Skip to the text

Sermo 4

Ad religiosos

SUMMAM VERÆ RELIGIONIS IN CARITATE ET MISERICORDIA SITAM ESSE.

INDUITE vos viscera misericordiæ, benignitatem, humilitatem, modestiam. Coloss. III, 12.

Epistola præsentis dominicæ omni moralitate et sancta doctrina plenissima est. In qua nos primum hortatur Apostolus, ut viscera misericordiæ induamus, quatenus sicut Filius Dei per viscera misericordiæ suæ visitavit nos oriens ex alto, ita nos visceribus misericordiæ pleni esse et ei placere conemur, ut simus spiritualiter undique pietatis visceribus cooperti, quemadmodum vestitus vestimento cooperitur.1 Siquidem lex Christi, lex est totius caritatis ac pietatis.2 Et juxta Ambrosium, summa christianæ religionis in caritate et misericordia sita est. Idcirco ad omnes Christianos, præsertim ad religiosos, maxime pertinent. Porro viscera caritatis et misericordiæ sunt interni exuberantes intimique affectus harum virtutum. Hortatur ergo sanctus Apostolus, ut non solum misericordes simus, sed et misericordiæ viscera induamus, quatenus omni compassione interna, omni pietatis affectu, omni miserendi promptitudine inter nos abundemus, atque ex intimo cordis fundo actus misericordiæ proximis jugiter totis viribus impendamus, et quod effectu non possumus, faciamus affectu.

Subinde, nos religiosi propria non habentes, nec sine licentia dare corporalia bona valentes, spiritualia misericordiæ opera proximis, præsertim confratribus nostris, tanto copiosius impertiamur, quanto minus corporalia misericordiæ opera exercere valemus. Itaque cunctis peccantibus, errantibus, deceptis, tentatis, afflictis, totis condoleamus præcordiis, et ferventer atque indesinenter oremus pro ipsis: tanto plus quanto vulnera animæ, quæ sunt peccata, pejora ac magis nociva sunt vulneribus et incommodis corporis. Peccantibus quoque loco et tempore opportuno fraternæ correptionis beneficium exhibere non negligamus, sive per nos ipsos, sive per alios magis idoneos. Item, ignorantem instruere, dubitanti consulere, defectuosum pie supportare, mœstum consolari, discordantes pacificare, pro posse ac opportune curemus, quatenus unusquisque sicut accepit gratiam, illam in alterutrum administret, prout princeps docet Apostolorum.3

Porro qui his misericordiæ visceribus est indutus, non facilis est ad indignandum, ad irascendum ac ulciscendum: imo forefacientibus sibi compatitur, magis de illorum culpa quam de sua dolens injuria, sciens quod sibi ipsis noceant magis quam sibi. Imo sibi coronam patientiæ parant, et ad promerendum gratiam ac gloriam præbent occasionem; se ipsos vero spiritualiter lædunt. Qui ergo tam leviter offenduntur, et pro una festuca turbantur, conqueruntur, rixantur, vindictamque inferunt aut exoptant, considerent quantum a monastica bonitate, imo et a christiana distent ac corruant pietate. Non itaque indignemur, nec proximis irascamur ad ulciscendum, sed peccantibus atque injuriantibus compatiamur, et oremus pro ipsis; verbis quoque, signis et factis eos ad veritatis recognitionem ac virtutum amorem, pacem atque concordiam revocemus.

