Sermo 2
DE GAUDIIS BEATORUM, ET DE QUIBUSDAM HUJUS EVANGELII DOCUMENTIS.
FULGEBUNT justi sicut sol in regno Patris eorum. Matth. XIII, 43.
Duplex erit fulgor seu claritas in Beatis : una interior, quæ erit illuminatio mentis eorum; alia exterior, quia claritas illa interior redundabit in corpus eorum, ita ut eorum corpora erunt tanto splendidiora, quanto corda fuerint luminosiora. Deinceps, quum Deus æternus et gloriosus sit lux summa, superpurissima et penitus infinita, cui omnes Beati immediate atque beatifice uniuntur, et quam clare per speciem intuentur; constat quod omnium Beatorum mentes ineffabiliter illustrentur et lumine gloriæ sint repletæ, imo in divinæ lucis abyssum gaudiose feliciterque absorptæ. Verumtamen non omnes æqualiter; sed quanto Deum in hac vita ardentius dilexerunt ac purius desideraverunt, majorisque meriti exstiterunt, tanto ei vicinius uniuntur, profundius immerguntur, et tanto gaudiosius eo fruuntur atque copiosius ab ipso illuminantur. Propter quod dixit Salvator : In domo Patris mei mansiones multæ sunt, id est diversi gradus præmiorum, juxta gradus et diversitates meritorum.1 Teste quoque Apostolo, sicut stella differt a stella in claritate, ita quod una est clarior alia, ita et Sancti in patria distinguuntur in gloria, ita quod unus est gloriosior alio.2 Omnes tamen vere beati sunt, et unusquisque de sua gloria contentatur, sic ut nil amplius cupiat; et quod unus per propria merita non habet in semetipso, per caritatem habet in alio, quoniam sicut omnes se invicem ferventissime diligunt, ita unusquisque cordialissime favet alteri gloriam suam, et intra se gloriatur quia alium tam gloriosum esse jugiter contemplatur.
Præterea, quum teste Boetio, felicitas sit status omnium bonorum aggregatione perfectus, Sancti in regno cœlorum hoc modo prorsus felices sunt. Magnitudo etenim beatitudinis et gloriæ electorum in cœlo consideratur et causatur ex multis :
Primo, ex parte objecti, videlicet Dei veri ac summi, quem clare et immediate conspiciunt, et quo plene atque ad libitum perfruuntur. Certum est quippe, quod quanto res aliqua est pulchrior, perfectior, carior ac splendidior, tanto ex sua natura est ad adspiciendum jucundior. Deus autem sublimis et benedictus est non solum incomparabiliter pulcherrimus, perfectissimus ac splendidissimus, imo etiam ipsa superessentialis, infinita et incircumscriptibilis pulchritudo, immensa perfectio et supermundissimum lumen. Eum ergo clare, immediate et per speciem feliciter intueri, ineffabiliter et incomparabiliter est delectabile et jucundum. Si ergo delectabile est adspicere aliquem pulchrum hominem, vel angelum, aut quamcumque creaturam, nonne inæstimabiliter gaudiosius est Deum cernere increatum, quem et omnes Sancti summe et incomparabiliter diligunt, et quo eum ferventius diligunt, eo et hilariori animo ipsum inspiciunt? Insuper certum est, quod quanto res aliqua in se ipsa melior, dulcior convenientiorque consistit, tanto deliciosius est ea frui. Quum ergo Deus sit naturaliter bonitas pura, suavitas infinita, opulentia quoque omni menti creatæ convenientissima, certum est quod eo perfecte ac feliciter frui sit penitus deliciosissimum. Hinc asserit Augustinus : Tanta est pulchritudo divinæ essentiæ ac summæ justitiæ, tanta est jucunditas lucis æternæ, incommutabilis veritatis ac sapientiæ, ut etiamsi non liceret ea diutius frui quam unius hora diei, propter hoc solum, innumerabiles anni hujus vitæ deliciis pleni et omnium temporalium rerum affluentia copiosi, recte ac merito despicerentur. Hinc etiam dixit Propheta:3 Quia melior est dies una in atriis tuis super millia.
Secundo, consideratur magnitudo beatitudinis electorum ex parte proprietatum ipsius. Illa etenim beatitudo omni amabili proprietate ornatur, quia cum summa securitate, cum infatigabili æternitate, cum totius mali carentia, cum totius boni præsentia est. Propter quod ait Bernardus: O superna Jerusalem, civitas regis summi qui ex adipe frumenti satiat te, et quam fluminis impetus lætificat, nec pondus, nec mensura, sed satietas est apud te, et affluentia summa, mira serenitas, plena suavitas, æterna securitas;45 jam non est timor in finibus tuis, quoniam posuit Deus fines tuos pacem.6 O quam inexcogitabiliter gaudent Beati, considerando se in tanta felicitate et gloria æternaliter securissime permansuros! Idcirco ut ait Apostolus: Oculus non vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt quæ Deus suis præparavit electis.7
Tertio, consideratur magnitudo felicitatis Sanctorum ex parte potentiarum per quas Deo feliciter uniuntur: quæ sunt intellectus atque voluntas, suntque nobiliores animæ vires. Nobiliorum autem potentiarum, nobiliores ac intensiores sunt delectationes. Si ergo in unione exteriorum sensuum cum suis objectis tanta delectatio sita est, præsertim in gustu et tactu, quam incomparabiliter major consistit delectatio in intellectu et voluntate, præcipue dum æternæ veritati increatæque bonitati immediate ac beatifice uniuntur? Hinc ait Gregorius: Si consideremus quæ et quanta sunt quæ nobis promittuntur in cœlis, vilescunt animo omnia quæ habentur in terris. Terrena namque substantia æternæ felicitati comparata, pondus est, non subsidium; temporalis vita æternæ vitæ comparata, mors est potius dicenda quam vita. Quæ enim lingua exprimere, vel quis intellectus capere potest illa supernæ civitatis quanta sint gaudia: angelorum choris interesse, cum beatissimis spiritibus gloriæ Conditoris adsistere, præsentem Dei vultum cernere, incircumscriptum lumen videre, nullo mortis metu affici, incorruptionis perpetuæ munere gloriari?
