Sermo 5
Ad religiosos
QUEMADMODUM DILECTIO DEI ET PROXIMI PRÆCIPUUM SIGNUM DISCIPULATUS CHRISTI SIT, PLENITUDO ET FINIS LEGIS.
NEMINI quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Rom. XIII, 8.
Spiritualem dilectionem esse summam virtutem, et Deo maxime complacentem, atque potissimum ab eo omnibus jussam, et ceteras virtutes in se quodammodo complectentem, evidentissimum quoque esse signum quod Dei veraciter famuli simus, sacra Scriptura uberrime docet, et sanctus Apostolus in præsentis dominicæ epistola evidentissime protestatur. Hinc etenim asserit Christus, quod in duobus caritatis præceptis tota lex pendet et Prophetæ.1
Insuper dilectio Dei atque dilectio proximi tam inseparabiliter sunt connexæ, et ita se invicem complectuntur sive includunt, quod Scriptura nunc in dilectione
C Dei, nunc in dilectione proximi, finem legis, perfectionem hominis, summitatem virtutum constituit. Quamvis enim, Augustino testante, sola dilectio Dei inter filios regni et servos discernat diaboli, inter cives Jerusalem et Babylonis, inter electos et reprobos; nihilo minus ipse Dominus Jesus Christus testatur, In hoc cognoscent omnes quia discipuli mei estis, si dilectionem habueritis ad invicem;23 et rursus, Hoc est (inquit) præceptum meum, ut diligatis invicem; itemque, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem sicut dilexi vos:4 quasi istud sit præcipuum specialissimumque ipsius mandatum, quum tamen ipsomet protestante, sit aliud mandatum isto prius atque præstantius, ut scilicet toto corde totisque viribus diligatur super omnia Deus. In hac quoque epistola docet Paulus, quod plenitudo legis sit dilectio proximi;56 alibi vero fatetur, quod finis præcepti est caritas (utique Dei) de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta.7
Porro, secundum doctores, idem est habitus caritatis quo Deus proximusque diligitur, quemadmodum eadem est fides habitualis qua de Deo et rebus creatis creduntur quæ in Scripturis credenda esse traduntur: quoniam Deus est ratio diligendi proximum, sicut increata veritas est ratio credendi quæ de rebus creduntur creatis. Sed alia est dilectio actualis qua Deum amamus et proximos. Nec dubium quin dilectio proximi sit finaliter ordinanda ad dilectionem Dei, tanquam ad superiorem ac præstantissimum actum. Quod ergo dilectio proximi, plenitudo et finis legis, apex virtutum, ac præcipuum signum discipulatus servitutisque Christi vocatur, intelligendum est in quantum in ea resplendet ac continetur dilectio Dei, in qua, absolute loquendo, consistit perfectio, et quæ simpliciter plenitudo est præceptorum, finisque legis, et vertex virtutum.
Quum itaque dilectio ista spiritualis infusa Dei ac proximorum, tam summe ac primo et maxime ad omnem spectet Christifidelem, quanto magis ad religiosos, quorum omnia vota et instituta, labores, sudores, actus et intentiones ad caritatis tendunt et ordinantur perfectionem, puritatem, fervorem? Hinc sanctissimi patres Hieronymus, Basilius, Augustinus, regulas suas a præcepto hujus geminæ inchoant caritatis. Ait quippe in Regula sua, primo capitulo, gloriosus Hieronymus: Quis in monasterio constitutis primus sit accipiendus vivendi Deo modus ac regula, ipsemet Christus, hujus propositi inceptor ac doctor, instruit, dicens: Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.8 Et si quæratur quæ sint, exposuit: Diliges (inquit) Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et proximum tuum sicut te ipsum. In istis duobus mandatis pendet quidquid est legis, quidquid Prophetæ, quidquid sancti viri sint perscrutati.9 Caritas sola reddit hominem Deo viventem; hæc religiosos, hæc monachos facit. Sine caritate, monasteria sunt tartara, et habitantes in eis sunt dæmones; cum hac vero, sunt paradisus in terris, et in eis degentes sunt angeli. Idcirco quamvis longa macerent carnem jejunia, licet abjecta vestis deformet, licet longa officiorum ac operum texatur series, si intus caritas desit, ad infimum nondum religionis gradum perventum est. Propterea a caritate incipiendum est iter ad apostolicæ vitæ sublimitatem. Nihil bonum divisum est. Omne ens, secundum philosophos, tantum habet bonitatis quantum unitatis ad attinens suæ naturæ. Idcirco in apostolica vita et in monasterio congregatis sit cor unum et anima una, quemadmodum de Apostolis et apostolicis viris in Actibus legitur: Multitudinis credentium erat cor unum et anima una in Domino.10 Nulla vita pro certo deterior, quam simul degere corpore et non mente; et vere infelices sunt, quibus non inest una sed diversa voluntas. Sit itaque vobis semper unus affectus, una fraternitas, una voluntas, una proportio morum, una jucunditas, una tristitia: ne quod placet uni, displiceat alteri; quo unus lætatur, alter tristetur. Sicque habere poteritis religionis propositum, si unanimes in domo Domini habitetis. Hæc vere est vita Dei, non diaboli; vere monasterium, non infernus; vere vita religiosa, non diabolica. Hucusque Hieronymus. Possem autem ad horum confirmationem alia plurima allegare; sed quoniam infra de caritate et omni præsenti materia sæpissime sermo occurret, illa interim differantur.
