Skip to the text

Enarratio in evangelium

RESPONDENS JESUS, DIXIT : CONFITEOR TIBI, PATER, DOMINE CŒLI ET TERRÆ, ETC.

Quod solet etiam ista dominica legi in quibusdam ecclesiis.1

IN quibusdam ecclesiis in dominica ista legitur evangelium immediate præcedens atque expositum; in aliis vero evangelium istud. Volui ergo utrumque breviter elucidare, et ad vitandam prolixitatem, tædii matrem, unum dumtaxat sermonem annectere. Deinceps in evangelio isto valde sententioso, pulchro et alto, ostendit Salvator humilitatem esse dispositivam ad illuminationem divinam, et propter superbiam homines divinitus derelinqui et Spiritus Sancti illustratione privari. Ait ergo Matthæus evangelista :

Respondens Jesus, dixit. Cui respondit, quum non legatur in textu ante hæc verba ab aliquo interrogatus ? Dicendum, quod respondit, id est, ad ea quæ ante hæc verba protulit, proportionate seu correspondenter ac pertinenter adjecit quæ modo sequuntur. Vel, Respondit, hoc est, ad quæstionem quæ circa immediate præcedentia oriri poterat, dedit responsum. Siquidem ante hæc verba exprobravit civitatibus Judæorum quæ in eum non crediderunt, quum tot in eis fecisset miracula, dicens : Væ tibi, Corozain, væ tibi, Bethsaida, etc. Quocirca dubitare ac sciscitari quis posset : Cur Judæi fuerunt Christo increduli, cujus fidem gentiles tam alacriter acceperunt ? Ad hoc respondet subdendo : Confiteor tibi, hoc est, laudo te et gratias tibi ago, atque ad tuam gloriam fateor et omnibus pando, o Pater, qui es pater meus naturalis per generationem æternam, aliorum vero per creationem, adoptionem seu glorificationem. Unde in Psalmo loquitur Christus :2 Dominus dixit ad me, Filius meus es tu, ego hodie genui te; et Pater ad Christum, Ex utero (inquit) ante luciferum genui te.3 Insuper triplex est confessio. Una propriæ culpæ : de qua Jacobus, Confitemini alterutrum peccata vestra;4 et in Psalmo, Dixi, Confitebor adversum me injustitiam meam Domino.5 Alia laudis divinæ : de qua nunc; et in Ecclesiastico, Confitebor tibi, Domine rex;6 atque in Psalmo, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo.7 Tertia est confessio credendorum, de qua ait Apostolus : Corde creditur ad justitiam;8 ore autem confessio fit ad salutem. Prima est actus pœnitentiæ; secunda latriæ; tertia fidei. Domine cœli et terræ, id est, cœlestium atque terrestrium, visibilium invisibiliumque creator : de quo scriptum est, Dominum cœli ego timeo, qui fecit mare et aridam;9 et in Apocalypsi, Adorate eum qui fecit cœlum et terram, mare et fontes aquarum. Vel, « cœli et terræ », id est triumphantis ac militantis Ecclesiæ.10

Quia abscondisti hæc, videlicet legis evangelicæ documenta fideique mysteria et novæ legis sacramenta, a sapientibus et prudentibus. Hoc non est intelligendum de vere sapientibus atque prudentibus, id est virtuosis et dono sapientiæ decoratis, divina noscentibus, sed de præsumptuosis et vanis hominibus se ipsos sapientes ac prudentes putantibus : de quibus loquitur Isaias propheta, Væ qui sapientes estis in oculis vestris, et coram vobismetipsis prudentes.11 Tales quippe vere sunt stulti, quum Salomon dicat :12 Vidisti hominem sapientem sibi videri ? magis illo spem stultus habebit; et Apostolus :13 Dicentes se esse sapientes, stulti facti sunt. Potissimum tamen ad litteram per sapientes et prudentes designavit Christus Scribas ac Pharisæos in lege suo modo peritos :14 qui litteram occidentem, non spiritum vivificantem sequendo, vera legis ac Prophetarum notitia caruerunt, quia ut ait Apostolus, velamen super cor eorum est positum.15

