvemur, juxta illud Hebræorum : Adeamus cum fiducia ad thronum gratiæ ejus, ut misericordiam consequamur, et gratiam inveniamus in auxilio opportuno.15 Orandum est autem eo modo quo ait Propheta:16 Clamavi in toto corde, exaudi me, Domine.
Quum vero taliter tamque perseveranter invocaverimus Deum, etiam per pœnitentiæ opera, per abstinentias, vigilias, disciplinas, tunc Deus clementer exaudiet, succurret, victoriamque præstabit, ita quod grandis orietur in mente tranquillitas, in tantum ut grata mente cantabimus Domino: Secundum multitudinem dolorum meorum in corde meo, consolationes tuæ lætificaverunt animam meam.17 Unde in Tobia scribitur: Non delectaris in perditionibus nostris, Domine, quia post tempestatem tranquillum facis, et post fletum exsultationem infundis.18
Porro qui tam gratiosam ac dulcem Dei subventionem ac visitationem ex corde desiderat, interim tentatione et adversitate durante fidelis permaneat Deo, in ipso immobiliter sperans, vitiis nullatenus cedens, vanas consolatiunculas spernens, jugiterque ad Deum suspirans, et ipsum sine defectione exspectans.
Postremo, præfatam pœnitentiæ navim vir nobilissimus S. Germanus, Antisiodorensis episcopus, saluberrime introivit. Qui dum diu sæcularis judex fuisset, et venationibus cum vanitate ac pompa sæpe occupatus, tandem Deo miserante compunctus est, atque episcopus factus. Qui substantia sua pauperibus erogata, sic corpus suum per triginta annos afflixit ac maceravit, ut nunquam panem frumenti aut vinum, neque legumen, imo nec sal pro sapore acciperet; sed bis tantum in anno, scilicet in Pascha et Nativitate Christi, modicum vini accepit, quod tamen aqua sic temperavit, ut vini exstingueret saporem. In refectione primo cinerem prælibavit, deinde panem hordeaceum sumpsit.
Lectus ejus cilicio, sacculo et cinere ornabatur; nunquam pulvinar caput ejus levavit ab humeris. In æstate vel hieme nunquam usus est nisi cilicio, et tunica vel cuculla; et quando ad dormiendum se posuit, nunquam vestem aut cilicium exuit, et raro calceamenta ac cingulum. Supra hominem fuit quod gessit, semperque in gemitu fuit, et Sanctorum reliquias collo portavit. Imo talis exstitit vita ejus, quod nisi miraculis coruscasset, incredibilis videretur. Talia quoque ac tanta fuerunt ejus miracula, quod nisi merita præcessissent, phantasmata putarentur.
Et nos ergo Sanctorum sequentes vestigia, condignam pœnitentiam peragamus.
Footnotes
-
1 Cor. vi, 20. ↩
-
Joann. xiv, 23. ↩
-
Rom. ii, 3-5. ↩
-
Luc. xv, 7. ↩
-
Ps. xxxiii, 20. ↩
-
II Tim. iii, 12. ↩
-
I Petr. v, 8. ↩
-
Eccli. ii, 1. ↩
-
Gen. xxii, 1, 2. ↩
-
Sap. iii, 5. ↩
-
Deut. viii, 2. ↩
-
II Cor. 1, 8. ↩
-
II Cor. i, 8. ↩
-
I Cor. x, 13. ↩
-
Hebr. iv, 16. ↩
-
Ps. cxviii, 145. ↩
-
Ps. xciii, 19. ↩
-
Tob. iii, 22. ↩
Chapter 81 of 211