Et nunc protinus accingamus nos ad considerandum ac penetrandum, imo et adimplendum præinducta sanctissimi verba Hieronymi: quæ nullo modo poterimus adimplere, nisi passionibus reformatis, in vera ac stabili humilitate, mansuetudine, patientia, simus fundati. Si enim unusquisque vult proprium caput sequi, et suum sentire aliorum censuræ præferre, nulli cedere, nec pro pace concordiaque servanda omittere quæ absque Dei offensa dimittere potest, qualiter poterit sine dissensione, turbatione, amaritudine ac scandalo inter fratres versari? Pensemus ac formidemus quod beatissimus ac illuminatissimus iste ait Hieronymus: Nulla pro certo vita deterior, quam simul degere corpore et non mente; et vere infelices sunt, quibus non una sed diversa inest voluntas. Quid ad hæc dicturi sunt, qui zelum inter se habent amarum et contentiones, qui ad deridendum ac perturbandum se invicem proni sunt;11 imo qui crebrius excogitant qualiter aliquid facere queant, verbo, signo aut opere, quod displiceat alteri, quo turbetur ac contristetur? Quumque tale quid egerint, gloriantur, quasi qui desiderio suo satisfecerint ac sua bene expedierint facta. O quam longe sunt isti a monastica ac sincerissima caritate!
Verum ut hæc plenius intelligantur, pensemus quid sit vera caritas fraterna. Utique caritas hæc est: proximum in Deo vere diligere mente, et quod caritas exigit, opere exhibere, ut scilicet proximo desideremus dona gratiæ ac virtutum, spiritualem profectum, æternam salutem; et quidquid ad eam copiosius compendiosiusque adipiscendam accommodum est, proximo velle, et ei pro posse impendere, procurare ac custodire, quemadmodum sibimetipsi; quidquid vero caritatis ac pacis et spiritualis profectus impeditivum est, evitare atque de medio pro posse auferre. Certe qui sic diligit, vere diligit; et qui ita non diligit, nequaquam vere perfecteque diligit, sed tantum a sincera distat dilectione, quantum ab horum deficit observatione. Denique omnia ista in divino Officio potissimum sunt observanda, quatenus cum tranquillitate, devotione, dulcedine, concordia, non cum indignatione, discordia ac mutua displicentia, quæ Dei sunt peragantur.
Sed qualiter prætacto modo diliget proximum, qui nec sincere diligit se ipsum? Siquidem qui diligit iniquitatem, proprias affectiones, animositates, nec frangit proprios motus, atque ad ulciscendum se pronus est, non utique diligit, sed odit animam suam.12 Ex quo consequens est quod non amat, sed odit proximum suum, quem scandalizare, impedire, turbare, contristare, affligere ac persequi non veretur. Quæ omnia vehementissime periculosa censentur, maxime dum in consuetudinem deducuntur, in tantum quod nec ponderantur nec advertuntur. Assiduitas namque peccandi prorsus obtenebrat oculum mentis.
Refert Climacus, in monasterio illo sanctissimo in quo multis fuit diebus, consuetudinem fuisse abbatis cœnobii illius, ut si quis apparuisset fratris oditor, persecutor, detractor, statim exsularet hujusmodi et incarceraret, aut certe expelleret. Unde dum quidam fratri maledixisset, statim sanctissimus ille abbas expulit eum, dicens æque non esse sustinendum in cœnobio visibilem ac invisibilem dæmonem. Quumque Frater ille expulsus cordialissime pœniteret, atque per sex dies, sine cibo et potu, præ foribus veniam postulans jacuisset, recipi petens, abbas ille justissimus ei remandavit quod non nisi ad carcerem eum reciperet: quod Frater ille gratanter accepit. Ecce quanta fuit disciplina ibidem.
Et nunc, carissimi fratres, redeat quilibet ad se ipsum, interiorem oculum super se reflectens, seque cum diligentia summa examinans an juxta præhabita sit vere caritativus: alioqui digne pœniteat, confiteatur, emendet, adjutorium gratiæ Spiritus Sancti incessabiliter infatigabiliterque imploret. Frangamus et superemus nos ipsos; propriosque defectus, vitia et ærumnas atque pericula tam profunde, tam frequenter ac dolorose pensemus, intueamur ac ponderemus, quod ab aliorum fatua observatione, temeraria dijudicatione, amara displicentia desistamus. Qui diu in cœnobio est, aut optimus aut pessimus a sanctis
Patribus perhibetur, ita ut vix medium inveniatur, quum Hieronymus Augustinusque dicant, se non vidisse meliores iis qui profecerunt in religione, neque pejores quam eos qui non profecerunt ibidem. Eusebius quoque et Cæsarius asserunt, eos qui in cœnobiis suas quotidie non frangunt voluntates ac passiones, multo esse deteriores quam fuerunt aut essent in sæculo. O quam horrenda sunt ista rite pensantibus, potissimum iis qui quamvis diu fuerunt in Ordine, tamen adhuc valde passionati, irrefrenati, infracti sunt! Qui quum non sint optimi, videant ne forte sint pessimi, seque emendare non differant.
Footnotes
Chapter 84 of 211