Sed contra hæc objici potest, quod nunc usque sunt multi theologi et homines in Scripturis valde edocti, qui Christi doctrinam fideique mysteria valde subtiliter intelligunt, legunt, exponunt, et nihilo minus sunt superbi, magni ac sapientes in oculis suis. Quomodo ergo abscondita sunt ista ab eis ? Et respondendum, quod duplex est notitia sive scientia, puta informis et formata. Notitia informis vocatur nuda notitia caritati et vitæ laudabili non unita : quæ caret interno veritatis sapore, nec afficit mentem ad Deum. Et talis divinorum ac humanorum notitia esse potest in vitiosis hominibus, imo et in paganis, de quibus ad Romanos asseritur :1617 Quum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt; et rursus, Quod notum est Dei, manifestum est illis. Porro notitia formata vocatur, quæ caritate et virtuosa vita ornatur, et ad Deum afficit cognoscentem. Et ista malis non inest, juxta illud Sapientiæ: In malevolam animam non introibit sapientia. Unde ad Titum scribit Apostolus: Dicunt se nosse Deum, factis autem negant. Ideo quantum ad hanc veritatis notitiam, abscondita sunt hæc a sapientibus atque prudentibus informiter, non formate. Sapientes autem dicuntur, quantum ad notitiam divinorum; prudentes, quantum ad rerum notitiam humanarum. Postremo, quantumcumque homo sit eruditus, ingeniosus et sciens, si dono sapientiæ, quod sine caritate et gratia non habetur, careat, stultus est: quoniam vitium puerilitatis, sapientiæ dono contrarium, dominatur in eo. Quid enim tam stultum, ut Deo non obedire et carnalia ac caduca ei præferre? Superbia quoque stultitia est: ideo quos scientia inflat, stulti sunt. Ideo loquitur Isaias:18 Sapientia tua et scientia tua decepit te.

Et revelasti ea, per illuminationem internam et formatam, ac affectivam scientiam, parvulis, id est humilibus, qui vere sunt sapientes, Salomone loquente:19 Ubi humilitas, ibi sapientia. Propterea ait Deo Psalmista: Declaratio sermonum tuorum illuminat, et intellectum dat parvulis.20 Humilitas namque, ut sæpe præhabitum est, ad illuminationem supernam omniumque charismatum gratuitorum susceptionem maxime aptat. Quanto quis est humilior, tanto gratiosius visitatur a Deo, qui in Proverbiorum libro ait:21 Si quis est parvulus, veniat ad me. Hinc Corinthiis scribens Apostolus: Videte (inquit) vocationem vestram, fratres, quia non multi sapientes sunt inter vos; sed quæ stulta sunt mundi elegit Deus, ut confundat sapientes.22 Et denuo:23 Nonne stultam fecit Deus sapientiam hujus mundi? Cui illud Isaiæ consonat:24 Ubi litteratus? ubi doctor parvulorum? Merito in festo beatissimi viri S. Francisci legitur evangelium istud: cui quamvis idiotæ Deus gloriosus incerta et occulta sapientiæ suæ manifestavit, docens eum scientia activa, practica, boni approbativa, quod omnia ista terrena sint Dei intuitu ac amore prorsus spernenda.25 Quod quantum ad hujus scientiæ veritatem, a multis sapientibus prudentibusque abscondit Deus: qui licet informiter sciant ac prædicent præsentia amore futurorum esse spernenda, toto tamen affectu quærunt carnalia ac terrena. Qui, ut Jeremias testatur, stulti facti sunt a scientia sua.26

Ita, Pater, id est, o Pater æterne, vere sic est, et taliter contigit, quoniam sic placitum est ante te, id est, quoniam sic tibi complacuit, et in luce sapientiæ tuæ sic bonum et justum apparuit. Ac si dicat: Prima et originalis istius causa, quod quidam præ aliis illuminati atque salvati sunt, non est nisi beneplacitum Dei, seu ejus voluntas. Quæ quum sit essentialiter justa ac sapiens, imo sapientia et justitia prima ac summa, nec irrationabilis esse potest neque injusta. Etenim si dicatur, quod ideo unus est illuminatus quia humilis fuit, alius excæcatus quia superbus et sapiens in oculis suis, tamen quod ille humilitatem et alia ad illuminationem divinam disponentia habuit, originaliter ex prædestinatione divina ac sempiterna processit, quam nulla merita præcesserunt.