Sicque juxta Apostolum in præsenti epistola, induamus benignitatem, ut simus semper mente parati ad succurrendum, ad benefaciendum pro posse. Simusque humiles et modesti, ac mutuo supportemus et ignoscamus, quemadmodum Deus Pater in Christo, id est per Christi incarnationem, passionem ac meritum, nobis ignovit.4 Ipse etenim nos gratiose prævenit; et non petentibus, imo indesinenter ipsum offendentibus, misericordissime subvenire dignatus est, Unigenitum suum mittendo ad nos, atque per ipsum et per Apostolorum prædicationem nos exhortando ad reconciliationem cum ipso. Propter quod ait Apostolus: Pro Christo legatione fungimur, tanquam Deo exhortante per nos;5 obsecramus pro Christo, reconciliamini Deo. Et iterum: Qui dives est in misericordia, propter nimiam suam caritatem qua dilexit nos, quum essemus mortui peccatis, convivificavit nos Christo.6 Propterea dicit Gregorius: Erubescat humana superbia, confundatur quisque si non prior satisfaciat proximo, quum ipse qui offensus est, legatis intervenientibus, ut ei reconciliari debeamus, obsecret Deus. Hinc quoque secundum Cassianum et Climacum, et alios quosdam Sanctos, christiana requirit perfectio, caritasque perfecta, ut etiam ipse qui injuriam passus est, injuriatorem prior studeat sibi mitigare ac pacificare. Si enim alius est in periculo et errore, et me ei humiliando possum eum curare, nec tamen hoc facio, non videor esse perfectus in caritate. Unde S. Epiphanius sancto dixit Hilarioni: Ego non dormivi, adversus aliquem aliquid habens; nec permisi quemquam dormire habentem aliquid contra me.

Insuper docet Apostolus in præsenti epistola, ut caritatem in omnibus et super omnia gratiarum charismata jugiter habeamus, quia hoc perfectionis est vinculum, id est aliarum virtutum conservatio,7 consummatio, nexus ac ligamentum. Caritas namque est præstantissima virtus, ceteras movens, formans perficiensque virtutes, et earum actus meritorios reddens: qua subtracta, nulla virtus permanet meritoria ac formata. Idcirco princeps Apostolorum hortatur: Ante omnia mutuam in vobis caritatem continuam habentes, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum.8

Monet quoque in præsenti epistola Paulus, ut pax Christi, id est interna mentis tranquillitas in Deo, exsultet semper in cordibus vestris, id est, spiritualiter jucundos vos faciat:9 quia hæc pax est realiter imperturbatum spiritualeque gaudium. Idcirco etsi forinsecus impugnemur, intus tamen in Deo pacem habere conemur, adversa æquanimiter sustinendo, atque divinæ providentiæ ordinem contemplando, sine cujus dispositione ac nutu nil agitur, quæ et omnia suis electis convertit in bonum. Hinc viri perfecti, ut S. Thomas Cantuariensis, S. Hugo episcopus Lincolniensis, ac alii multi, quum gravissimas paterentur ab hominibus infestationes, in tantum quod sui immaniter fluctuabant, ingenti tranquillitate fruebantur in Domino. Sed quid ad hæc nos pusilli ac pauperes dicimus, quorum pax interior (si qua est) in manu est aliorum, quibus quum placuerit nos modice tangere, irridere, gravare, protinus perturbamur et quasi furore quodam accendimur, omnem quam videbamur habere devotionem et pacem pectoris amittentes? De tanta igitur nostra imperfectione, infirmitate et puerilitate ingemiscamus, atque in vera patientia, humilitate ceterisque virtutibus roborari conemur, quatenus nullius improbitate nostra nobis possit pax tolli, aut auferri devotio: alioqui immunitissimi et infirmissimi sumus, qui tam faciliter deprædamur.

Insuper monet Apostolus, ut grati simus Domino Deo nostro pro innumerabilibus beneficiis ac misericordiis ejus generalibus ac specialibus; maxime quod ex pietate sua immensa, de sæculo nos eduxit

Ibidem. atque in cœnobio constituit, sicque ab infinitis nos præservavit peccatis ac liberavit periculis, ac suo mancipavit jugi obsequio, ac diversis ornavit (ut confidimus) charismatibus gratiarum. Quod totum est infinita misericordia Dei, dummodo juxta nostræ exigentiam vocationis digne Deo vivere enitamur. Quod ut faciamus, curemus ut juxta doctrinam Apostoli, verbum Christi habitet semper in cordibus nostris, id est, sacræ Scripturæ eloquia, divina præcepta, et evangelica Christi consilia commendemus memoriæ;10 non ut docti videamur, sed ut juxta ea irreprehensibiliter conversemur, juxta illud in Psalmo:11 In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi;12 et item, Quomodo dilexi legem tuam, Domine? tota die meditatio mea est.

