Enarratio in epistolam
POST NATIVITATEM CHRISTI
NEMINI QUIDQUAM DEBEATIS, NISI UT INVICEM DILIGATIS, ETC. Rom. XIII, 8-10.
QUONIAM caritas est omnium virtutum mater, regina et finis, idcirco Apostolus ad ejus plenariam observantiam nos frequenter hortatur. Unde in epistola loquitur hodierna :
Nemini quidquam debeatis, nisi ut invicem diligatis. Nam et ante hæc verba præmisit Apostolus :1 Reddite omnibus debita. Siquidem non solvere debita tempore opportuno et dum adest facultas solvendi, præsertim dum is cui debetur requirit, est contra illud divinum præceptum, Non concupisces rem proximi tui :2 et ita est mortale peccatum.3 Idcirco periculosum est esse in debitis; et qui in debitis est, tenetur superfluas vitare expensas, imo et parcius se habere quousque debitum solvat. Quod etenim quis alteri debet, hoc est alterius, et non suum : ideo hoc detinere non debet. Imo qui non solvunt debita congruo tempore, tenentur ad restitutionem seu recompensationem his qui ex solutionis dilatione damnum incurrunt, secundum viri discreti judicium. Hinc viri sapientes ac diligentes non libenter sunt in debitis, et debita sua fideliter celeriterque persolvunt. Et quamvis cetera debita ita sint persolvenda, ut de cetero solvenda non restent, caritas tamen ita solvenda est, ut semper solvenda remaneat, id est, actus dilectionis sic proximis exhibeatur, ut adhuc impendendus relinquatur, quoniam semper permanet in præcepto.
Sed contra hoc verbum Apostoli objici potest, quod non solum dilectio, sed et aliarum actus virtutum permanent in præcepto seu debito impendendi, postquam impensi sunt, ut opera misericordiæ spiritualia et corporalia; prælati quoque multa suis tenentur subjectis, magistri discipulis, parentesque filiis. Et respondendum, quod per dilectionem subintelliguntur alii actus virtuosi quos unus alteri exhibere tenetur, quia ex spirituali dilectione procedere debent, nec aliter meritorii sunt.
Qui enim diligit proximum, intelligendo per proximum quemlibet hominem viatorem gratiæ et felicitatis capacem, tam inimicum quam amicum, legem implevit, id est decem præcepta legis divinæ. Et hoc verum est, loquendo de dilectione spirituali infusa, qua Deus diligitur pure et super omnia propter propriam suam bonitatem, et proximus propter Deum, videlicet quia ad Dei imaginem factus est, et ut Deo beatifice uniatur; non de dilectione carnali aut naturali vel sociali. Ratio quippe diligendi proximum, Deus est. Ergo qui proximum diligit, Deum diligit. Porro qui diligit Deum, implet mandata Decalogi scripta in prima tabula, quæ tria sunt, et ad Dei spiritualem ordinantur amorem. Et qui diligit proximum, implet mandata secundæ tabulæ, quæ ad caritatem ordinantur fraternam. Ergo qui diligit proximum, legem adimplevit, potissimum quoad præcepta moralia.
Nam, non adulterabis, non occides, non furaberis, non falsum testimonium dices, non concupisces rem proximi tui: hoc est, præcepta negativa, videlicet non adulterandi, non occidendi, etc.; et si quod, id est aliquod, aliud est mandatum inclusum in his vel reducendum ad ista, in hoc verbo quod sequitur instauratur, id est, comprehenditur et impletur: Diliges proximum tuum sicut te ipsum, id est, ad id ad quod te spiritualiter diligere debes, videlicet ut sit justus et Deo complaceat. Qui enim sic diligit proximum, taliter facit ei qualiter vult rationabili voluntate sibi fieri: quia diligere, non est aliud quam alicui bonum velle. Spiritualiter quoque diligere, est dilecto velle dona gratiæ in præsenti, et dona gloriæ in futuro.
Voluntas autem vera et efficax procedit in opus, si potest. Hinc subditur: Dilectio proximi malum non operatur, hoc est, ad male agendum non movet, imo ad bona inducit: quia ut asserit Augustinus, Virtus est bona qualitas mentis qua nullus male utitur; et Aristoteles, Virtus, inquit, est quæ habentem perficit, et opus ejus bonum reddit. A virtute ergo non procedit elicitive nisi bonum, quamvis interdum virtus sit aliquibus occasio mali, ut vanæ gloriæ seu spiritualis superbiæ, aut abstinentiæ immoderatæ. Hinc ad Corinthios scribit Apostolus:4 Caritas non agit perperam, non inflatur, non est ambitiosa, etc. Imo secundum apostolum Petrum, ipsa operit multitudinem peccatorum. Cui concordat illud Proverbiorum: Universa delicta operit caritas.
Plenitudo ergo, hoc est consummatio seu perfecta impletio atque finalis perfectio, legis antiquæ et novæ, est dilectio actualis, pura ac fervida Dei et proximi:5 quia ad hanc omnia virtutum exercitia ordinantur et tendunt. Caritas nempe vita est animæ et præceptrix virtutum: sine qua nihil est meritorium. Ideo ad Timotheum scribit Apostolus: Finis præcepti est caritas de corde puro, et conscientia bona, et fide non ficta;6 et alibi, Si linguis angelorum loquar et hominum, caritatem autem non habeam, factus sum velut æs sonans, etc.7 Salvatore quoque testante, In duobus caritatis præceptis tota lex pendet et Prophetæ.
Et quamvis sint duo præcepta, una tamen est caritas habitualis qua Deus proximusque diligitur, eo quod ratio proximum diligendi sit Deus. Imo tanta est connexio caritatis Dei ac proximi, ut Scriptura sacra perfectionem seu plenitudinem legis interdum constituat in dilectione Dei, interdum in dilectione proximi.8 Unde ait Salvator, Mandatum novum do vobis, ut diligatis invicem;9 et rursus, Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos:10 quasi hoc esset vel solum vel præcipuum ejus præceptum, quum tamen sit aliud majus, ut scilicet toto corde ametur Deus. Sed in prædictis Christi eloquiis sumitur dilectio proximi cum inclusione dilectionis Dei.
Ex præinductis verbis Apostoli patet, quam paucissimi habeant veram dilectionem ad proximos suos. Qui enim proximo suo per furtum aut appetitum aliquid subtrahit, non sincere diligit eum.
Footnotes
Chapter 78 of 211