Sermo 1
DE DOCUMENTIS HUJUS EPISTOLÆ, ET SPECIALITER DE GRADIBUS HUMILITATIS AC PATIENTIÆ, ET DE GRATITUDINE.
INDUITE vos viscera misericordiæ, etc. Coloss. III, 12, 13, 15.
Quanto Apostolus in suis epistolis ad misericordiam, humilitatem, patientiam, caritatem, ceterasque virtutes in hac epistola prætactas, affectuosius ac frequentius nos hortatur, tanto ad eas diligentius atque ferventius nos dare debemus. Ideo namque tam frequenter nos ad eas admonet, quoniam maxime nobis utiles et necessariæ sunt.
Primo ergo in ista epistola docet et monet nos, ut viscerose ac intime simus misericordes, aliorum miseriis caritative, condolentes et pro viribus succurrentes, opera misericordiæ tam corporalia quam spiritualia pro posse omnibus impendentes. Quumque duplex exsistat miseria, puta pœnæ et culpæ, quanto major est miseria culpæ quam pœnæ, hoc est, quanto peccatum est magis miserum ac nocivum quam corporalis adversitas aut quævis afflictio, tanto plus condolere debemus miseriis culpæ seu vitiis aliorum, quam malis eorum pœnalibus: præsertim quum pœnæ vitæ præsentis sint breves et temporales, ac medicinales contra peccata, vitia vero privent hominem summo bono, et ad æternas pertrahant pœnas. Dum itaque quemquam peccasse cognoscimus, aut peccare videmus, intime condoleamus, et orando, corripiendo, hortando, docendo, omnique modo nobis possibili subveniamus. Corporalibus quoque proximorum defectuositatibus, pœnis et miseriis pro posse succurrere non differamus. Verumtamen sicut caritas, ita et misericordia debet incipere a se ipsa, ut in primis propria defleamus, castigemus ac emendemus peccata, deinde et proximorum, imo (pro posse) totius mundi in generali, atque in speciali eorum ad quorum dilectionem magis adstringimur. Hinc in Ecclesiastico scriptum est : Miserere animæ tuæ placens Deo;1 et in Proverbiis :2 Benefacit animæ suæ vir misericors. Porro hæc implere, ad prælatos et superiores potissimum spectat. Sed in his, heu! plurimi sunt damnabiliter negligentes, et valde, imo mendaciter pii, quoniam circa corrigenda peccata remissi. Propter quod nec satis justi, nec in Dei et proximorum caritate sunt fervidi : imo se ipsos cum aliis perdunt. Ideo proximis peccantibus sic condolere debemus, ut eorum errores et vitia tollere et curare conemur.
Insuper virtus misericordiæ ad Christianos præcipue pertinet, quia lex Christi, lex est totius caritatis et pietatis. Et Christus in Evangelio loquitur :3 Beati misericordes, quoniam ipsi misericordiam consequentur. Quocirca scribit Ambrosius : Non memini perisse eum qui opera pietatis libenter exercuit; habet enim multos intercessores, et impossibile est multorum preces non exaudiri.
Misericordia vero, secundum Augustinum, est condolentis animi affectus, cum additamento beneficii, ut compatiamur proximo, et largiamur de proprio, si non munus corporeum, saltem verbum bonum salubreve documentum. Hinc ait Bernardus : Sunt quidam misericordes de his quæ ad ipsos non pertinent, qui scandalizantur quod non datur omnibus abundanter, sic tamen ut ne ipsi in modico graventur. Qui si vere misericordes essent, de suo misericordiam facerent, si non de terrena substantia, saltem de voluntate bona : darent his qui forsan contra eos peccaverunt, indulgentiam, darent dulce signum, verbum bonum, quod est supra datum, ut illorum mentes ad pœnitentiam provocarent;4 imo eis et omnibus quos in peccatis esse cognoscerent, impenderent compassionem et orationem. Alioqui misericordia eorum nulla est, et nullam misericordiam consequentur. Hæc verba S. Bernardi diligenter pensanda sunt.
