Sermo 1
DE RUINA PECCATI VITANDA, VIAQUE SALUTIS ALACRITER CURRENDA.
SIC currite ut comprehendatis. I Cor. IX, 24.
Tota hæc vita cursus est ad aliam vitam. Qui enim in caritate et gratia est, absque peccato vivens mortali, et Deo veraciter serviens, currit ad vitam beatam cœlestem; qui vero in mortali est culpa, et diabolo acquiescit contra Dei agendo præcepta, currit ad vitam miseram infernalem. Præterea, quamvis omnes boni dicantur ad beatam currere vitam et coram Domino ambulare, tamen per quamdam appropriationem, incipientes dicuntur in Dei via ambulare, proficientes currere, perfecti volare. Quanto enim aliquis Deum cordialius diligit, virtutumque opera promptius atque sincerius explet, tanto velocius ad beatitudinem appropinquat. Quoniam ergo incipientes cum labore et difficultate Deo deserviunt, rite ad Deum ambulare dicuntur. Proficientes vero, quia in caritatis crescunt fervore, in qua tamen nondum perfecti sunt, et opus Dei quotidie expeditius faciunt, quamvis passionibus et tentationibus suis necdum plenarie dominentur, recte in via Dei currere asseruntur. Perfecti autem, qui passiones habent omnino subjectas, et quasi in quodam continuo amoris divini ardore persistunt, cum omni promptitudine atque dulcedine animi virtuosis insistentes operibus, apte ad Deum volare feruntur : præsertim quoniam instar avium, per orationem et contemplationem ad Deum se levant altissimum. In themate præassumpto, sumitur currere prout ad omnia ista se extendit.
Hortatur ergo Apostolus ut ita ad Deum Apter quod scriptum est : Cum perverso Ps. xvii, 27. curramus, ut perveniamus. Ad quod multa requiruntur. Primo, ut ea quæ ad ruinam peccati impellunt, vitemus sive vincamus. — Quorum primum est debilitas virium animæ quam peccando incurrimus. Unde sicut videmus in corporalibus, quod infantuli et infirmi atque decrepiti facile ruunt in terram; ita qui in virtutibus non sunt adhuc exercitati, habituati et radicati, facile peccant et tentationibus tribulationibusque vincuntur. Contra hanc ergo infirmitatem indigemus per incrementum virtutum ac gratiæ confortari corde. Propter quod ait Apostolus : Optimum est gratia stabiliri cor;1 et rursus : Confortamini in Domino et in potentia virtutis ejus; induite armaturam Dei, ut possitis stare adversus insidias diaboli. Pro hac ergo confortatione Deum fideliter invocemus, et in virtutibus crescere enitamur, actus virtutum quotidie diligentius ac affectuosius exsequendo.2 — Secundum quod ad peccandum impellit, est onus peccati quod contingit per dilationem et negligentiam pœnitendi et confitendi. Peccatum namque quod per pœnitentiam non deletur, suo mox pondere ad aliud trahit : sicque peccator de die in diem magis ac magis gravatur pondere vitiorum, et cito ac graviter et frequenter in peccata dilabitur.3 Propter quod ait Psalmista : Quoniam iniquitates meæ supergressæ sunt caput meum, et sicut onus grave gravatæ sunt super me.4 Unde iterum iniquos redarguens : Filii (inquit) hominum, usquequo gravi corde? Ut quid diligitis vanitatem, et quæritis mendacium?5 Omni igitur die discutiat quilibet Christianus conscientiam suam; et protinus quum se peccasse agnoscit, pœniteat, veniam deprecetur, seque emendet, prout in Ecclesiastico ait Scriptura : Fili, peccasti? ne adjicias iterum; sed de præteritis deprecare ut tibi dimittantur, et quasi a facie colubri fuge peccata.6 — Tertium est multitudo trahentium ad peccandum, ut sunt mala consortia, et dæmonum tentamenta. Propter quod scriptum est : Cum perverso perverteris. Idcirco societas mala vitanda est, et virtuosis ac sensatis hominibus quilibet applicare se debet. — Quartum est varietas offendiculorum, scilicet scandalorum seu operum vitiosorum, quæ videt unus in alio. Sed mala imitari nequaquam debemus, imo peccantibus condolere, et tanto cautius agere quanto alios incautius agere intuemur, quum peccata sint peccantium vulnera, mors atque damnatio, seu maxima nocumenta : et hoc ad veram sapientiam pertinet. Unde communiter dicitur : Felix quem faciunt aliena damna peritum. In Proverbiis quoque Salomon protestatur : Viam sapientiæ monstrabo tibi, et currens non habebis offendicula.7 Joannes quoque apostolus in sua tertia ait Canonica : Carissime, noli imitari malum, sed quod bonum est semper. — Quintum est ignorantia. Idcirco in Ecclesiastico scribitur : Quæ præcepit tibi Deus, cogita semper.
III Joann. 11.
