Sermo 5
QUO PACTO SAPIENTIBUS IN PROPRIIS OCULIS ATQUE SUPERBIS ABSCONDITA DIVINA MYSTERIA, PARVULIS, ID EST HUMILIBUS, REVELENTUR.
CONFITEOR tibi, Pater, Domine cœli et terræ, quia abscondisti hæc a sapientibus et prudentibus, et revelasti ea parvulis.1 Matth. XI, 25.
Hæc eadem verba recitaturus, sanctus evangelista Lucas præmisit: In illa hora exsultavit Jesus Spiritu Sancto, et dixit, Confiteor tibi, Pater. Quo constat magnam esse profunditatem singularemque vim horum verborum. Quum enim discipuli quos Christus misit ad prædicandum, cum gaudio redissent, ad eum dicentes, Domine, in nomine tuo etiam dæmonia subjiciuntur nobis;2 Salvator inter cetera eis respondit: Nolite in hoc gaudere, gaudete autem quia nomina vestra scripta sunt in cœlis.3
In illa hora exsultavit Christus in quantum homo, movente eum ad hoc Spiritu Sancto, et dixit: «Confiteor tibi, Pater», hoc est, te laudo, quoniam «abscondisti hæc», utpote mea documenta, gratiarum mearum charismata, dona seu beneficia, christianæque fidei sacramenta et evangelicæ legis mysteria, «a sapientibus et prudentibus», eis videlicet qui se ipsos reputaverunt sapientes atque prudentes, et magni fuerunt in oculis suis, quemadmodum Scribæ et Pharisæi, item et philosophi, de quibus fatetur Apostolus, Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt;4 «et revelasti ea parvulis», scilicet humilibus meis discipulis, qui propriam defectuositatem pensantes, parvi et viles fuerunt in oculis suæ mentis, cum Apostolo profitentes:5 Quia non sumus sufficientes aliquid cogitare a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est; itemque, Gratia Dei sum id quod sum.6 Hi itaque quia se ipsos Deo profunde substernunt, humiliter subdunt, propriam infirmitatem ac nihileitatem fatentur, atque de eo quod habent, Deo gratias agunt, laudem obsequiumque impendunt; aptissimos se exhibent ad illuminationem divinam, et melioribus quotidie charismatibus locupletantur; secretius edocentur, ipsas Scripturas per donum intellectus acutius penetrant, et cum gustu quodam interno ac dulci intelligunt.
Deinceps, usque in præsens mysticam theologiam, increatæ suavitatis degustationem, internæ exercitationis saporem, divinæ familiaritatis experientiam, flammigeræ caritatis ardores, incerta et occulta sapientiæ suæ Deus abscondit sapientibus et scientibus de sua scientia inaniter gloriosis, et omnibus non recte viventibus ac superbis. Quæ omnia si nobis desuper revelari, experimentaliter notificari, medullitus patere optamus, conemur esse humillimi ac mente purissimi, omni vana affectione, obliqua intentione passionumque irrefrenatione, negligentia atque pigritia funditus exstirpatis. Tunc enim Sol sapientiæ, mentem sibi propinque conjunctam, tam præcipue conformatam, tam vigilanter et amorose unitam, radiis sapientiæ suæ copiose perfundet, et sua unctione de omnibus edocebit, formatam et saporosam Scripturæ notitiam ei infundens.7 Hinc abbas Theodorus dixit, quod Scripturarum profundam et veram intelligentiam cupiens adipisci, studeat vitæ puritati magis quam lectioni. Et de S. Thoma de Aquino in sua fertur legenda, quod scientiam suam orando magis quam studendo adeptus sit. Conformiter quum quidam doctor sæcularis a beatissimo viro Francisco interrogasset intellectum verbi in
Ecclesiastico scripti, Unicuique mandavit Deus de proximo suo; Sanctus ille tam convenienter respondit, et verbum illud tam evidenter exposuit, ut doctor ille fuerit ex hoc valde attonitus. Porro, iniqui quantumcumque videantur litterati, non nisi informem et nudam, non affectivam, formatam ac saporosam Scripturæ habent notitiam : de quibus affirmat Apostolus, Confitentur se nosse Deum, factis autem negant.
