Enarratio in evangelium
SIMILE FACTUM EST REGNUM CŒLORUM HOMINI QUI SEMINAVIT BONUM SEMEN IN AGRO SUO, ETC. Matth. XIII, 24-30, 37-43.
CHRISTUS in evangelio hodierno docet qualis sit status et processus militantis Ecclesiæ, et quanta sit distinctio inter homines in hoc mundo, quam diversa quoque erit eorum retributio in futuro. Ait ergo Salvator, parabolice loquens, hoc est, unum per aliud similitudinarie exprimens et designans : « Simile factum est regnum cœlorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. »
Hanc parabolam Christus proprio ore exposuit, ut evangelista Matthæus prosequitur : ideo non debemus cœlestis ac summi magistri, qui est virtus et sapientia Patris æterni, expositionem præcurrere. Itaque advertendum, quod sicut apud Matthæum legitur, Christus quadam die exivit de domo in qua pluribus prædicavit, nec ab omnibus propter eorum multitudinem audiri valebat, et venit usque ad littus maris, forsan Galilææ.1 Quumque multæ ad eum confluerent turbæ, ingressus est navim, et sedens in ea, prædicavit turbis in littore stantibus. Atque in parabolis loquens, diversis rebus comparavit regnum cœlorum, ita ut in illis parabolis per regnum cœlorum interdum intelligatur Ecclesia militans, ut quum ait, Simile est regnum cœlorum sagenæ missæ in mare, etc.;2 interdum status seu negotium militantis Ecclesiæ; interdum vero præmium Beatorum in patria; et sæpe ipsemet Christus, ut in præsenti parabola. Quæ ut clarius intelligatur, primo totum ipsius textum ponam; deinde verba quibus Christus eam exposuit.
Simile factum est regnum cœlorum homini qui seminavit bonum semen in agro suo. Quum autem dormirent homines, venit inimicus ejus, et superseminavit zizania in medio tritici, et abiit. Quum autem crevisset herba, et fructum fecisset, tunc apparuerunt et zizania. Accedentes autem servi patrisfamilias, dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo? Unde ergo habet zizania? Et ait illis : Inimicus homo hoc fecit. Servi autem dixerunt ei : Vis, imus, et colligimus ea? Et ait : Non, ne forte colligentes zizania, eradicetis simul et triticum. Sinite utraque crescere usque ad messem; et in tempore messis dicam messoribus : Colligite primum zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum, triticum autem congregate in horreum meum. Hucusque textus hujus parabolæ.
Quum ergo Salvator parabolam istam ac alias multas turbis prædicasset, nec eis suas exposuisset parabolas, turbis illis relictis, egressus de navi, venit in domum.3 Et accesserunt ad eum discipuli ejus, dicentes, Edissere nobis parabolam zizaniorum agri, videlicet parabolam jam prætactam in qua fit de zizaniis sermo. Et dicunt aliqui, quod expositionem parabolarum frumenti et sinapis tanquam manifestorum non quæsierunt. Alii vero potius putant quod aliarum quoque expositionem parabolarum interrogaverunt, quamvis evangelista Matthæus non recitet hoc : nam in Marco habetur, quod seorsum discipulis suis disserebat omnia.4
Quum ergo discipuli expositionem hujus petissent parabolæ, Christus respondit : Qui seminat bonum semen, est Filius hominis, hoc est, per hominem bonum semen seminantem, cui regnum cœlorum simile factum perhibetur, designatur et intelligitur Christus. Unde constat hoc loco per regnum cœlorum intelligi Christum regem cœlestem, ut etiam scribit Remigius. Christus quippe vocatur regnum cœlorum, quia promissor, magister et dator est regni cœlestis, sive per regnum hoc intelligatur Ecclesia militans, sive triumphans; secundo, quoniam ipse Christus est caput Ecclesiæ, quæ regnum appellatur cœlorum: caput autem interdum exprimitur nomine corporis totius. Ager autem, est mundus, id est terra hujus peregrinationis, in qua homines degunt, et