Enarratio in epistolam
POST NATIVITATEM CHRISTI
INDUITE ERGO VOS SICUT ELECTI DEI, SANCTI ET DILECTI, VISCERA MISERICORDIÆ, ETC. Coloss. III, 12-17.
MORALISSIMA documenta proponit nobis Apostolus in præsenti epistola, dicens: Induite ergo vos, id est, animas vestras spiritualiter vestite, ornate ac roborate, sicut electi Dei, id est, ut decet et oportet homines a Deo electos per prædestinationem æternam, et sancti per expurgationem a vitiis et per infusionem virtutum, et dilecti a Deo, per hoc quod dona gratiæ suæ vobis communicavit, quæ sunt effectus et signa dilectionis Dei ad homines. Porro, quod Colossenses isti fuerunt prædestinati, sancti et Deo cari, Apostolus certo scire non potuit nisi per revelationem divinam; probabiliter tamen id cognoscere potuit ex conversione eorum ad fidem, et conversatione ac patientia in adversis. Induite ergo viscera misericordiæ, id est viscerosam seu affectuosam misericordiam, non fictam et superficialem, ut agunt hypocritæ, benignitatem, id est internam pietatem ac mentis dulcedinem ad bene favendum ac benefaciendum proximis vestris, humilitatem, quæ est fundamentum virtutum, modestiam, id est compositionem in moribus seu moderamen in verbis ac factis, decenter in omnibus vos habendo, patientiam in adversis, per quam inordinata tristitia expellitur. Supportantes invicem, ita ut unus defectum et onus alterius caritative et pie supportet, non indignando, irascendo, convitiando, spernendo, dijudicando; sed sicut vultis ut Deus supportet vos, ita et vos mutuo supportate. Hinc alibi dicit Apostolus: Alter alterius onera portate, et sic adimplebitis legem Christi;1 itemque, Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum supportare, et non nobis placere.2 Et donantes vobismetipsis, id est mutuo ignoscentes, si quis adversus aliquem habet querelam, id est, ab aliquo offensus est, seu injuriam passus, ut in Oratione dominica bona fronte dicatis : Dimitte nobis debita nostra, sicut et nos, etc.3 Sicut et Dominus donavit vobis, id est, Christus seu Deus Trinitas vobis indulsit, quotiescumque post culpam vere pœnituistis, ita et vos donate seu indulgete : quoniam Christus ait, Exemplum dedi vobis, ut quemadmodum ego feci, ita et vos faciatis;4 et denuo, Si non dimiseritis de cordibus vestris, nec Pater vester cœlestis dimittet vobis peccata vestra.5
Super omnia autem hæc, caritatem habete, id est, hoc summe necessarium est, ut spiritualem Dei et proximi habeatis amorem, quoniam caritas est dignissima virtus: sine qua nulla virtus est viva, formata ac meritoria. Quod, id est quam caritatem habere, est vinculum perfectionis, id est aliarum virtutum nexus et ligamen- tum seu consummatio. Omnia quippe quæ ad perfectionem pertinent, caritas simul ligat: quia quamdiu ipsa inest, cetera ad perfectionem pertinentia insunt; et ea amissa, perduntur et illa. Hoc est quod princeps Apostolorum hortatur ac asserit: Ante omnia mutuam in vobis caritatem continuam habete, quoniam caritas operit multitudinem peccatorum.6
Denique, quamvis præfatæ virtutes habeantur a Deo per infusionem, hortatur tamen Apostolus ut eas nos induamus, quia ad earum susceptionem nos præparare debemus. Vel dicendum, quod ad actum atque profectum harum virtutum nos admonet, ut scilicet in eis nos fortiter exerceamus, et de virtute in virtutem eamus, id est de actu unius virtutis ad actum alterius, ut semper simus bonis intenti operibus.
Et pax Christi, id est pax pectoris, tranquillitas mentis, quæ Christo placet et ab ipso præstatur, exsultet in cordibus vestris, id est, corda vestra in Deo faciat jucundari. Hoc namque pax facit formaliter, quoniam pax pectoris realiter est gaudium imperturbatum per quod mens in Deo quiescit. In qua pace et vocati estis in uno corpore mystico, id est, per pacem internam, seu eam habendo, computati et positi estis in mystico corpore Christi, quod est Ecclesia, ita quod vere estis de numero membrorum Christi seu filiorum Ecclesiæ. Qui enim pacem hanc habet, caritatem habet, quia caritatis effectus est pax hæc: quam diaboli membra non habent, juxta illud Isaiæ, Non est pax impiis, dicit Dominus.7 Et grati estote Deo pro universis beneficiis ejus generalibus ac specialibus, naturalibus et supernaturalibus, ea humiliter recognoscendo et Deo veraciter attribuendo, atque pro eis non vos ipsos laudando vel extollendo, sed Deum. Qui enim gratias agit, non solum quod habet meretur servare, sed et potioribus donis impleri.
