Skip to the text

Sermo 3

DE DULCEDINE IN JUGO CHRISTI SUAVI, ET DE CONSOLATIONE REQUIRENDA AB IPSO.

VENITE ad me, omnes qui laboratis et onerati estis, et ego reficiam vos. Matth. xi, 28.

Duo sunt quæ retrahunt homines a Dei obsequio, a vera conversione, a religionis ingressu, exercitiisque virtutum continuis. Primum est amor voluptatum. Delectat namque peccare, et propriis desideriis satisfacere, atque in propria libertate manere. Contra quod malum Ecclesiasticus monet: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluntate tua avertere; si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.1 Secundum est timor bonorum laborum seu tribulationum. Contra quod malum Scriptura nos multipliciter consolatur ac instruit, quia hujusmodi laboris ac tribulationis magnus et æternus est fructus, juxta illud Sapientiæ: Bonorum laborum gloriosus est fructus.2 Unde hortatur Apostolus: Stabiles estote et immobiles, abundantes in opere Domini semper, scientes quod labor vester non est inanis in Domino;3 et alibi, Id quod in præsenti est momentaneum et leve tribulationis nostræ, æternæ gloriæ pondus operatur in nobis.4 — Contra duo hæc mala Christus in tacto jam themate nos informat ac consolatur. Pro malis namque voluptatibus spirituales promittit consolationes, multo imo incomparabiliter meliores ac nobiliores, quum ait, Ego reficiam vos; per easdem quoque spirituales et internas consolationes promittit laborum bonorum difficultatem esse minorandam, seu etiam omnino tollendam, et in facilitatem dulcedinemque esse mutandam. Ideo nos hortatur ut pro tanto ac tali relevamine, consolatione seu refectione, ad ipsum spiritualiter accedamus.

Hic primo inquirendum est, quum jugum Christi in se ipso suave sit, unde oriantur difficultas et labor in Dei obsequio exercitiisque virtutum. Et respondendum, quod ex multis. Primo, ex fomite seu interiori pronitate et inclinatione ad mala: quæ pronitas ex originali peccato secuta est. Unde in Genesi loquitur Deus: Sensus et cogitatio cordis humani prona sunt in malum ab adolescentia sua.5 Hanc quoque pronitatem et inclinationem auget in homine interior quædam peccati materia, utpote: sanguinis fervor, et semen, ac aliæ dispositiones naturalem complexionem sequentes, ex quibus diversi ad diversa inclinantur peccata, ut melancholici ad tristitiam, phlegmatici ad pigritiam. Et quia his inclinationibus difficile est reniti ac prævalere, laboriosum est atque difficile virtutibus inhærere. Unde, secundum Philosophum, virtus est circa ardua. Secundo consurgit difficultas ista ac labor ex habitibus interioribus vitiosis, seu consuetudine prava. Dum enim homo diu ac sæpe consentit ac satisfacit desideriis suis, jam difficillimum ei fit vitiis reluctari ac dominari. Hinc teste Augustino, consuetudo quasi affabricata natura dicitur; et consuetudinem vincere, dura et magna est pugna. Hieronymus quoque fatetur: Asperam et insuavem nobis virtutum viam consuetudo efficit vitiorum. Sed et Gregorius protestatur: Consuetudo prava obligat mentem, ut vix surgere possit ad rectitudinem; conatur et labitur, quia ubi sponte diu perstitit, ibi, etiam quum quasi noluerit, cadit. Tertio oriuntur difficultas et labor in Dei servitio seu bonis operibus, a causa extrinseca: quia interdum ex diabolica tentatione, interdum ex humana suggestione.