Insuper, quamvis in generali ratio assignetur cur quidam sint prædestinati, alii autem præsciti, videlicet ut misericordia Dei resplendeat in electis, qui sunt vasa misericordiæ in Dei honorem et gloriam, justitia vero Dei manifestetur in reprobis ac præscitis, qui sunt vasa iræ apta in interitum;2728 in speciali tamen ratio dari non potest cur iste magis quam ille electus sit, nisi voluntas divina. Unde quum in Christi passione corruissent Petrus et Judas, potuisset Christus misericordiam suam monstrare in Juda sicut et in Petro, si voluisset. Hinc ad Romanos dicit Apostolus: Igitur non volentis neque currentis, sed miserentis est Dei. In Exodo quoque ipse gloriosus, imperscrutabilis ac metuendissimus Deus testatur:29 Miserebor cui voluero, et clemens ero in quem mihi placuerit.30

Cui consonat illud Apostoli :31 Cujus vult miseretur, et quem vult indurat. Propterea de divina prædestinatione ac reprobatione non nisi cum ingenti reverentia, timorate ac sobrie loqui debemus, nec summæ mentis judicia præsumptuose scrutari ac temerarie judicare : præsertim quum a divinæ mentis comprehensione et excellentia noster deficiat intellectus penitus infinite. Propter quod perscrutator majestatis opprimetur a gloria.32 Hinc ait Gregorius : His Christi verbis exempla humilitatis accepimus ; nec temere discutere superna consilia de aliorum vocatione aliorumque repulsione præsumamus, quia injustum esse non potest quod placuit justo. Et Augustinus disseruit : Quem trahat, et quem non trahat, cur istum trahat, et illum non trahat, noli judicare, si non vis errare ; nondum traheris, ora ut traharis. Quod ergo comprehendere non valemus, cum omni reverentia veneremur, quum et Apostolus clamet : O homo, tu quis es qui respondeas Deo ?33

Præterea, quoniam Christus jam dixit, C Confiteor tibi, Pater, quasi inferior Patre, ne ex hoc putaretur non esse Patri æqualis verusque Deus, subdit : Omnia mihi tradita sunt a Patre meo. Hoc de Christo exponitur secundum utramque ejus naturam. Siquidem secundum divinam naturam, omnia ei a Patre sunt tradita, quia per æternam generationem accepit a Patre totam divinitatis plenitudinem, et quidquid perfectionis in Patre est, scilicet omnipotentiam, omniscientiam, infinitatem, etc. Sicque a Patre accepit potestatem qua cuncta creavit, regit ac possidet. Unde ait : Omnia quæcumque habet Pater, mea sunt;34 et rursus alloquens Patrem, Omnia (inquit) mea tua sunt, et tua mea sunt.35 Hæc autem traditio est per modum naturalis emanationis; de qua alibi dicit Filius Dei : Pater quod dedit mihi, majus omnibus est.36 Hoc quippe est divina essentia, quam habet Filius a Patre. Unde sic omnia a Patre data sunt Filio, ut nihilo minus in Patre permaneant, ita quod unum et idem numero esse et posse permaneat in utroque. Et quamvis in simplicissimo Patre nulla sit diversitas, sed purissima unitas, Filius tamen pluraliter dicit, Omnia, quoniam Pater omnem perfectionem cum infinita plenitudine comprehendit. Et eadem ratione Apostolus pluraliter dixit :37 Invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt conspiciuntur.

Insuper, secundum humanam Christi naturam, universa creata, data et subjecta sunt ei quantum ad auctoritatem, ab incarnationis exordio, quoniam eo ipso quo ejus humanitas unita est Verbo æterno hypostatica unione, data est ei prælatio seu præsidentia super omne creatum, ut asserit Damascenus. Ideo loquitur Christus : Pater diligit Filium, et omnia dedit in manu ejus.38 Porro, in resurrectione data sunt omnia Christo quantum ad manifestationem, quia ex tunc cœpit innotescere et publice prædicari excellentia Christi. Unde tunc dixit :39 Data est mihi omnis potestas in cœlo et in terra. In die demum judicii, omnia ei tradentur quoad plenariam exsecutionem, quia et omnes adversarii ejus tunc ei plenissime subjicientur, quemadmodum Isaias prædixit : Ad eum venient et confundentur omnes qui repugnant ei.40 Loquendo quoque de Christo ut est Dei ac hominum mediator, sic omnia tradita sunt ei a Patre, hoc est omnia genera hominum salvandorum, seu omnes electi, qui per ipsum reducuntur ad Patrem prout alibi fassus est :41 Ego si exaltatus fuero a terra, omnia traham ad me ipsum; et rursus alibi, Nemo venit ad Patrem nisi per me.42 Unde secundum Athanasium, omnia tradita sunt Christo ad reformandum, quatenus sicut per Verbum facta sunt omnia, ita per idem Verbum incarnatum instaurentur et omnia.43