exsules sunt. Bonum vero semen, quod Christus in agro hoc seminavit, hi sunt filii regni, hoc est homines electi ac virtuosi, quos Christus constituit, mittit ac spargit per omnia climata mundi, sicut semina sparguntur in agris. De quo semine Christi scriptum est in Isaia:5 Si posuerit pro peccato animam suam, videbit semen longævum; et rursus, Omnes qui viderint eos, cognoscent illos, quia isti sunt semen cui benedixit Dominus.6 Unde et Galatis scribit Apostolus: Si vos unum estis in Christo, ergo semen Abrahæ estis, secundum promissionem heredes.7
Zizania autem, sunt filii nequam, hoc est reprobi, præsertim hæretici, et persecutores Ecclesiæ, omnesque vitiosi damnandi. Inimicus autem qui seminavit ea, utpote ista zizania, est diabolus: cujus suggestione et machinatione surrexerunt et perversa dogmata invenerunt ac diffuserunt hæretici; cujus etiam inspiratione ac cooperatione alii reprobi se contra Ecclesiam erexerunt, seu aliter peccaverunt. Impii ergo ex diabolo sunt, et seminati ab eo, non quantum ad esse naturæ, sed culpæ, nec in quantum homines, sed in quantum injusti. Unde alibi legitur:8 Omnis qui facit peccatum, ex diabolo est, quoniam ab initio diabolus peccat. Et Christus incredulis dixit Judæis:9 Vos ex patre diabolo estis, et desideria patris vestri vultis perficere. Insuper diabolus dicitur homo, non propter veritatem naturæ, sed similitudinem culpæ. Cujus semen sunt impii, non creatione, sed pravitatis imitatione, juxta illud Sapientiæ:10 Imitantur illum, qui sunt ex parte illius.
Messis vero, usque ad quam simul crescent et vivunt in sæculo isto electi ac reprobi, consummatio sæculi est, id est finis mundi, seu dies judicii, in quo electi in cœlesti palatio quasi in horreo reponentur: quemadmodum ait Joannes Baptista de Christo, quod congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili.11 Unde et alibi loquitur Deus: Convertemini, et videbitis quid sit inter justum et impium.1213 Ecce enim dies veniet succensa quasi caminus; et erunt omnes superbi et omnes facientes impietatem, stipula, et inflammabit eos dies veniens; et orietur vobis timentibus nomen meum, Sol justitiæ. Messores autem, qui bonos et malos ad judicii locum deducent, et eos ab invicem separabunt, angeli sunt, non mali, sed boni, quorum ministerio cineres suscitandorum corporum colligentur.
Sicut ergo colliguntur a messoribus zizania, hoc est inutiles herbæ, seu folia, et igni comburuntur; sic erit in consummatione sæculi. Mittet Filius hominis angelos suos, qui Christo non solum secundum suam divinitatem, sed etiam secundum naturam assumptam, ut Verbo unitam, subjecti sunt. Et colligent, id est auferent, de regno ejus, hoc est de ecclesia electorum, omnia scandala, id est persecutiones et tentationes quas mali inferunt justis, et eos frequenter per illas scandalizant, seu ad peccandum inducunt (ab his etenim scandalis seu tribulationibus ac tentationibus electi tunc plene liberabuntur, secundum illud Psalmi:14 Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum); vel, « omnia scandala », id est scandalizatores aliorum, qui generant scandala, qui tunc loco ac præmio ab electis separabuntur; et eos qui faciunt iniquitatem, id est ceteros operarios malos, hypocritas, simulatores et callidos, iram Dei contra se provocantes. Et mittent eos in caminum ignis. Quum enim Christus in die judicii dixerit eis, Ite, maledicti, in ignem æternum; mox angeli sancti tanquam exsecutores divini judicii, omnes reprobos homines atque diabolos, in infernalis ignis fornacem projici cient, juxta illud Apocalypsis :1516 Projectus est draco ille magnus; et cruciabitur iniquus igne et sulfure, et fumus tormentorum ejus ascendet in sæcula sæculorum.