Sed contra has causas difficultatis et laboris in divinis data sunt homini multa remedia. Primum est ratio naturalis, quæ sensualitati et vitiis dominari debet ac imperare, juxta illud:6 Si male egeris, statim peccatum in foribus aderit; sed sub te erit appetitus ejus, et tu dominaberis illius. Secundum, instructio sacræ Scripturæ, quia ut ait Apostolus, Omnis scriptura divinitus inspirata utilis est ad docendum, ad arguendum, ad corripiendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo ad omne opus bonum.7 Docet enim nos sacra Scriptura qualiter debeamus malæ inclinationi, vitiosæ consuetudini, diabolicæ tentationi ac pravæ societati resistere. Ideo ait Gregorius: Scriptura sacra mentis nostræ oculis quasi speculum quoddam opponitur, ut in ea nostram interiorem faciem videamus. Ibi enim fœda, ibi pulchra nostra conspicimus; ibi sentimus quantum proficimus, quantumve a profectu distamus. Acquiescamus ergo et obtemperemus sacræ Scripturæ doctrinis. Tertium est gubernatio seu informatio prælatorum, qui sibi commissis sollicite præsunt, eosque instruunt, corrigunt ac reformant. Idcirco eorum informationibus credere, jussionibus obedire, correctionibus stare debemus, juxta illud ad Hebræos:8 Obedite præpositis vestris; ipsi enim pervigilant, quasi rationem pro animabus vestris redituri. Quartum est spiritualium amicorum et proximorum consilium et auxilium, quia ut ait Scriptura, Væ soli, quia si ceciderit, non habet sublevantem.910 Frater autem qui juvatur a fratre, quasi civitas munita. Et iterum: Bonis amici consiliis dulcoratur anima.11 Proximorum ergo et confratrum directionem, informationem et correptionem gratanter suscipiamus.

Quintum est angelica inspiratio atque custodia, qua a multis peccatis retrahimur, ad bona instigamur, et multipliciter adjuvamur. Sextum est gratiosa subventio Spiritus Sancti, quia ut ait Apostolus, Ipse Spiritus adjuvat infirmitatem nostram.12 Siquidem Spiritus Sanctus ad bona nos excitat, in bonis conservat, proficere facit, accendit, lætificat, virtutes infundit. Septimum est exercitatio bona, præsertim oratio, qua Dei auxilium jugiter imploramus. Quemadmodum enim mala consuetudo per prava opera generatur, ita per opera bona destruitur, et per eadem consuetudo bona ingignitur. Qua adepta, prompte ac delectabiliter fiunt opera bona, quemadmodum S. Benedictus ait in Regula sua: Via salutis angusto initio inchoatur; processu vero conversationis ac fidei, dilatato corde, inenarrabili caritatis dulcedine curritur via mandatorum Dei. Et iterum:13 Quum per humilitatem pervenit homo ad caritatem Dei perfectam, universa quæ prius non sine formidine observabat, jam absque ullo labore velut naturaliter ex consuetudine incipiet custodire, non timore gehennæ, sed Dei amore et delectatione virtutum.

Ut ergo Christi jugum nobis suave sit, prædictis utamur remediis contra ea quæ dicta sunt, per quæ difficultas et labor sentiuntur in Dei obsequio. Dei auxilium jugiter imploremus, in bonis operibus nos strenue exerceamus, et perseveranter continuemus exercitia virtuosa: quia ut sanctus ait Cæsarius episcopus, orationi insistere, lectioni vacare, vigiliis, jejuniis ceterisque virtutum exercitiis insudare, quousque in consuetudinem vertantur, laboriosa esse videntur; quum vero in consuetudinem versa sunt, et non humanis viribus, sed Dei auxilio et per gratiam ejus impleri creduntur, nec dura nec laboriosa, sed levia atque suavia sentiuntur.

Præterea, quamvis (ut dictum est) tam difficile sit vitiosæ consuetudini prævalere, in tantum ut Aristoteles asserat, eos qui ex proposito, habitu malo seu consuetudine peccant, velut incurabiles esse; nihilo minus superpiissimus ille atque omnipotens animarum medicus Spiritus Sanctus, interdum tam gratiose ac dulciter subvenit, ut etiam recenter conversi, spiritualiter inflammati, omnes consuetudines pravas consuetaque vitia omni cum alacritate ac promptitudine spernant, vincant ac deserant, et cunctis virtutum operibus ferventer insistant. Sed hoc est valde speciale ac evidens donum Spiritus Sancti.