Consequenter Filius manifestat se Patri æqualem in substantia, dicens : Nemo novit Filium, id est, nullus plene comprehendit Filium secundum suam divinitatem, nisi Pater; neque Patrem quis novit nisi Filius, notitia comprehensionis perfectæ. Pater enim et Filius sunt coæquales: idcirco, sicut uterque est infinitus in essentia et actualitate ac cognoscibilitate, ita et in sapientia, intellectualitate ac capacitate. Idcirco se invicem plenissime comprehendunt. Et ab hac comprehensione nequaquam excluditur Spiritus Sanctus, qui teste Apostolo, scrutatur etiam profunda Dei:44 imo, secundum eumdem, quæ sunt Dei, nemo novit nisi Spiritus ejus.45 In his enim quæ absolute dicuntur de Deo, quod de una divina Persona asseritur, de qualibet trium verificatur. Unde exceptio sive exclusio hoc nomine, Nemo, signata, dicitur essentialis, non personalis, quia excipitur quilibet alterius essentiæ, non quilibet alterius personæ. Quemadmodum etiam per hoc quod dicitur, Nemo novit Filium nisi Pater, etc., non datur intelligi quod Filius non noscat se ipsum, aut quod Pater se ipsum non noscat.

Et cui voluerit Filius revelare, ille cognoscit Patrem, imo et quamlibet divinam Personam: non utique notitia plenæ comprehensionis, qua divinæ Personæ se mutuo noscunt; sed in hac vita cognoscit per fidem et sapientiæ donum, in patria autem per speciem et clarum ac facialem intuitum. Unde Beati in cœlis dicuntur comprehendere Deum, nomine comprehensionis extense sumpto, quia conspiciunt Deum sicuti est in se ipso, ut ait Joannes apostolus: Nondum apparuit quid erimus;46 quod quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Si autem comprehendere proprie accipiatur, Deus verus non comprehenditur nisi a se Deo vero; et omnis intellectus creatus a Dei comprehensione deficit infinite. Sic enim comprehendere dicitur Deum, qui eum cognoscit tam perfecte sicut ex sua natura cognoscibilis est. Deus autem est infinitæ cognoscibilitatis, sicut et infinitæ actualitatis et perfectionis: ideo sic comprehendi non valet, nisi ab intellectu immensæ capacitatis et perspicacitatis seu intellectivitatis. Ex quibus probatur, quod trinitas Personarum naturali ratione inveniri non potuit nec cognosci, imo nec aliqua Persona divina sub proprietate personali.

Denique diversi sunt gradus cognoscendi Trinitatem seu quamlibet divinam Personam in vita hac, secundum quod variæ assignantur species contemplationis. Quanto enim homo in mentis puritate et vera caritate amplius proficit, tanto copiosius desuper illustratur ad cognoscendum superbeatissimam Trinitatem, seu quamcumque divinam Personam. Atque, ut divinus Dionysius libro de Mystica theologia affirmat, perfectissima cognitio quam de Deo habere possumus in hac vita, est per meram omnium abnegationem de ipso, ita quod ei uniamur tanquam prorsus incomprehensibili et ignoto.47 Quod potissimum fit per mysticam theologiam, quæ est secretissima ac ardentissima locutio mentis cum Deo. In qua contemplatione quanto plus desuper illustramur, tanto clarius profundiusque cognoscimus Deum omnino incomprehensibilem esse.

Postquam Salvator ostendit se esse æqualem Patri in majestate ac sapientia, invitat fideles ad ipsum confidenter accedere.