Insuper ad humilitatem nos invitat in epistola ista Apostolus. De humilitate autem quid sit, et de causis, utilitate ac salubritate ipsius, in superioribus multa sunt introducta sermonibus : quibus nunc addi potest, quod humilitatis triplex est gradus. Primus est, ut semper advertamus et cognoscamus nos tales esse quales sumus, videlicet miseros, defectuosos, viles et contemptibiles peccatores; nec aliquid plus nobis adscribamus quam vere habemus, nec super alios nos insolenter sive inaniter extollamus, nec laudes humanas aut honores quæramus. Secundus gradus est, ut non solum reputemus nos tales, sed ab aliis quoque reputari tales ac despici peroptemus. Nam teste Gregorio, sicut superbi de honoribus, ita humiles de sua despectione lætantur, quia judicium quod de se intus habent, ab aliis sentiunt approbari. Hunc humilitatis gradum nondum adepti sunt, qui se ipsos redarguunt, despiciunt et accusant, sed dum ab aliis accusari, redargui et contemni se audiunt, indignantur ac conturbantur, similes stultis hominibus vulneratis qui sua sibi vulnera ostendi non acquiescunt. Qui vero ad hunc gradum devenit, laudes hominum et honores sibi impensos fastidit, et de eis mente affligitur. Tertius gradus est, dum homo in excellentia virtutum et perfectionum ac venerationum suarum nequaquam extollitur, nec in talibus sibi blanditur, sed totum bonum quod habet, integraliter Deo adscribit et gratias agit : imo, quo majoribus desuper donis ornatur, eo humilius Deo regratiatur, promptius subditur, obedientialiusque obsequitur. Hæc est humilitas perfectorum, qui cum Apotolo dicunt: Gratia Dei sum id quod sum.5
Humilitatem ergo in omnibus et ante omnia amplectamur. Ait namque Bernardus: Quid tu inflaris, o homo? Quid extolleris sine causa, quum sola humilitas sit quæ exaltat? Hæc via, nec præter eam est alia. Qui aliter vadit, cadit potius quam procedit. O perversitas et abusio filiorum Adam, quoniam quum ascendere facillimum sit, descendere autem facillimum, ipsi econtrario per superbiam magis quærunt ascendere, quam per humilitatem descendere, parati ad honores, ad prælationes, ad ecclesiasticas dignitates. Et certe qui contendit supergredi proximos, multas inveniet difficultates, multos habebit æmulos, multos patietur contradictores. Nihil autem facilius est volenti, quam humiliare se ipsum.
Præterea Apostolus nos hortatur ad patientiam veram, et mutuam supportationem, ut sicut a Deo cupimus supportari in nostris defectibus, ita et proximorum supportemus defectus. Est autem patientiæ triplex gradus. Primus, ut motum iræ et impatientiæ cum labore reprimamus et cohibeamus, ne foras erumpat et per signa turbationis appareat in verbo aut facto, ne alii scandalizentur: quemadmodum ignis suffocatus, proprio fumo exstinguitur; si vero non cohibetur, excrescit, et omnia cremabilia quæ attingit, incendit. Sed ut Salomon loquitur: Stultus statim indicat iram suam.6 Secundus gradus est, quando ex usu patiendi et impatientiam refrenandi homo didicit non terreri neque turbari adversis, sed quasi in loco constitutus tuto atque munito, ex arce patientiæ circumstantes adversarios intuetur, quos nihil sibi posse nocere confidit. Sed tamdiu homo terretur adversis, quamdiu temporalia et honores, et ea quæ voluntatis sunt propriæ, amat superflue. Qui autem ea inordinate non diligit, sicut non valde delectatur ea habendo, ita nec graviter contristatur ea perdendo, considerans quod ex divina dispensatione sibi pro sua salute sic accidat, et patientiam conservando multum proficiat. Tertius gradus est, in tribulationibus et sui aspernationibus gloriari atque gaudere quum adsunt, et desiderare eas quum desunt, quemadmodum ait Apostolus: Placeo mihi in infirmitatibus meis, et contumeliis, et necessitatibus, et angustiis, et persecutionibus pro Christo.7
Insuper patientia utilis est ad multa: primo, quoniam tolerabiliora facit præsentis vitæ incommoda, quæ dum impatienter feruntur, pœna homini duplicatur; secundo, quoniam mentem exhilarat, et a diversis amaricationibus illæsam custodit; tertio, quia proximos valde ædificat. Quarto, per eam gratia accumulatur, omnes virtutes perficiuntur, et homo Christo pro se passo specialiter conformatur.