Prolata quippe in die judicii contra iniquos sententia, mox terra os suum aperiet, et angeli sancti reprobos in infernum retrudent.17 Ibi erit fletus, et stridor dentium. Quod præcedenti evangelio exstat expositum.18
Tunc, utpote reprobis in infernum ruentibus, sæculo consummato, atque peracto judicio, fulgebunt justi, in corpore per dotem claritatis, quæ tanto copiosior erit in corporibus glorificatis, quanto eorum animæ clarius videbunt Deum, sicut sol iste visibilis, et non solum sicut nunc lucet, sed quemadmodum tunc lucebit, quando lux solis erit septempliciter, sicut lux septem dierum, prout in Isaia habetur.19 Estque probabile, et pie credendum, quod claritas glorificatorum corporum excedet etiam illam solis lucem, quoniam opera gratiæ excedunt opera naturæ. Hinc ait Chrysostomus : Fulgebunt justi sicut sol, non quia solum ita fulgebunt, sed quia sole aliud luculentius non novimus, cognitis nobis exemplis utimur. Vel, « fulgebunt sicut sol » spiritualis, scilicet Christus, qui Sol justitiæ dicitur : de quo impii protestantur, Sol intelligentiæ non est ortus nobis.20 Claritas quippe corporum glorificatorum assimilabitur claritati corporis Christi, dicente Apostolo : Salvatorem expectamus, qui reformabit corpus humilitatis nostræ, configuratum corpori claritatis suæ.21 Præterea, sicut corpora omnium electorum splendidissima erunt atque pulcherrima, sic corpora reproborum obscurissima erunt et prorsus turpissima, secundum quod animæ eorum tenebris vitiorum et omni carentia salubris notitiæ erunt repletæ. Fulgebunt ergo ut sol in regno Patris eorum, hoc est in regno cœlesti, in cœlo empyreo, in patria electorum.
His dictis, patet expositio hujus parabolæ, paucis exceptis, quæ breviter sunt tangenda. Quum autem dormirent homines, id est, prælati Ecclesiæ et doctores virtuosi de hoc sæculo emigrarent, vel dum negligentes pastores, prælati et doctores a diligenti custodia gregis sibi commissi cessarent (de qualibus scriptum est in Isaia :22 Speculatores cæci, canes muti non valentes latrare, videntes vana, et dormientes); vel, « quum dormirent homines », hoc est, fideles paci internæ vacarent, nec sibi a diabolicis præcaverent insidiis ; venit inimicus ejus, id est diabolus, Christi hostis, et superseminavit zizania, hoc est, perversos atque hæreticos misit ac miscuit, in medio tritici, id est inter electos et virtuosos; et abiit alibi, facere aliquid mali; vel, « abiit », id est, se abscondit, et mala ac falsa sub specie bonorum ac verorum persuasit.23 Quum autem crevisset herba, id est semen bonum seminatum a Christo, et fructum bonæ conversationis fecisset, hoc est, dum vere fideles sive Catholici numero ac merito aucti fuissent in mundo; apparuerunt inter eos et zizania, hoc est homines isti pravi. Quum enim ubique multiplicarentur fideles, consurrexerunt inter eos hæretici et iniqui in diversis partibus mundi. Hinc in Actibus Paulus dixit Ephesiis : Ego scio quod post discessum meum intrabunt in vos lupi graves, non parcentes gregi; et ex vobis ipsis exsurgent viri mendaces, ut abducant post se discipulos.24 De talibus quoque in prima sua Canonica ait Joannes : Jam antichristi multi nati sunt; ex nobis prodierunt, sed non erant ex nobis.