Venite ad me per mentis conversionem, per desiderium spirituale, per imitationem virtutum, avertendo vos a carnalibus desideriis et rebus caducis: juxta illud Osee, Venite, et revertamur ad Dominum;48 ac Joelis, Convertimini ad me in toto corde vestro.49 Omnes qui laboratis in peregrinatione hujus exsilii. In qua quidam laborant in operibus pœnitentiæ ac virtutum, quidam in opere manuali; alii in diversis curis, alii in adversitatibus, in tribulationibus, tentationibus sive languoribus; alii in actibus vitiosis, juxta illud Sapientiæ: Lassati sumus in via iniquitatis et perditionis.50 Quocumque ergo modo laboremus, accedamus ad Christum, totius consolationis ac gratiæ fontem, pravos labores abjiciendo, et bonos continuando, vel in melius transferendo, eundo videlicet de labore actionis ad laborem contemplationis: quæ quamvis in se dulcis sit, tamen in hac vita habet laborem annexum. Et onerati estis malis culpæ et pœnæ, seu onere observantiarum legalium, quod ut ait princeps Apostolorum, importabile fuit. Denique onus grave omnibus est commune, ex originali sequens peccato, de quo Ecclesiasticus: Occupatio magna creata est omnibus hominibus, et onus grave super omnes filios Adam, a die exitus de ventre matris eorum, usque in diem sepulturæ in matrem omnium. Unde ut ait beatus Job, Homo natus de muliere, brevi vivens tempore, repletur multis miseriis; iterumque, Homo ad laborem nascitur, et avis ad volandum.

Et ego reficiam vos pane supersubstantiali quotidiano, videlicet Eucharistiæ sacramento (caro enim mea vere est cibus);51 item pane bonæ actionis ac obedientiæ, de quo rursus ait Salvator, Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei; pane quoque lacrimarum, et pane vitæ ac intellectus, imo pane spiritualis fervoris atque internæ consolationis, ut cum alacritate et gaudio bona agatis quæ ante cum difficultate tædioque fecistis, sicut ait Propheta ad Dominum: Viam mandatorum tuorum cucurri quum dilatasti cor meum. Hinc in Apocalypsi loquitur Christus: Ego sitienti dabo de fonte aquæ vitæ gratis; alibi quoque, Qui sitit, veniat ad me, et bibat. De hac spirituali refectione etiam in Ecclesiastico scribitur: Cibabit illum Deus pane vitæ et intellectus, et aqua sapientiæ salutaris potabit illum.52 Hæc refectio in vita ista gratiose incipitur, atque in patria gloriose perficitur, juxta illud: Satiabor quum apparuerit gloria tua; et, Adimplebis me lætitia cum vultu tuo.

Tollite jugum meum super vos, id est, evangelicam legem reverenter implete, et præceptis meis corda vestra subjicite: quoniam ut in Threnis loquitur Jeremias, bonum est viro quum portaverit jugum Domini ab adolescentia sua.53 Et in Ecclesiastico dicitur: Congregate vos in domum disciplinæ, indocti, et collum vestrum subjicite jugo ejus.54 Quocontra inobedienti populo per Jeremiam dicitur: sæculo confregisti jugum, rupisti vincula, et dixisti, Non serviam.55 Et discite a me quia mitis sum et humilis corde. O saluberrimum et compendiosissimum verbum, sermo fidelis et omni acceptione dignissimus! Mititas autem est virtus moralis iram refrenans ac moderans; humilitas vero est virtus in propriam parvitatem faciens resilire omnemque elationem abigere. Christus ergo prorsus mitissimus ac humillimus fuit: in quo nunquam immoderantia iræ fuit, et se ipsum secundum naturam assumptam, Patri totique Trinitati profundissime reverendissimeque subjecit. Propter quod dixit: Ego non quæro gloriam meam; et, Claritatem ab hominibus non accipio.

Discamus ergo a Christo virtutes istas, quoniam non est servus major domino suo.56 Si ergo Deus et homo, omnium Dominus, in quo culpa locum non habuit, sed omnis perfectio requievit, tam mitissimus ac humillimus fuit, quid nos peccatores vilissimi ac defectuosissimi superbimus et per iracundiam insanimus? Unde Leo Papa testatur: Christiana sapientia, non in abundantia verbi, non in astutia disputandi, sed in vera et voluntaria humilitate consistit, quam Dominus Jesus Christus pro omni fortitudine elegit et tenuit.5758 Per mansuetudinem autem et humilitatem non solum Deo, sed proximis quoque singulariter amabiles ac exemplares efficimur. Propter quod in Ecclesiastico scribitur: Fili, in mansuetudine perfice opera tua, et super omnem gloriam hominum diligeris;59 itemque, Humilia te in omnibus, et invenies gratiam coram Deo et hominibus.

