Skip to the text

Sermo 4

QUALITER PER NAVICULAM INTELLIGATUR CRUX CHRISTI.

PONE me ut signaculum super cor tuum. Cant. VIII, 6.

Sicut per naviculam Christus transfretavit stagnum Genesareth, ita per crucis suæ patibulum pertransiit et exivit hoc sæculum nequam. Recte ergo per naviculam designatur crux Christi, quam ipse in die Parasceves sponte ascendit, sicut prædixit: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam;1 et rursus, Sicut Moyses exaltavit serpentem in deserto, ita exaltari oportet Filium hominis, ut omnis qui credit in ipsum, non pereat, sed habeat vitam æternam.2 Tunc quoque discipuli Christi secuti sunt eum per intimam compassionem, quia etsi corporaliter diffugerunt atque in fide vacillaverunt, quadam tamen dilectione et compassione ei jugiter adhæserunt; postmodum autem secuti sunt eum, sustinendo martyrium.

Porro Christo in cruce pendente atque dormiente, factus est in mundo hoc motus magnus, quia discipulorum corda tunc conturbata sunt valde, atque a fidei soliditate collapsa. Imo tunc machina mundi Christo tanquam Deo et creatori suo videtur compassa: siquidem a sexta hora usque ad horam nonam tenebræ factæ sunt super universam terram, et obscuratus est sol, terraque mota, et petræ scissæ sunt, et monumenta aperta sunt.34 Tunc navicula, puta crux Christi, operta est fluctibus, id est, ipse Christus in cruce pendens, pœnis, irrisionibus, contumeliis atque blasphemiis fuit circumdatus, sicut in Psalmo testatur: Quia repleta est malis anima mea, et vita mea inferno appropinquavit;5 itemque, Super me confirmatus est furor tuus, et omnes fluctus tuos induxisti super me.6 Deinde suscitaverunt discipuli Christum, ejus resurrectionem optando. Quo suscitato eisque apparente, facta est in eorum corde ingens tranquillitas, juxta illud Joannis:7 Gavisi sunt discipuli, viso Domino.

Si ergo et nos veraciter Christi servisumus, Christum crucifixum imitari debemus. Passus est enim, nobis relinquens exemplum, ut sequamur vestigia ejus. Propter quod dixit : Si quis vult venire post me, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me. Hinc sancti Patres affirmant quod tota vita Christiani debet esse crux atque martyrium, id est carnalium desideriorum mortificatio, vanitatum abjectio, continua proprii cordis custodia, conversatio timorata, per arctam viam incessio, id est vita pœnitentialis ac virtuosa. Virtus quippe est circa difficilia; et se ipsum coram Deo in omnibus custodire, est velut continuum martyrium quoddam naturæ. Propter quod Christus disseruit : Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud; id est, qui se ipsos refrenant, frangunt ac vincunt, illud merentur : utpote qui non solum affectus et opera gulæ atque luxuriæ, sed omnem demum superbiæ, iræ, impatientiæ, avaritiæ atque acediæ motum restringunt ac superant. Hinc monet Apostolus, ut mortificationem Christi semper in corpore nostro circumferamus, utpote corpora nostra castigando et in servitutem spiritus redigendo, ut et vita Christi manifestetur in carne nostra mortali, hoc est, quatenus vita nostra in corpore isto mortali vere sit christiformis. Nam ut idem affirmat Apostolus, pro omnibus mortuus est Christus, ut qui vivunt, jam non sibi vivant, sed ei qui pro ipsis mortuus est et resurrexit. Hoc quoque ad nostram ædificationem fatetur se implesse Apostolus, dicens : In omni fiducia magnificabitur Christus in corpore meo, sive per vitam, sive per mortem.

