Skip to the text

Sermo 3

QUALITER PER NAVICULAM ISTAM QUAM CHRISTUS INTRAVIT, DESIGNETUR ECCLESIA.

FACTA est quasi navis institoris, de longe portans panem suum. Prov. xxxi, 14.

Sicut beatus ait Gregorius, sancta universalis Ecclesia a primo justo Abel incepit, et usque ad finem mundi perdurabit. Et sicut navis est in medio sui lata, et in extremis suis angusta:1 ita tempore legis naturalis ac scriptæ pauci fuerunt, comparative loquendo, fideles; sed tempore evangelicæ legis multiplicati sunt super numerum, et orbem impleverunt terrarum; porro circa sæculi finem, invalescente rabie Antichristi, pauci erunt aperte fideles. Hanc ergo navim, id est Ecclesiam, quæ propter suam humilitatem vel comparatione triumphantis Ecclesiæ appellatur navicula, ingressus est Christus, quando angelo nuntiante, ex Virgine naturam assumpsit humanam, a summo cœlo egrediens, et in inferiores partes terræ descendens.23 Tunc enim assimilatus est fratribus suis, quando Verbum caro factum est et habitavit in nobis.4 Unde et Baruch prædixit: Post hæc in terris visus est, et cum hominibus conversatus est.5 Quum autem Christus in Ecclesia inter homines in mundo hoc conversaretur, secuti sunt eum discipuli, scilicet omnes in ipsum credentes, quorum aliquibus in Cœna novissima dixit: Vos estis qui permansistis mecum in tentationibus meis.6

Præterea, Christo hanc navim ingresso, orta est tempestas magna in ea. Siquidem Christo nato, paulo post turbari cœpit Herodes, et omnis Jerosolyma cum illo;7 deinde occisi sunt innocentes infantuli. Christo autem publice prædicante atque miracula faciente, cœperunt contra eum insurgere principes sacerdotum, Scribæ ac Pharisæi. Quorum contra Christum in tantum excrevit insania, quod a Christo Lazaro suscitato, dederunt præceptum ut si quis sciret ubi Christus esset, manifestaret, vel de synagoga ejiceretur:8 quo facto, expaverunt discipuli. Christus vero, quoniam nondum venerat hora suæ passionis, tunc non in palam ambulabat;9 sed abiens in desertum, in civitatem quæ dicitur Ephrem, ibi cum suis morabatur discipulis, paucis diebus, ut evangelista describit Joannes. Christus quoque dum sibi complacuit, cordibus discipulorum tranquillitatem concessit, præsertim dum eis in die Pentecostes Spiritum Sanctum misit.

Ecclesia ergo est navis per hoc sæculum quasi per procellosissimum pelagus, in quo innumerabiles in æternæ damnationis profunda merguntur vitiorumque fluctibus operiuntur, navigans, id est, ad cœlestis paradisi quietissimum portum festinans: quia ut ait Apostolus, Non habemus hic manentem civitatem, sed futuram inquirimus.10 Quicumque vero in navi hac fide et caritate non perseverat, certum est quod æternaliter peribit: sicut hæretici, schismatici, malique Christiani et infideles.

Insuper gubernator Ecclesiæ est Spiritus Sanctus, qui universalem Ecclesiam non permittet errare nec mergi, sed impugnari ac tribulari. Remiges vero sunt angeli sancti, seu virtuosi prælati, qui ducunt diriguntque fideles, juxta illud Psalmistæ: Angelis suis mandavit de te, ut custodiant te in omnibus viis tuis;11 atque in Evangelio: Vos estis lux mundi;12 in Apocalypsi quoque: Septem stellæ, angeli (hoc est episcopi) sunt septem Ecclesiarum.13 Nam et quidam angelici spiritus singulis præsunt hominibus, quidam particularibus Ecclesiis, regnis sive provinciis. Michael vero princeps magnus, toti præest Ecclesiæ, sicut et olim præfuit Synagogæ.14 Deinceps Ecclesia portat omnium ordines electorum, seu choros sanctorum, quoniam ipsa tanquam piissima mater, omnes fideles in suæ caritatis gremio fovet, et prælatos ac subditos, religiosos ac sæculares, clerum ac vulgus, virgines, viduas et conjugales, ad veræ beatitudinis sinum deducit.

