Skip to the text

Sermo 7

QUO PACTO NON SATIS SIT VOLENTIBUS SEQUI CHRISTUM IN NAVICULAM, QUÆ CRUCEM SIGNAT, SUA RELINQUERE, NISI ET RELINQUANT ABNEGENTQUE SE IPSOS.

ASCENDENTE Jesu in naviculam, secuti sunt eum discipuli ejus. Matth. viii, 23.

Recte per naviculam intelligitur crux Jesu Christi: quoniam sicut per navim ad portum venitur de fluctibus periculisque abyssi, ita per crucem Christi ad æternæ beatitudinis tranquillitatem perducimur de tribulationibus atque miseriis hujus mundi, dummodo Christum cruciformiter imitemur, quemadmodum ipse dixit, Qui vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.1 Unde et Apostolus ait:2 Si compatimur, et conglorificabimur; itemque, Qui autem sunt Christi, carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis.3 Postquam ergo Salvator ascendit in naviculam, id est, cruci affixus est, secuti sunt eum discipuli ejus: non solum Apostoli et martyres sancti, qui sanguinem suum fuderunt pro Christo, sicut et ipse suum pro ipsis, quamvis non pro causa eadem; sed etiam omnes viri perfecti ac religiosi, qui Christi intuitu et amore, non dumtaxat omnia sua, sed et se ipsos penitus reliquerunt, abnegaverunt, atque salubriter mortificare conati sunt, exhibentes se mortuos crucifixosque mundo, et mundum sibi crucifixum ac mortuum arbitrantes, cum beato dicentes Apostolo: Mihi absit gloriari, nisi in cruce Domini nostri Jesu Christi, per quem mihi mundus crucifixus est, et ego mundo;4 itemque: Christo confixus sum cruci;5 vivo autem jam non ego, vivit vero in me Christus. Et denuo:6 Ego (inquit) stigmata Domini Jesu in corpore meo porto.

Denique hæc sui ipsius abnegatio, recte mortificatio et crucifixio abnegantis vocatur, per quam civiliter moritur, nec de cetero ad actus sæculi reputatur idoneus: quia post abnegationem hanc non licet homini vivere secundum suam naturam, inclinationem et appetitum, secundum propriam rationem ac libertatem, secundum pristinos mores, sed juxta Christi præcepta atque consilia, et juxta directionem et jussionem vicarii ejus, in cujus manu abnegans se ipsum obtulit Deo in holocaustum. Itaque religiosus se abnegando, confixit se cruci Christi, se ipsum salubriter mortificando: ita quod sicut qui cruci affixus est, jam membra sua pro libitu suo movere non valet, sic religiosus vere obediens, se juxta beneplacitum suum movere non potest, nec loqui, nec intrare, neque exire, nec manducare, nec dormire, nec surgere, nisi juxta Ordinis sui statuta, et Patris sui præcepta, documenta et licentiam.

Præterea, sicut et cruci affigi et in ea pendere, valde est pœnale naturæ, ita præfato modo semetipsum relinquere, mortificare, universa carnis desideria superare, in omnibus obedire, gravissimum est naturæ voluntatique propriæ: imo nisi gratia auxiliante, impossibile reputatur, atque in conversionis principio difficilius invenitur, quanquam quibusdam per gratiam mirabiliter ac misericordissime prævenientem, exuberantem ac specialissimam, sit miro modo perfacile. In quibus fit mutatio de extremo in extremum, de distanti in distans, non quasi per medium gradiendo, sed illud celerrime pervolando: quia repente aufertur eis prava consuetudo, statimque prompte ac delectabiliter exsequuntur quæ Ordinis sunt. Verum hoc raro ac paucis contingit. Idcirco in Regula sua sanctus fatetur Basilius: Non parvus est labor, ut se quis a priori consuetudine revocet et reflectat, quoniam quidem mos longo tempore confirmatus quodammodo obtinet vim naturæ.

Luc. 1x, 23. Oportet ergo nos primo omnium abnegare nos ipsos, et tollere crucem Christi, ac taliter eum sequi.7 Abnegamus autem nos ipsos hoc modo, si per omnia præteritæ consuetudinis obliti, voluntates proprias abnegemus, et ita non solum ab hominibus non recte agentibus, verum etiam a nostris ipsis inordinatis et incompositis moribus secedamus. Nam paratum esse usque ad mortem pro Christo se mortificare, id est ab inordinato usu seu actu refrenare propria membra, atque pro nomine Christi libenter ferre omne discrimen, hoc est tollere crucem suam.