Deinceps hortatur Apostolus, ut Deo grati esse conemur. Porro ut Seneca in libro de Beneficiis scribit, tria ad gratitudinem requiruntur. Primum est, ut beneficiatus beneficium sibi exhibitum recognoscat; secundum, ut illud laudet et gratias agat; tertium, ut loco et tempore opportuno pro sua facultate rependat. Primus ingratitudinis gradus est beneficium non retribuere: ad quod reducitur mala pro bonis reddere. Secundus gradus est beneficium dissimulare, non ostendendo se illud accepisse: ad quod reducitur beneficium vituperare. Tertius atque gravissimus gradus est beneficium non recognoscere: ad quod reducitur beneficium quasi maleficium æstimare. Omnibus modis his ingrati sunt Deo iniqui. Quicumque enim in mortali est vitio, reddit Deo mala pro bonis, hoc est inobedientiam et irreverentiam gravem, ejus amori et honori præponendo creata, vana et vilia, ac propriam voluntatem. Item, qui Deo non servit cum corpore et anima, non ostendit se corpus et animam a Deo sortitum. Qui autem de his quæ habet a Deo, gloriatur, et honorari vult in semetipso quasi non accepisset ea ab eo, non recognoscit beneficia Dei.8
Vitemus igitur omnes hos ingratitudinis gradus; et mente, ore ac opere fateamur ac demonstremus, nos quod sumus et habemus a Deo sumpsisse, laudemusque eum in donis suis, et gratias jugiter referamus, atque pro posse rependamus vicem beneficiis ejus. Æquivalens enim ei reddere non valemus, et bonorum nostrorum ipse non eget;9 sed amorem, laudem et obedientiam ei pro viribus rependamus. Hæc namque requirit a nobis. Unde ait Joannes in prima sua epistola:10 Diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos; et Psalmista: Immola Deo sacrificium laudis. In Ecclesiastico quoque scriptum est:11 Salutare sacrificium est, attendere mandatis, id est divina præcepta perpendere et implere.12 Quumque ista pro posse egerimus, agnoscamus nos nil condignum Altissimo rependisse, imo has ipsas redditiones esse dona ipsius; rogemusque eum indesinenter ut nos sibi gratos atque quotidie gratiores efficiat. Juxta doctrinam Apostoli, etiam Deum semper in cordibus nostris laudemus, et universa quæ agimus, ad ejus laudem, honorem et gloriam finaliter ordinemus. Et præsertim de mane quum surgimus, ordinationem hanc actualiter faciamus mente aut ore, ita loquendo ex corde: Ecce, Domine Deus, me ipsum et omnia quæ hoc die et deinceps acturus sum bona, ad tuæ majestatis gloriam ac reverentiam ordino, et ad tuam laudem omnia fiant.
De ceteris hujus epistolæ documentis frequenter præhabitum est.
Præterea, in omnibus præinductis virtutibus beatissimus ille patriarcha ac propheta Job excellenter resplenduit. Siquidem misericordissimus fuit, sicut de se ipso testatur: Ab infantia mecum crevit miseratio;13 et, Flebam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi.14 Operibus quoque misericordiæ occupatus fuit plenissime, quemadmodum ait: Foris non mansit peregrinus, ostium meum viatori patuit, et de velleribus ovium mearum calefactus est pauper.15 Et quamvis fuit vir magnus inter omnes orientales, omnibus tamen fuit humilior. Propter quod protestatur: Non contempsi judicium subire cum servo meo, et non despexi prætereuntem, eo quod non haberet indumentum.16
Insuper patientiæ virtus singulariter valde in eo refulsit. Quum enim esset ditissimus, utpote septem millia ovium habens, et tria millia camelorum, et quingenta juga boum, quingentasque asinas, atque familiam multam nimis, et in maximo a cunctis haberetur honore, habuisset demum septem filios et tres filias, et subito universa hæc perdidisset, ita quod homines impii abstulerunt ei omnia pecora sua, et pecorum custodes interfecerunt, et domus corruens filios suos et filias convivantes oppressit: non est ad impatientiam motus, nec contra Deum murmuravit, aut quid stultum locutus est; sed gratias Domino agens, dixit: Dominus dedit, Dominus abstulit; sicut Domino placuit, ita factum est: sit nomen Domini benedictum. Hinc a diabolo percussus læsione gravissima, ita ut a planta pedis usque ad verticem plenus esset ulceribus pessimis, adhuc patientissimus mansit;17 et uxorem eum ad impatientiam provocare studentem, sapientissime increpavit, dicendo: Si bona de manu Domini accepimus, mala quare non sustineamus?
Tanti ergo patriarchæ exemplo discamus saltem in parvis adversis patientiam observare et gratias agere, misericordes quoque ac humiles in omnibus esse.
Footnotes
Chapter 88 of 211