Quarto, consideratur idem ex parte secundariorum objectorum beatitudinis electorum. Quamvis enim primum et summum felicitatis eorum objectum sit Deus altissimus, unus et trinus, cujus beatifica visio est essentiale præmium et principalis beatitudo omnium electorum; secundarium tamen objectum felicitatis eorum est Christi humanitas, deinde beatissima Virgo Christifera, ac tota societas gloriosa, videlicet universitas cœlestium civium, angelorum ac hominum. O quam pulchra, serena, gloriosa ac dulcis est Christi humanitas! Quam mirabiliter ac præcordialiter gloriantur in ejus adspectu omnes Sancti, præsertim homines beneficiati, qui ejus passione salvati sunt, qui etiam post diem judicii eam corporalibus oculis cum vehementissimo visuri sunt gaudio! Insuper, quam dulce est beatissimam Virginem incessabiliter intueri, et omnes angelicos spiritus tam innumerabiles atque pulcherrimos, omnes etiam Patriarchas, Prophetas, Apostolos, martyres, confessores, virgines, et electos, quum utique unius minimi ac infimi omnium horum intuitio, universa mundi hujus gaudia superexcedat, et tamen omnium horum adspectus, societas atque communio ad accidentale pertinet præmium Beatorum!
Quinto, idem consideratur ex dispositione corporum electorum: quæ quatuor gloriosis dotibus ornabuntur, videlicet claritate, agilitate, subtilitate et impassibilitate. Erunt enim sole splendidiora, et velocissime mobilia; nec aliquo modo animas sanctas gravabunt, sed in omnibus potissimum eis obedient. Propter quod in libro Sapientiæ scriptum est: Fulgebunt justi, et tanquam scintillæ in arundineto discurrent.8 Et Isaias : Sancti (inquit) mutabunt fortitudinem suam, assument pennas ut aquilæ, volabunt et non deficient.9 Erunt quoque subtilia, quia nil eis resistet, sed omnia ad libitum penetrabunt, nec ab aliquo lædi valebunt.
Quum ergo ad tam indicibilem felicitatem et gloriam simus creati, cur miserrimi negligimus nosmetipsos? Cur optimo ac liberalissimo Creatori sumus ingrati? Cur in rebus turpissimis ac vilissimis contra Dei præcepta damnabiliter delectamur? Cur in tempore isto incertissimo ac brevissimo æternam illam beatitudinem perdimus, et insuper perpetuam nobis condemnationem infatuati et excæcati mercamur? Abjiciamus ergo carnales affectus, opera fœda, cupiditates humanas, et universa peccata, quoniam sanctus et immortalis ac superpræstantissimus Deus non nisi a purgatis mentibus cernitur. Propter quod Christus ait :10 Beati mundo corde, quoniam ipsi Deum videbunt. Omnem expellamus acediam; nec aliquod tempus nobis longum videatur, nullus labor durus appareat, nulla pœna intolerabilis reputetur, quibus æterna felicitas promeretur, dicente Apostolo : Non sunt condignæ passiones hujus temporis ad futuram gloriam quæ revelabitur in nobis, hoc est, quæ nobis manifeste donabitur.11 Non dormiamus torpore pigritiæ, ne adversarius nostræ salutis seminet in nobis vitiorum zizania, superbiam, avaritiam, immunditiam, atque similia, et bonum semen in nobis a Christo seminatum, videlicet gratiam et virtutes, nostris auferat cordibus. Malos quoque æquanimiter toleremus, ne eorum improbitate vincamur; nec tribulationibus superemur, nec scandalizemur : quia ut sanctus ait Gregorius, Abel esse renuit quem ipsius Cain malitia non exercet. Et qui malos patienter non tolerat, ipse sibi per impatientiam suam testis est quod bonus non est. Ideo in Ecclesiastico ait Scriptura :12 Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis. Formidemus quoque (ut dignum est) pœnas inferni, quem Christus caminum ignis appellat, cujus minor pœna omnem præsentis vitæ pœnam mirabiliter superat.
Postremo, pensemus quam ardentissime Sancti in vita hac cœlestem beatitudinem desideraverunt, quanta et quamdiu ac fortiter pro ea egerunt, laboraverunt ac passi sunt. Etenim pro hujus felicitatis amore, S. Vincentius craticulam ferream ignibus superpositam lætus ascendit; et S. Agatha ad carcerem quasi ad epulas properavit; sanctus etiam Paulus primus eremita, nonaginta septem annis vel circiter, Deo in eremo ferventissime et infatigabiliter deservivit. Legitur demum in Vitaspatrum de sancto abbate Arsenio, quod quotidie panniculum habebat in sinu propter lacrimas quæ desiderio felicitatis futuræ, ex ejus oculis ubertim fluxerunt. Horum ergo Sanctorum sectantes vestigia, contemnamus præsentia, et bona cœlestia ac æterna totis optemus atque quæramus præcordiis, tanquam vere peregrini et exsules in hoc mundo.
Footnotes
Chapter 90 of 211