Ex his constat quam insipienter se habeant quidam qui converti timent ac differunt seu postponunt, propter difficultatem atque laborem virtuose vivendi. Non enim attendunt quam gratiose Deus servis suis subveniat, quam ubertim eos interius consoletur, et qualiter quotidie jugum Dei proficientibus in virtutibus magis dulcescat. Nullus ergo ex tali pusillanimitate aut formidine differat pœnitentiam agere et converti, sed speret in Domino et innitatur auxilio gratiæ Spiritus Sancti, quia et Leo Papa ait : Facile omnia præcepta veniunt in effectum, dum et virtus mollit imperium, et gratia prætendit auxilium. Quod et Augustinus affirmat : Hoc est quod nos lætificat in omnibus operibus, laboribus et periculis vitæ hujus, amor noster in Deum, pium studium, certa spes, fervorque spiritus.

Sunt insuper alia multa quæ servos Dei salubriter consolantur in omni adversitate quam patiuntur, videlicet : sapienter pensare quam territiliter mali pereant ac damnentur, propria quoque peccata efficaciter ponderare, et quid per ea meremus cogitare. Hinc sanctus ait Gregorius : Consolatio velox honorum, est consideratio finis malorum. Dum enim ex illorum interitu malum conspiciunt quod evadunt, leve æstimant quidquid adversum in hac vita sustinent. Iterum ait : Facilis erit consolatio, si inter flagella quæ patimur, ad memoriam revocemus mala quæ fecimus ; atque hæc jam non flagella, sed dona conspicimus esse, si quæ carnis delectatione peccavimus, carnis dolore purgamus. Itaque ut a Christo in laboribus vitæ præsentis consolari ac refici mereamur, vanas consolatiunculas omnesque impuras delectationes spernamus, in Dei timore et cordis custodia semper perseverantes.

Legitur de S. Francisco, qui primo fuit vagus juvenis, quod in principio suæ conversionis, quando in civitate nativitatis suæ cœpit publice mendicare et in abjectissima veste incedere, magnam sensit difficultatem ; sed Deus eum frequenter dulcissime consolabatur. Quumque per modicum tempus contra propriam naturam viriliter pugnasset, et se virtuose vicisset, cœpit mox in omni paupertate, humilitate, patientia, persecutione et tribulatione mirabiliter exsultare. Deinde quum paucos Fratres in sancto proposito collegisset, illi sequentes vestigia patris sui S. Francisci, cum eodem in præfatis exsultaverunt virtutibus : atque in maxima paupertate tanquam in omnibus divitiis lætabantur ; et maxima frigora tempore hiemali cum jucunditate ferebant, frequenter in una domuncula noctibus quiescentes, in qua nec ignem, nec lectum, nec operimenta habebant ; et cibo parcissimo atque grossissimo, imo frequenter pane et aqua erant contenti. Et tamen hæc omnia pro Christi amore ac futuræ beatitudinis desiderio proximorumque ædificatione, eis levia erant ac dulcia.

Horum ergo Sanctorum facta sequamur, et prospera mundi magis quam ejus adversa formidemus ac contemnamus, Deo in omnibus obedientes, et in eo tantum consolationem quærentes.

Footnotes

  1. Eccli. xviii, 30, 31. ↩

  2. Sap. iii, 15. ↩

  3. I Cor. xv, 58. ↩

  4. II Cor. iv, 17. ↩

  5. Gen. viii, 21. ↩

  6. Gen. IV, 7. ↩

  7. II Tim. III, 16, 17. ↩

  8. Hebr. XIII, 17. ↩

  9. Prov. XVIII, 19. ↩

  10. Eccle. IV, 10. ↩

  11. Prov. XXVII, 9. ↩

  12. Rom. VIII, 26. ↩

  13. Ps. CXVIII, 32. ↩

Chapter 92 of 211