Et invenietis requiem animabus vestris, non in futuro dumtaxat, sed etiam in præsenti, id est, in Deo dulciter quiescetis per caritatem, contemplationem, pacem internam, et spem futurorum bonorum. Superatis enim motibus iræ atque superbiæ ceterorumque vitiorum, est homo aptissimus ad contemplationem et mentis repausationem in Deo, et delectatur in multitudine pacis.6061626364656667686970 Hinc ab Jeremia monemur: Interrogate quæ sit via bona, et ambulate in ea, et invenietis requiem animabus vestris.71 In Ecclesiastico quoque fertur: Videte quia modicum laboravi, et inveni mihi requiem multam.72 In Isaia etiam Dominus loquitur: Sedebit populus meus in pulchritudine pacis, et in tabernaculis fiduciæ, et in requie opulenta.73 Hæc requies nunc inchoatur, atque in cœlo perficitur. Non enim perfecte quietari potest cor nostrum, nisi summo bono fuerit immediate ac fruitive unitum. Propter quod ait Propheta: Convertere, anima mea, in requiem tuam;7475 et Augustinus: Domine, creasti nos propter te, et inquietum est cor nostrum donec videat te.

Jugum enim meum suave est, hoc est, evangelicæ legis seu præceptorum Christi observantia dulcis est diligenti: quoniam nulla virtus, nulla forma tam prompte ac delectabiliter agit ut caritas, si tamen sit fervida et intensa. Observatio quoque præceptorum ex sua natura suavis est, quum virtus sit secundum naturam; et ut Tullius scribit, virtus est habitus in modum naturæ rationi consentaneus. Hinc in Psalmo habetur: Judicia Domini (id est Dei præcepta) vera, justificata in semetipsa;76 desiderabilia super aurum, et dulciora super mel et favum. Siquidem actus virtuosi delectationes habent sibi annexas. Et onus meum leve est, id est, observatio consiliorum facilis est, quoniam sicut pigro, carnali ac frigido laboriosa gravissimaque videtur, sic homini spirituali ac fervido levissima est atque dulcissima, ita ut dicat: Quam dulcia faucibus meis eloquia tua!77

Circa hoc quæritur, quomodo Christi jugum suave sit et onus ejus leve, quum ipsemet dicat, Arcta est via quæ ducit ad vitam;7879 et, Intrate per angustam portam; itemque, Regnum cœlorum vim patitur, et violenti rapiunt illud.80 Concupiscentias namque refrenare, inimicos diligere, corpus in servitutem redigere, videtur difficile. Insuper Christi consilia sunt, parentes, cognatos, uxorem et omnes opes relinquere, perpetue continere, se ipsum in omnibus abnegare. Hæc autem videntur contra vel supra naturam, et non levia, sed difficilia valde. Imo omnes qui volunt pie vivere in Christo, persecutiones pati oportet, et per multas tribulationes intrare in regnum cœlorum:8182 nam et multæ tribulationes justorum.83 Videmus quoque ad oculum servos Dei variis difficultatibus exerceri, et temporalibus consolationibus frequenter carere. Propter quod dixit Psalmista: Propter verba labiorum tuorum ego custodivi vias duras.84 — Et respondendum, quod idem jugum seu onus est angustum et grave incipientibus, imperfectis, spiritualem consolationem nondum expertis; latum vero, jucundum ac leve ferventibus, exercitatis, imo et digne proficientibus, et spiritualem consolationem expertis. Et quod grave est per naturam, fit dulce per gratiam: consuetudo enim est quasi altera natura. Et desuper illuminatis ac sapienter pensantibus omnia, quam periculosum sit impie vivere, quam districtum sit judicium Dei, quanta supplicia sint inferni, quanta sit felicitas electorum, quanta brevitas sit vitæ dierum istorum, quam salubre ac nobile sit Deo servire, adhærere, placere: hæc atque similia rite pensantibus, universa prætacta vere sunt dulcia prorsusque levia, et omne tempus quo Deo intendunt ac obsequuntur, brevissimum eis videtur. Ideo delectantur, quamvis interdum dispensative eis interna consolatio subtrahatur; sed in hoc patientiam habent, et bene interim se habendo, cito suaviter revisuntur.