Malus autem seu arbor in medio navis istius erecta, est salutifera crux Christi, arbor decora et fulgida, ornata regis purpura, quæ omnibus proponitur adspicienda, ut qualiter sint redempti attendant. In qua evangelicæ fidei vela suspensa sunt, hoc est documenta et sacramenta Ecclesiæ, quibus juvantur ac diriguntur fideles ad procedendum velociter in hac navi ad patriam Beatorum. Ventus vero quo navis ista ad felicem cursum impellitur, est inspiratio ac motio Spiritus Sancti, juxta illud Psalmistæ:15 Spiritus tuus bonus deducet me in terram rectam.16 Non enim sumus sufficientes cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est.17 Et nemo potest dicere, Dominus Jesus, nisi in Spiritu Sancto, secundum Apostolum.

Itaque in Ecclesia, quasi in saluberrima, fortissima atque pulcherrima navi, fide et opere persistamus. Ipsa enim Prophetarum et Apostolorum ac Evangelistarum doctrinis munita est, et beatissimorum ac innumerabilium martyrum sanguine rubricata, confessorum virtutibus picta, virginum puritate polita, infinitis quoque miraculis et gratiosissimis Dei effectibus approbata et certificata. In hac navi Christum sequamur, in omni humilitate, patientia, castitate et sancta dilectione Altissimo obsequentes; nec frangamur adversis, scientes quod per multas tribulationes oporteat nos intrare regnum cœlorum.18 Nam et Christum oportuit pati, et ita intrare in gloriam suam.19 Servi autem et membra caput suum ac dominum sequi tenentur.

Postremo hanc navim Ecclesiæ Constantinus Magnus, gloriosissimus imperator, feliciter introivit. Qui quum diu paganus et persecutor Christianorum fuisset, atque ob hoc lepram naturaliter incurabilem incurrisset, tandem Deo miserante conversus est, et christianissimus factus. Quum enim exhorruisset effusionem sanguinis innocentis infantium, in quo idolorum pontifices consuluerunt eum pro sanitate recuperanda esse balneandum, beatissimi apostoli Petrus et Paulus ei in visione apparuerunt, atque dixerunt ut Silvestri Papæ obtemperaret consiliis ac doctrinis. Quod quum imperator fecisset, S. Silvester ipsum baptizavit; et in fonte baptismatis non solum ab omni peccato, sed a lepra quoque plenissime est curatus; et in eodem baptismo se Christum vidisse testatus est. Et deinceps christianissime vixit, et peccata quæ per infidelitatis ignorantiam fecerat, amarissime itemque uberrime deploravit, et totis viribus exaltavit Ecclesiam.

Footnotes

  1. Ps. xxxix, 6. ↩

  2. Ephes. iv, 9. ↩

  3. Ps. xviii, 7. ↩

  4. Joann. 1, 14. ↩

  5. Baruch 1, 38. ↩

  6. Luc. 22, 28. ↩

  7. Matth. ii, 3. ↩

  8. Joann. 1, 56. ↩

  9. Ibid. 54. ↩

  10. Hebr. 13, 14. ↩

  11. Ps. xc, 11. ↩

  12. Matth. v, 14. ↩

  13. Apoc. 1, 20. ↩

  14. Dan. x, 21. ↩

  15. Ps. cxlii, 10. ↩

  16. II Cor. iii, 5. ↩

  17. I Cor. xii, 3. ↩

  18. Act. xiv, 21. ↩

  19. Luc. xxiv, 26. ↩

Chapter 82 of 211