Præterea, prout in Institutis Patrum recitat Cassianus, de hac re sapientissime informavit abbas Pinuphius quemdam Fratrem dum eum recepit ad suam congregationem ac religionem, inter cetera loquens: Abrenuntiatio nihil aliud est quam crucifixi imago et imitatio, et crucis ac mortificationis indicium. Idcirco noveris hoc die te huic mundo et actibus ac desideriis ejus esse defunctum, teque mundo, secundum Apostolum, esse crucifixum, tibi quoque hunc mundum.8 Considera ergo conditiones crucis, sub cujus sacramento te deinceps oportet in luce hac conversari: quia jam tu non vivis, sed vivit in te ille qui est pro te crucifixus.9 Eo ergo habitu et figura qua pro nobis in patibulo fuit ille suspensus, nos quoque necesse est in hac vita jugiter degere, ut secundum David, affigentes timore Domini carnes nostras, universas voluntates ac desideria nostra habeamus non nostris concupiscentiis deservientia, sed mortificationi Christi affixa, secundum quod ait:1011 Qui non accipit crucem suam et sequitur me, non est me dignus.12 Sed forte dicis: Quomodo potest quis crucem jugiter bajulare, et vivus crucifixus consistere? Audi breviter rationem. Crux nostra timor est Domini. Quemadmodum ergo aliquis crucifixus potestatem non habet movendi aut convertendi membra sua quoquam, ita et nos voluntates nostras ac desideria, non secundum id quod nobis suave est ac delectat ad præsens, sed secundum legem Domini, quo nos illa adstrinxerit, applicemus. Et sicut is qui patibulo crucis affigitur non jam præsentia contemplatur, nec de suis affectionibus cogitat, nec pro crastino sollicitatur, nulla possidendi concupiscentia permovetur, nulla superbia, nulla contentione, nulla æmulatione succenditur, seque quum adhuc spiret in corpore, cunctis quæ mundi sunt reputat esse defunctum, illuc dirigens et præmittens cordis sui intuitum, quo se noverit illico transiturum; ita nos quoque timore Domini crucifixos, oportet non solum carnalibus vitiis, verum etiam mundi elementis ac rebus mortuos esse, illuc habentes oculos cordis nostri defixos, quo nos sperare debemus momentis singulis migraturos.

Ecce jam innotescit ex his saluberrimis Patrum eloquiis quid ad nostrum pertineat statum, ad qualia obligemur. Ideo examinemus nos ipsos an tales simus quales esse tenemur: an simus mortui mundo, et an mundus crucifixus sit nobis. Quis est mortuus mundo? Ille utique qui nihil appetit hujus mundi, id est nihil temporalis honoris, nihil mundanæ vanitatis, vanæ delectationis, carnalis voluptatis ac superfluitatis, nec aliquo horum lætatur, imo nec sentit hæc, quemadmodum mortuus nihil sentit. Denique illi crucifixus est mundus, cui omnia ista mundana non solum non sapiunt, sed insuper sunt molesta atque pœnalia. Numquid ergo mortuus mundo est, crucifixumque sibi habet mundum, qui sæcularibus rumoribus delectatur, qui vana et frivola audit libenter, qui delicata fercula cupit, qui ad cachinnos, dissolutiones, verbositates sæcularesque mores resolvitur, et sæcularium gaudet consortio, recreatur colloquio, non pro spirituali profectu, sed pro suæ tepiditatis occultæque vanitatis ac mundanæ affectionis vilissima consolatione? Numquid qui talis est, universas suas affectiones habet mortificationi et cruci Christi affixas, et non potius suis concupiscentiis deservientes? Heu, heu! ubi manebimus qui vocationem nostram nequaquam condigne attendimus, tamque dissoluti ac negligentes consistimus, quum tamen de patrimonio crucifixi abundantissime sustentemur, quum antiqui illi religiosi qui de manuum suarum laboribus tam parcissime alebantur, tam timorati ac mortificati exstiterint?

Ne ergo æternaliter pereamus, ponderemus præhabita, et emendemus nos fortiter; passionemque Christi jugiter cum omni compassione, dilectione, gratiarum actione, atque fideli imitatione, hoc est cruciformi conformatione, intueamur ac recolamus, quatenus Christi amore et suæ passionis intuitu, persecutiones, injurias, infirmitates, disciplinas, omniaque adversa prompto animo toleremus, vana quoque solatia, carnalia oblectamenta omnemque ambitionem totis respuamus præcordiis, quatenus gaudium et consolatio nostra sit Christo taliter conformari, qui pro salute nostra tot et tanta sustinuit.

Footnotes

  1. Luc. ix, 23. ↩

  2. Rom. viii, 17. ↩

  3. Galat. v, 24. ↩

  4. Galat. vi, 14. ↩

  5. Galat. ii, 19, 20. ↩

  6. Galat. vi, 17. ↩

  7. Luc. ix, 23. ↩

  8. Galat. vi, 14. ↩

  9. Galat. II, 20. ↩

  10. Matth. x, 38; ↩

  11. Ps. cxviii, 120. ↩

  12. Luc. xiv, 27. ↩

Chapter 86 of 211