Posset quoque hic quæri, an lex evangelica sit difficilior ad servandum, quam lex data per Moysen. Cujus quæstionis plena solutio grandi eget scrutinio sermoneque longo: idcirco hac vice prætermitto.

Footnotes

  1. Matth. xi, 25-30. ↩

  2. Ps. II, 7. ↩

  3. Ps. CIX, 3. ↩

  4. Jacob. V, 16. ↩

  5. Ps. XXXI, 5. ↩

  6. Eccl. LI, 1. ↩

  7. Ps. IX, 2. ↩

  8. Rom. X, 10. ↩

  9. Jonæ I, 9. ↩

  10. Apoc. XIV, 7. ↩

  11. Is. V, 21. ↩

  12. Prov. XXVI, 12. ↩

  13. Rom. I, 22. ↩

  14. II Cor. III, 6. ↩

  15. Ibid. 15. ↩

  16. Ibid. 19. ↩

  17. Rom. I, 21. ↩

  18. Is. XLVII, 10. ↩

  19. Prov. XI, 2. ↩

  20. Ps. CXVIII, 130. ↩

  21. Prov. IX, 4. ↩

  22. 1 Cor. I, 26, 27. ↩

  23. Ibid. 20. ↩

  24. Is. XXXIII, 18. ↩

  25. Ps. I, 8. ↩

  26. Jer. X, 14. ↩

  27. Ibid. 22. ↩

  28. Rom. IX, 23. ↩

  29. Ibid. 16. ↩

  30. Exod. XXXIII, 19. ↩

  31. Rom. ix, 18. ↩

  32. Prov. xxv, 27. ↩

  33. Rom. ix, 20. ↩

  34. Joann. xvi, 15. ↩

  35. Joann. xvii, 10. ↩

  36. Joann. x, 29. ↩

  37. Rom. 1, 20. ↩

  38. Joann. iii, 35. ↩

  39. Matth. xxviii, 18. ↩

  40. Is. xlv, 25. ↩

  41. Joann. xii, 32. ↩

  42. Joann. xiv, 6. ↩

  43. Ibid. 1, 3. ↩

  44. 1 Cor. II, 10. ↩

  45. Ibid. 11. ↩

  46. 1 Joann. III, 2. ↩

  47. cap. I, II. ↩

  48. Osee VI, 1. ↩

  49. Joel II, 12. ↩

  50. Sap. V, 7. ↩

  51. Joann. vi, 56. ↩

  52. Eccli. xv, 3. ↩

  53. Thren. iii, 27. ↩

  54. Eccli. li, 31, 34. ↩

  55. Jer. ii, 20. ↩

  56. Act. xv, 10. ↩

  57. Act. v, 7. ↩

  58. Job xiv, 1. ↩

  59. Eccli. iii, 19. ↩

  60. Ps. xxxvi, 11. ↩

  61. Ibid. 20. ↩

  62. Eccli. xiii, 16. ↩

  63. Eccli. v, 41. ↩

  64. Joann. viii, 50. ↩

  65. Ps. xv, 11. ↩

  66. Ps. xvi, 15. ↩

  67. Joann. vii, 37. ↩

  68. Apoc. xxi, 6. ↩

  69. Ps. cxviii, 32. ↩

  70. Eccli. iv, 34. ↩

  71. Jer. vi, 16. ↩

  72. Eccli. li, 35. ↩

  73. Is. xxxii, 18. ↩

  74. Ps. cxiv, 7. ↩

  75. Ps. vii, 13. ↩

  76. Ps. xviii, 10, 11. ↩

  77. Ps. cxviii, 103. ↩

  78. Ps. vii, 14. ↩

  79. Matth. xi, 30. ↩

  80. Ibid. xi, 12. ↩

  81. Act. xiv, 21. ↩

  82. II Tim. iii, 12. ↩

  83. Ps. xxxiii, 20. ↩

  84. Ps. xvi, 4. ↩

Chapter 91 of 211