Sermo 6
QUOMODO CUM CLARO ANIMO, FIDEI GAUDIO, BONÆ ET DEVOTÆ VOLUNTATIS AFFECTU ONUS RELIGIONIS GESTATUM, PER CHRISTI GRATIAM SUAVE FIAT AC LEVE.
VENITE ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Matth. XI, 28.
Jugum Christi est observatio suæ legis, credere quæ docuit, implere quæ jussit, et ejus consiliis præbere assensum. Sed quomodo jugum istud dicitur leve, quum valde difficile videatur rationem fidei subjugare? Imo, secundum Apostolum, hoc est intellectum in captivitatem redigere.1 Difficile quoque est, parentes, sobolem, uxorem, propinquos relinquere, se ipsum abnegare, cor jugiter custodire.23 Nonne etiam arcta est via salutis, et regnum cœlorum vim patitur, violentique rapiunt illud?4 Vir quoque perfectus loquitur Deo : Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras;5 et rursus, Propter te (inquit) mortificamur tota die.6 Sed et Paulus apostolus : Omnes (ait) qui volunt pie vivere in Christo, persecutionem patientur;7 et, Per multas tribulationes oportet nos intrare in regnum cœlorum.8 — Hæc atque similia non aliud petunt, nisi ut declaretur qualiter jugum Christi suave vocetur, quod revera multi tam laboriosum ac grave experiuntur. Porro, quod jugum Salvatoris sit dulce, facile est probare. Quid namque est jugum Christi, nisi mentem Deo subjicere et vacare, atque virtutibus inhærere, ad quod omnia tendunt consilia et præcepta? Quid autem tam dulce, sicut Deo tranquilla mente esse intentum? Quælibet etiam virtus proprium habet gaudium suæ operationi annexum. Præterea, Deum diligere, ex sua natura est dulcissimum : quod qui agit, omnia implet mandata.
Itaque respondendum, quod utique jugum Christi suave est pluribus modis :
Primo, ex propria sua natura, ita quod difficultas quæ in Dei cultu sentitur, et in portatione jugi ac oneris Christi percipitur, ex nostra corruptione dispositioneque oritur : quia ut in Genesi habetur, Sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua;9 et naturaliter ad vetita inclinamur. Est quoque delectabile homini libertatem propriam sequi. Virtus autem ex sua delectabilis est natura. Unde et Tullius eam definiens, ait quod sit habitus in modum naturæ operans, consentaneus rationi. Nostræ autem sensualitati multipliciter vitiatæ difficile est rationi semper parere ac vitia refrenare. Quum ergo jugum Christi, utpote evangelica lex, sit lex totius perfectionis consummatioque virtutum, certum est quod ex sua natura sit delectabilissima. Secundo, difficultas in portatione jugi Christi contingit ex contraria consuetudine prava, quam laboriosum est exstirpare, et ex præteritorum reliquiis vitiorum, quæ non subito expelluntur. Tertio, ex tentatione diaboli, qui ad prava fortiter incitat hominem. Quarto, ex tentatione sæculi hujus, seu hominum mundanorum terrenarumque rerum. Homines enim mundani, negligentes, injusti, prava suggestione, vitiosis exemplis, minis ac blandimentis trahunt ad vitia : quod et partim a tepidis religiosis fit Fratribus devotioribus. Res quoque terrenæ aliquid amabilitatis, deliciositatis, dulcedinis et decoris habent in se, quo humanum alliciunt appetitum : idcirco ab earum inordinato amore atque illicito usu se continere est difficile.
Secundo, jugum Christi fertur suave ratione caritatis, quæ hominem bonum movet et excitat ad portandum Domini jugum. Caritas namque dum fervens est, omnia facit levia reputari. Nil durum, nil grave, nil asperum computat amor verus. Tertio, ratione præmii promissi ac præparati. Si etenim pauperes servi, spe et affectu trium aut quinque nummorum quotidie percipiendorum, omni die fortiter ac jucunde laborant: quanto magis spe et desiderio beatitudinis sempiternæ, Christi jugum libentissime semper portare debemus, dicente Apostolo, Id quod in præsenti momentaneum et leve est tribulationis nostræ, æternum gloriæ pondus operatur in nobis? Nullus itaque labor gravis, nullum tempus appareat longum, quo æterna obtinetur felicitas. Quarto, ratione mali quod per ipsum evaditur, quod est infernalis damnatio. Nam cum gaudio malum modicum sustinetur, ut pœna incomparabiliter gravior ac diuturnior evadatur. Quinto, ratione multiplicis adjutorii quod benignissimus Deus suis in vita hac servis impendit: quia per divinos instinctus, per angelos sanctos, per dona gratiæ ac virtutum nos adjuvat, imo et per homines bonos, per idoneos præsidentes, per exempla justorum. Propter quod magnus ille asseruit Eliseus: Plures nobiscum sunt, quam contra nos.
II Cor. IV, 17.
IV Reg. VI, 16.