Insuper quam verum sit istud, clarissime innotescit in illis beatissimis eremitis ac anachoretis quorum collationes Cassianus describit. Quorum quam præclarissima fuerit sapientia in divinis, ex eorum patet collationibus. Unde et abbas Nesteros de hac ipsa dixit materia : Si vobis cura est ad spiritualem scientiam pervenire, non inanis jactantiæ vitio, sed emendationis virtute ac merito, illius beatitudinis desiderio primum accendamini, de qua ait Salvator, Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt; ut sic ad beatitudinem mereamini pervenire, de qua angelus locutus est Danieli : Qui docti fuerint, fulgebunt sicut splendor firmamenti; et qui ad justitiam erudiunt multos, fulgebunt ut stellæ in perpetuas æternitates. Deinde festinandum est tibi, si ad scientiam Scripturarum vis pervenire, ut prius humilitatem cordis consequaris immobilem, quæ te non ad illam scientiam quæ inflat, sed ad illam quæ inflammat, caritatis consummatione perducat. Impossibile est namque mentem immundam spiritualis scientiæ donum acquirere. Cave etiam ne ante actum prosilias ad docendum. Si enim ille qui unum mandatum minimum solverit, et sic docuerit homines, minimus vocabitur in regno cœlorum; consequens est ut qui multa et majora solvens seu negligens, sic docuerit homines, non jam minimus in regno cœlorum, sed in gehennæ supplicio maximus habeatur. Aliud est facultatem et venustatem sermonis ac disputationis habere, aliud venas ac medullas cœlestium intrare ac penetrare dictorum, atque profunda sacramenta purgato cordis oculo contemplari : quod nullatenus doctrina humana aut sæcularis eruditio, sed sola puritas mentis per illuminationem Spiritus Sancti adipiscetur.
Postremo, ut ad divinorum theoricam contemplationem, ad mysticæ sapientiæ gustum valeamus pertingere, studeamus ut intellectus noster transeat in affectum; et propriæ vilitatis, fragilitatis et culpabilitatis jugiter memores simus, atque ad fontem sapientiæ, Verbum Dei in excelsis, frequenter ac fervide suspiremus, cum Propheta affectuosissime deprecantes : Faciem tuam illumina super servum tuum, et doce me justificationes tuas. Omne quoque obstaculum inter sapientiam Creatoris et animas nostras male medians, ac sapientiæ influxum impediens, penitus fugiamus. Et scimus quod in malevolam animam non introibit sapientia, quod Spiritus Sanctus disciplinæ effugiet fictum, et auferet se a cogitationibus quæ sunt sine intellectu; quod non nisi super quietum et humilem requiescet spiritus Domini; quod omnium superborum et sublimium colla propria virtute calcat Sapientia increata; quod non nisi ad pauperculum, et contritum spiritu, et trementem sermones suos respicit Dominus : qui etiam ab exordio evangelicæ legis, per idiotas, humiles ac simplices, omni sapientia infusa liberalissime prædităs, totum sibi mundum subjecit, principes et philosophos christianæ fidei subjugavit. Unde secundum Basilium in Regula sua, istud inter præcipua Dei est beneficia computandum, quod suam nobis dedit scientiam, et sapientiæ suæ nos fecit participes. Qui autem ita a Deo edoctus est, sapientiam suam nunquam vane ostentet, nec fratribus colloquens contentiosæ disputationi deserviat; non clamet nec conturbetur, sed pudicam et pacificam suam esse sapientiam pandat. Hinc quidam Patrum disseruit : Ne contendas cum fratre. Sed si ille bene dixerit, acquiesce; si male, semel commone eum. Si non acquiescit, dic ei : Tu videris. Sic enim in tranquillitate manebimus.
Footnotes
Chapter 94 of 211