Secundo, ad currendum ita ut apprehendamus, oportet vitare non solum peccata mortalia, sed venialia quoque, quia disponunt ad mortalia, et esse in continuo Dei timore ac jugi cordis custodia, secundum quod ait Scriptura : Si non in timore Dei tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua;8 et, Qui negligit modica, paulatim decidit.9
Tertio, oportet omni tentationi fortiter reluctari. Ad quod requiritur omni virtute esse armatum : ut si homo tentetur superbia, per humilitatem resistat; si injuriarum illatione, adversitate aut tristitia, per patientiam se opponat; si per iram, per mansuetudinem vincat; si per acediam, per caritatis fervorem occurrat; si per concupiscentiam carnis, per castitatem prævaleat; si per avaritiam, per liberalitatem obsistat; et ita de aliis. Verumtamen caritas Dei et timor, sapientia, discretio, oratio, valent ad resistendum tentationibus universis. Specialiter autem oportet dura et aspera æquanimiter tolerare, nec corporalem requiem superflue quærere. Ait
Matth. vii, 14. namque Chrysostomus : Arctam viam, o homo, jussus es ambulare, et tu de requie et abundantia percunctaris? Et quidem qui principibus sæculi hujus ministrant, horum nihil requirunt, sed solum si congruum lucrum eis præstabitur. Quo cognito, nullum refugiunt jam laborem, nullum vitant periculum, neque servilia obsequia negant : peregrinationes longissimas ac periculosas, contumelias, pœnas, permutationes patiuntur spe lucri et aviditate pecuniæ. Vide quantum illis molliores miserabilioresque sumus. Quid dicis, o homo? Cœlum ascendere paras, et interrogas ne qua tibi difficultas occurrat in itinere, ne quid tibi asperum in via aut laboriosum contingat, et non erubescis de hoc. Non pudore oppressus, sub terra te ipsum defodis. Si enim omnia tibi mala occurrerent; si universa tibi pericula imminerent, convitia, injuriæ, ignominiæ, calumniæ, gladius, fames, ferrum, bestiæ, præcipitium, ægritudo, et cuncta quæ dici possunt : hæc omnia tibi pro tanto præmio ridenda prorsus et contemnenda merito viderentur. Non sit ergo aliquis tam abjectus et miser, tamque degeneris animi, ut cœlum optans ascendere, de terrena requie mundique deliciis cogitet, quas non solum requirere, sed etiam paratas recipere indecorum est penitusque indignum.
Postremo et maxime necessarium est ad apprehendendum, in bonis perseverare usque in finem : quia ut sanctus ait Bernardus, sola perseverantia coronatur ; nec sine ea ceteræ virtutes præmium assequuntur, quoniam ipsa consummatio est virtutum. Ipsam ergo vigilantissime custodiamus. Non enim qui inceperit, sed qui usque in finem perseveraverit, salvus erit. Hinc in Apocalypsi loquitur Christus: Esto fidelis usque ad mortem, et dabo tibi coronam vitæ. Si bene perpendimus quanta nobis felicitas, quam immensa et ineffabilis gloria est præparata in cœlis, indeficienter, ferventer et victoriose curramus. Non efficiamur similes viatoribus fatuis,
Ibid. x, 22; xxiv, 13.
Apoc. ii, 10. qui aliqua pulchra et delectabilia cernentes in via qua ambulant, iter suum obliviscuntur ac deserunt : tales sunt homines carnales et sæculi amatores, qui ita ad bona præsentia et terrena afficiuntur, quod futurorum cœlestiumque bonorum obliviscuntur.
Imo non solum perseveremus in bonis, sed et quotidie proficiamus in eis : quia in Dei itinere non procedere, est retrocedere; non proficere, est deficere. Omne igitur tempus utiliter occupemus, verba inania fugiamus, vanitates ac dissolutiones vitemus, tamque discrete, ferventer ac perseveranter curramus, ut vitam apprehendamus æternam : quemadmodum de beatissimo abbate Hilarione sanctus scribit Hieronymus, quia quum sanctus ille Hilario esset adolescentulus ingeniosus, decorus, dives atque tenerrimus, et circiter sedecim annorum, cœpit habitare in eremo. In qua infra paucos annos ad omnium perfectionem virtutum pervenit, et abstinentissime vixit. Innumerabilia quoque fecit miracula, etiam valde præclara. Siquidem una vice, tres nobilissimos juvenes cujusdam præfecti filios pestilentiali ulcere incurabiliter languidos, de quorum curatione medici penitus desperaverant, fusa ad Christum prece brevissima sed ardenti, subito gloriose sanavit. Præterea, alia vice, ingentem draconem qui suo flatu plurimos interfecit, ad plebis instantiam ita occidit : in campo coram omnibus ignem construxit, et vocans draconem, præcepit eidem ignem ascendere; obedivitque draco, et in illo combustus est igne. Rursus, alia vice, egrediens aqua maris ripas suas, multa intulit damna, et omnibus minabatur interitum; confugeruntque populi ad beatissimum Hilarionem. Qui cum populis venit ad mare, ante alios quasi in acie belli primus procedens. Quumque propinquaret ad mare, illud in maximam erumpens altitudinem se erexit in aere, quasi vim patiens et contra B. Hilarionem velut indignans; ipse autem signum crucis aquis opponens, Deum oravit ut aquæ maris intra alveum suum redirent ac remanerent, et protinus factum est ita. Quumque felix Hilario propter sanctitatem suam atque miracula, ubicumque erat, mirabiliter ab omnibus honoraretur (nam et episcopi et primates ac judices mundi venerunt videre eum), ipse vere humillimus frequenter ad loca secretiora aufugit; et quanto plus senescebat ac morti appropinquabat, tanto proficiendi affectus in ipso fuit ferventior, seque in omnibus profundius humiliavit. Insuper multa millia hominum traxit ad monachalem et eremiticam vitam, et multos convertit paganos, et evidentem prophetiæ spiritum habuit.
Tanti igitur viri exemplo accendamur ad currendum viam salutis perseveranter ac proficienter, ut quotidie in gratia virtutibusque crescamus.
Footnotes
Chapter 97 of 211