Sexto, ratione supernaturalis consolationis superni ac admirabilis gaudii quod Christus fidelissime suis ministris etiam in hac vita communicat. Propter quod dixit Apostolus: Sicut abundant passiones Christi in nobis, ita per Christum abundat consolatio nostra; et denuo, Repletus sum (inquit) consolatione, superabundo gaudio in omni tribulatione nostra.10 Imo devotissimi viri frequenter tantam desuper exhilarationem, exsultationem, consolationem experti sunt etiam improvise et absque suo conatu ad hoc, quod se ipsos præ lætitiæ exuberantia capere non valebant, quo se verterent ignorabant, atque per varios gestus magnitudinem suæ jucunditatis ostenderunt foris. Alii vero in raptu
II Cor. I, 5. et ecstasi, in contemplatione theorica, in absorbente amore hoc ipsum gloriosius experti noscuntur, qui reversi ad se, memoriam abundantiæ suavitatis divinæ suaviter eructabant, dicentes:11 Quam magna multitudo dulcedinis tuæ, Domine!12 Itemque, Melior est dies una in atriis tuis super millia.13 Hinc eremitæ sanctissimi Paphnutius, Joannes, Daniel, ad Dei gloriam humiliter retulerunt se frequenter in eremo tanta elevatione et consolatione fuisse in Deo absorptos, quod se adhuc in carne esse mortali non sentiebant.
Insuper, quum gaudium sit diffusio animi in conceptu boni, et Deus sit infinitæ deliciositatis objectum, in quo est omnis perfectio, omnis decor, dulcedo et opulentia sine mensura et fine; constat quod homo virtuosus Deo per contemplationem, meditationem, dilectionem, orationem, psalmodiam ac alios actus bonos intendens atque unitus, ubertim, copiose ac mirabiliter delectetur in eo. Hinc in Regula sua sanctus loquitur Benedictus: Constituenda est nobis dominici schola servitii, in qua institutione nil grave, nil asperum nos constituturos speramus. Sed et si quid paululum restrictius, dictante æquitatis ratione, propter emendationem vitiorum et caritatis conservationem processerit, non illico pavore perterritus refugias viam salutis: quæ non nisi angusto inchoatur initio; processu vero conversationis ac fidei, dilatato corde, inenarrabili dilectionis dulcedine curritur. Et rursus: Quum duodecim humilitatis gradus ascenderit monachus, mox ad illam Dei perveniet caritatem quæ perfecta exsistens foras mittit timorem14, per quam universa quæ prius non sine formidine observabat, jam absque ullo labore, velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire, non timore gehennæ, sed Christi amore et delectatione virtutum. His concordat quod sanctus ait præsul Cæsarius: Orationi et psalmodiæ insistere, lectioni vacare, vigiliis, jejuniis ceterisque virtutum exercitiis inhærere, quousque in consuetudinem vertantur, laboriosa videntur; quum autem in consuetudinem versa sunt, et non humanis viribus, sed Dei auxilio impleri creduntur, non dura nec laboriosa, sed levia atque suavia sentiuntur. Imo hæc omnia etiam in principio conversionis quibusdam sunt dulcia valde, caritatis fervore in eis misericordissime prædominante.
Itaque juxta Salvatoris exhortationem, dum tentationibus, tribulationibus et exterioribus observationibus, aut interioribus angustiis laboramus, ita ut jugum Christi ex causis prætactis nobis grave videtur, accedamus ad thronum gratiæ Christi, et consolationem ac relevamen exhilarativum ab ipso petamus, cum Propheta dicentes:15 Lætifica animam servi tui;16 itemque, Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea.17 Et quoniam juxta Eusebium, ad hoc maxime studere debemus ut illa quæ in Dei honore agimus, cum claro agamus animo, cum fidei gaudio, atque cum bonæ et devotæ voluntatis affectu (siquidem quidquid inviti compulsique facimus, ex eo non solum nullum habemus fructum, sed etiam maximum incurrimus detrimentum: nam si alicui viro potenti et magno quis debitam servitutem invite et cum quodam impendat fastidio, vir ille potius judicat sibi factam injuriam quam debitam venerationem, servoque tali magis rependit pœnam quam gratiam); hinc satagamus Deo cum gaudio ac corde promptissimo deservire. Ad quod necesse est nobis omnem acediam abjicere, negligentiam abhorrere, bonum cito ac viriliter aggredi, tepidorum exemplis et verbis non frangi, primi fervoris non oblivisci. Sic ergo agamus, quatenus cœlestis consolationis affluentiam atque frequentiam mereamur. Si enim damnabile est non proficere, quanto damnabilius est etiam a pristino fervore tepescere, et quum spiritu cœperimus, carne viliter consummari?18 Unde cuidam ait Dominus: Habeo adversus te quod caritatem tuam primam reliquisti;19 memor esto itaque unde excideris, et pœnitentiam age: alioqui venio tibi cito.
Hinc itaque cum Apostolo quæ retro sunt obliti, in anteriora extendamur, et meliora æmulemur charismata, viaque regia incedamus.2021 Nec carnales et pueriles admittamus consolationes, sed delectemur in Domino; cujus desiderio et amore omne bonum quod agimus, operemur cum gaudio.
Footnotes
-
II Cor. x, 5. ↩
-
Prov. iv, 23. ↩
-
Luc. xviii, 29; ix, 23; ↩
-
Matth. vii, 14; xi, 12. ↩
-
Ps. xvi, 4. ↩
-
Ps. xliii, 22. ↩
-
II Tim. iii, 12. ↩
-
Act. xiv, 21. ↩
-
Gen. viii, 21. ↩
-
Gen. VII, 4. ↩
-
Ps. CXLIV, 7. ↩
-
Ps. XXX, 20. ↩
-
Ps. LXXXIII, 11. ↩
-
I Joann. IV, 18. ↩
-
Hebr. IV, 16. ↩
-
Ps. LXXXV, 4. ↩
-
Ps. LXII, 6. ↩
-
Galat. III, 3. ↩
-
Apoc. II, 4, 5. ↩
-
1 Cor. XII, 31. ↩
-
Philipp. III, 13. ↩
Chapter 95 of 211