Verumtamen in hac cruciformi Christi imitatione ac ardua pœnitentialique conversatione, multiplex consolatio, copiosa dulcedo, suavissimi fructus consistunt. Virtutes namque ex sua natura sunt dulces. Et quando ad consuetudinem bonam pervenit homo, et naturam suam gratiæ subjugavit, tunc utique dulcissimum est exercitiis virtuosis insistere, Deo sinceriter inhærere, meditationi, orationi, contemplationi vacare. Tunc quoque Spiritus Sanctus valde frequenter ac dulciter visitat mentem, ita ut dicat : Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine !8

Itaque Christi passionem jugiter in memoria circumferamus; et qualiter Christus in cruce pendebat, cum quantis afflictionibus corporis, cum quanta caritate, humilitate, patientia mentis, qualiter distentus, clavis confossus, spinis coronatus, vulneribus plenus, semper inscriptum sit cordi nostro; hæcque imago, forma seu species a cordis oculo non recedat : imo cum præcordialissima gratiarum actione, cum virtuosa imitatione hæc attendamus, ut pro Christo adversa et aspera libenter ac fortiter patiamur. Unde B. Augustinus devotissime loquitur et hortatur : Inspicite vulnera pendentis, sanguinem morientis, pretium redimentis, cicatrices resurgentis. Caput habet inclinatum ad osculandum, cor apertum ad diligendum, brachia extensa ad amplexandum, totum corpus expositum ad redimendum. Hæc quanta sint cogitate; hæc in statera cordis vestri appendite, ut totus figatur in corde, qui totus pro vobis fuit fixus in cruce. Hinc quidam in Christi persona satis devote effatur : O homo, vide quæ pro te patior; non est dolor sicut quo crucior. Ad te clamo, qui pro te morior : Vide pœnas quibus afficior, vide clavos quibus confodior; et quum tantus sit dolor exterior, intus tamen planctus est gravior, dum te tam ingratum experior.

Consideratio autem dominicæ passionis maxime valet ad conservandum patientiam in omni tribulatione, quum dicat Gregorius : Nihil adeo grave est quod non æquanimiter toleretur, si Christi passio ad memoriam reducatur.

Postremo, de innocentissima ac devotissima virgine Elisabeth de Spalbeeck legitur, quod stigmata quinque vulnerum Christi in suo corpore vere realiterque portavit, et quandoque recentes plagas, de

1 Petr. 11, 21.

Luc. 19, 23.

Matth. 11, 12.

II Cor. 14, 10, 11.

Ibid. 15.

Philipp. 1, 20. quibus frequenter, potissimum sextis feriis, copiosus sanguis effluxit; erantque vulnera manuum ejus ac pedum rotunda, lateris vero vulnus oblongum. Hæc virgo quotidie, secundum septem horas, repræsentavit in se ipsa per gestus et verbera dominicam passionem. Quotidie quoque septies ita rapiebatur ad Deum, quod nullus sensus, nullus motus, nullus flatus in ea apparuit, sed totum corpus ejus rigidum fuit instar ligni duri ac lapidis, in tantum quod nec minima pars corporis ejus moveri valebat absque totius corporis sui motu; sic quoque semper rapiebatur statim post elevationem Sacramenti et sacram communionem. Media autem nocte post raptum semper surrexit, et per cameram suam decentissime vadens, utraque palma crebro ordine se in maxillas suas dure percussit; deinde dextera manu vestes suas ante pectus suum apprehendens, se ipsam violentissime traxit, jam ad dexteram partem, jam ad sinistram, interdum retro vel ante; interdum ex tractus violentia, per varias vicissitudines impetu quodam præcipiti se localiter transferebat, ac si ab aliis violentissime atque nequissime tracta fuisset, sicut de homicidis et latronibus fieri consuevit, ut repræsentaret quod Judæi tanquam ad latronem exierunt ad capiendum Christum, et eum tractaverunt quasi latronem.9 Sicque per diversos gestus et cruciatus, Christi in se passionem mirabiliter repræsentavit. Ergo et nos quotidie dominicam passionem intueamur ac imitemur.

Footnotes

  1. Joann. x, 18. ↩

  2. Joann. III, 14, 15. ↩

  3. Luc. xxiii, 44, 45. ↩

  4. Matth. xxvii, 45, 51, 52; ↩

  5. Ps. lxxxvii, 4. ↩

  6. Ibid. 8. ↩

  7. Joann. xx, 20. ↩

  8. Ps. xxx, 20. ↩

  9. Matth. xxvi, 55. ↩

Chapter 83 of 211