Subinde, quoniam instituta patrum nostrorum sunt indubitanter instituta et verba Spiritus Sancti, ideo eorum assidue recordari debemus, ut ipsa strenue observemus. Non itaque laxi, sed stricti simus in observatione silentii, in oculorum custodia, in frequentando divina, in adimplendo quæ Ordinis sunt. Sicque nos invicem in Scripturis, hymnis et psalmis instruamus ac exhortemur, et Deo mentaliter semper psallamus, quemadmodum scriptum est:13 Benedicam Dominum in omni tempore;14 et, Psallam Deo meo quamdiu fuero.15 Sed, heu, quando ad colloquendum confluimus, jam non est docere et exhortari hoc modo, sed vanis confabulationibus, rumorum inquisitionibus, risibus et cachinnis, ne dicam litibus et contentionibus, inhærere, memoriam lacerare, mentem polluere, et paulo post ore, non corde, psallere Deo. Sicque quod una hora colligimus, alia perdimus; et nunquam ad perfectionem, sed potius ad defectum venimus.

Postremo docet Apostolus, ut omne quod agimus in verbo aut opere, in nomine Christi agamus, hoc est ad gloriam ejus, et cum invocatione nominis ipsius, Deo Patri gratias referentes per Christum, videlicet propter beneficia quæ per Christum nobis largitus est.16

Ecce tota epistola ista ad internam reformationem, puritatem, pacem et exercitationem, ac rectam intentionem nos instruit. Pro nihilo igitur arbitremur exteriora quæ agimus, nisi in interiorum reformatione, puritate et perfectione crescamus. Hinc multum notabiliter ait Eusebius: Si interius non mundamur, et exterius affligimur, inaniter laboramus. Tantum laboris nobis indicimus propter animam, et nihil studii impendimus circa animam ipsam. Interdiximus nobis diversas sæculi voluptates, varios deliciarum sapores, in quibus aliquid erat jucunditatis; et nunc abstinere non possumus a superbiæ, iræ, impatientiæ, invidiæ passionibus venenatis, in quibus nihil est nisi quidquid amaritudinis est atque rancoris. Propter amorem Domini Dei nostri, ad relinquendum dulces affectus et cara pignora fortissimi fuimus, jucundissimos piorum vultus parentum, quasi odissemus, sic fugimus, bellum pietati quodammodo indicentes; et nunc ad declinandas negligentias, ad expugnandum levissima vitia debiles sumus. In abdicanda sæculi jucunditate tam magna præmisimus; et nunc maledicere, obtrectare, propter vilia commoveri, irasci in fratrem, scandalizare et scandalizari non verecundamur. Sed resipiscamus, et ad fervorem quo cœpimus intueamur, quatenus ad emendationem nostram saltem de primordiis nostris sumamus exemplum; atque de cetero non solum conemur a pristino fervore non tepescere, sed et in sanctæ caritatis ardore, in passionum refrenatione ac morum compositione studeamus proficere: quia nec essentiale præmium nostrum augetur in patria, nisi caritas crescat in via.

Footnotes

  1. Luc. I, 78. ↩

  2. Matth. xxii, 37-40. ↩

  3. I Petr. IV, 10. ↩

  4. Coloss. III, 13. ↩

  5. II Cor. V, 20. ↩

  6. Ephes. II, 4, 5. ↩

  7. Coloss. III, 14. ↩

  8. I Petr. IV, 8. ↩

  9. Coloss. III, 15. ↩

  10. Coloss. III, 16. ↩

  11. Ps. cxviii, 11. ↩

  12. Ibid. 97. ↩

  13. Coloss. III, 16. ↩

  14. Ps. xxxiii, 2. ↩

  15. Ps. cxlv, 2. ↩

  16. Coloss. III, 17. ↩

Chapter 93 of 211