Verbum Christi, id est evangelica doctrina ex Christi ore prolata, habitet in vobis, id est, in mentibus vestris stabiliter memoriterque permaneat, ut fructuose obediatis ei in omnibus, juxta illud in Psalmo: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi.8 Unde in Deuteronomii libro habetur: Erunt verba Domini in corde tuo, et meditaberis ea, sedens in domo tua, et ambulans in itinere, et dormiens atque consurgens;9 eruntque et movebuntur inter oculos tuos. In omni sapientia, id est sapientiali intelligentia Scripturarum, quatenus verba Christi sane intelligatis, non juxta proprium sensum, sed secundum Ecclesiæ intellectum, docentes ad intelligendum, et commonentes, id est exhortantes ad bene agendum (scienti enim bonum, et non facienti, peccatum est illi;10 et teste Psalmographo, Intellectus bonus omnibus facientibus eum), vosmetipsos, id est unus alium, vel unusquisque se ipsum, quia per studium, inventionem et exercitationem instruit homo se ipsum, quum et Apostolus dicat:1112 Qui alium doces, te ipsum non doces? Homo etenim quum sit discursivus, ex his quæ novit consurgit ad incognita quæ non novit. In psalmis, qui ad bene operandum hortantur seu instruunt, ut psalmus primus et alii multi, et hymnis, in quibus divina laus continetur, et canticis spiritualibus, quæ de bonis cœlestibus gaudiisque futuris loquuntur.
D Et hæc facite in gratia gratum faciente exsistendo, quia extra eam nil meritorium est; vel, « in gratia », id est cum gratiarum actione; aut certe, « in gratia », id est consideratione gratuitorum beneficiorum Dei; cantantes, id est laudem Deo dicentes, in cordibus vestris, id est cum attentione mentali et cordiali affectu; vel, « in cordibus vestris », id est intellectualiter, etiam tunc quando id vocaliter facere non potestis sive non expedit:13 juxta illud, Confitebor tibi, Domine, in toto corde meo. Hoc dicitur contra eos qui non corde sed labiis Deum glorificant: de quibus in Isaia conqueritur Deus, Appropinquat populus iste ore suo, et labiis glorificat me, cor autem ejus longe est a me.14 Denique eamdem sententiam ponit alibi Apostolus, dicens: Nolite inebriari vino, in quo est luxuria; sed impleamini Spiritu Sancto, loquentes vobismetipsis in psalmis, et hymnis, et canticis spiritualibus, cantantes et psallentes in cordibus vestris Domino, gratias agentes pro omnibus semper.15
Deinde docet Apostolus qualiter omnia sint ad Deum finaliter referenda. Omne quodcumque facitis in verbo, utpote, prædicando, docendo, hortando, orando, psallendo, aut in opere exteriori, omnia in nomine Domini nostri Jesu Christi, id est ad gloriam ejus, et cum invocatione nominis sui, facite, gratias agentes Deo et Patri, id est summæ Trinitati, cui dicimus: Pater noster, qui es in cœlis;16 alibi quoque: Et nunc, Domine, pater noster es tu, nos vero lutum;17 et fictor noster tu, et opera manuum tuarum omnes nos; per ipsum, id est ex consideratione beneficiorum quæ Deus Trinitas largitus est nobis per mediatorem Dei et hominum, hominem Jesum Christum.18 Nam ut Jacobus ait: Omne datum optimum, et omne donum perfectum, desursum est, descendens a Patre luminum;19 Petrus quoque apostolus: Per quem (scilicet Christum) maxima et pretiosa nobis promissa donavit.20 Postremo, circa hunc locum ait Glossa, quod omnes tenentur ordinare actus suos in Deum: quod intelligendum est actu vel habitu, ut talia operentur quæ habilia sint ordinari in Deum. Vel tenentur ad hoc tempore opportuno, secundum quod præcepta affirmativa obligant semper, sed non ad semper. Intelligendum est quoque de actibus deliberativis, qui proprie dicuntur actus humani, in quibus non invenitur indifferens per comparationem ad operantem, secundum quosdam; non de actibus qui ex imaginatione aut aliter absque deliberatione fiunt, et proprie non sunt actus humani.
Footnotes
-
Galat. VI, 2. ↩
-
Rom. XV, 1. ↩
-
Matth. VI, 12. ↩
-
Joann. XIII, 15. ↩
-
Matth. VI, 15. ↩
-
I Petr. IV, 8. ↩
-
Is. LVII, 21. ↩
-
Ps. CXVIII, 11. ↩
-
Deut. VI, 6-8. ↩
-
Jacob. IV, 17. ↩
-
Rom. II, 21. ↩
-
Ps. CX, 10. ↩
-
Ps. IX, 2. ↩
-
Is. XXIX, 13. ↩
-
Ephes. v, 18-20. ↩
-
Matth. VI, 9. ↩
-
Is. LXIV, 8. ↩
-
I Tim. II, 5. ↩
-
Jacob. I, 17. ↩
-
II Petr. I, 4. ↩
Chapter 87 of 211