Accedentes autem spirituali accessu, servi patrisfamilias, id est famuli Christi, hoc est angeli, secundum Hieronymum, vel devoti prælati, vicarii Christi; dixerunt ei : Domine, nonne bonum semen seminasti in agro tuo, hoc est, homines fide et opere christianos posuisti in mundo? Unde ergo habet zizania? Et ait: Inimicus homo hoc fecit, id est, diabolus, non necessitando, sed inclinando, nec sine consensu hominum, fecit hoc: idcirco imputatur hominibus quod diabolo instigante fecerunt. Propter quod ait apostolus Paulus: Nolite locum dare diabolo;25 Jacobus quoque: Resistite diabolo, et fugiet a vobis.26
Servi autem dixerunt: Vis, imus, et colligimus ea? hoc est, placetne tibi ut eamus, et separemus ac auferamus hæreticos et perversos a societate bonorum et Catholicorum, eos excommunicando, aut sæculari potestati ad occidendum tradendo? Et ait: Non, ne forte colligentes zizania, id est impios ita tollendo, eradicetis et triticum, id est, electos fideles periculo vel occisioni exponatis, insurgentibus impiis contra justos. Sinite utraque crescere usque ad messem, id est usque ad tempus judicii, quia interim oportet malos bonis esse permixtos, nec omnes mali possent auferri sine grandi bonorum periculo; electis quoque multipliciter expedit quod malis miscentur, quoniam exercentur, purgantur et coronantur per eos. Et in tempore messis, id est in die judicii, dicam messoribus, hoc est angelis: Colligite primum zizania, id est, ante prolationem judicialis sententiæ contra iniquos et pro electis, reprobos et iniquos ab electis disjungite, et a sinistris ponantur; et alligate ea in fasciculos, id est, per modum fasciculorum unum eorum alteri jungite, ad comburendum, hoc est, ut in igne gehennæ succendantur et puniantur, non consumantur: ut qui socii fuerunt in vitiis, socii sint in pœnis. Hinc de impiis in Isaia habetur: Congregabuntur congregatione unius fascis in lacum, et claudentur in carcere.27
Circa hæc quæritur, an hæretici sint sustinendi. Ad hoc S. Thomas in secunda secundæ respondet, quod circa hæreticum duo pensantur, videlicet ejus iniquitas, et Ecclesiæ pietas. Quantum ad primum, meretur non solum excommunicari, sed et occidi, quum multo gravius sit fidem corrumpere, quam falsificare pecuniam, et tamen secundum jura falsatores pecuniæ occiduntur. Sed quantum ad secundum, decet hæreticos non statim damnare, sed ad veritatem pro posse reducere. Idcirco Ecclesia non subito, sed post primam et secundam admonitionem damnat hæreticos, sicut ad Titum docet Apostolus.28 Si vero post hæc manserint pertinaces, separat eos Ecclesia a se per excommunicationis sententiam, et relinquit eos sæculari judicio occidendos. Hinc ait Hieronymus: Secandæ sunt putridæ carnes, ac scabiosa ovis a caula repellenda est, ne tota domus massa corrumpatur atque putrescat. Arius in Alexandria una scintilla fuit; sed quia non statim oppressus est, totum orbem flamma ejus depopulata est. Idcirco, quod ait Salvator, zizania non esse tollenda, etc., si per zizania intelligantur hæretici, intelligendum est in casu, quando videlicet exstirpari non queunt sine periculo seu eradicatione tritici, ut quando potentes habent defensores, vel non satis aperti aut noti sunt. Unde ait Hieronymus: Ne ubi quid ambiguum est, cito proferamus sententiam; et iterum: Monemur (inquit) ne cito amputemus fratrem errantem, quoniam fieri potest ut qui hodie noxio depravatus est dogmate, cras resipiscat.
Footnotes
-
Matth. xiii, 1, 2. ↩
-
Ibid. 47. ↩
-
Matth. xiii, 36. ↩
-
Marc. IV, 34. ↩
-
Is. LIII, 10. ↩
-
Is. LXI, 9. ↩
-
Galat. III, 28, 29. ↩
-
I Joann. III, 8. ↩
-
Joann. VIII, 44. ↩
-
Sap. II, 25. ↩
-
Matth. III, 12. ↩
-
Matth. IV, 1, 2. ↩
-
Malach. III, 18. ↩
-
Ps. CXXIV, 3. ↩
-
Apoc. xii, 9. ↩
-
Matth. xxv, 41. ↩
-
Apoc. xiv, 10, 11. ↩
-
Cf. p. 214 C. ↩
-
Is. xxx, 26. ↩
-
Sap. v, 6. ↩
-
Philipp III, 20, 21. ↩
-
Is. lvi, 10. ↩
-
1 Joann. 11, 18, 19. ↩
-
Act. xx, 29, 30. ↩
-
Ephes. IV, 27. ↩
-
Jacob. IV, 7. ↩
-
Is. XXIV, 22. ↩
-
Tut. III, 10. ↩
Chapter 89 of 211