Sermo 7
DE PAUCITATE SALVANDORUM.
MULTI sunt vocati, pauci vero electi. Matth. xx, 16.
Quid hoc verbo horribilius dici potuit vel audiri? Sed forte quis opinetur et dicat, Christum ideo hoc verbum dixisse, quoniam valde multi sunt infideles, qui omnes damnantur, Christianos vero pro majori parte esse salvandos. Verum, ut hoc dominus Petrus abbas Cluniacensis testatur, Christus per verba ista insinuavit non nisi paucos credentium esse salvandos, respective loquendo. Et ita tenendum est, quum alio in loco dicat Salvator : Intrate per angustam portam, quia lata porta, et spatiosa via, quæ ducit ad perditionem, et multi sunt qui intrant per eam.1 Quam angusta porta, et arcta via, quæ ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam! Quibus verbis fatetur viam salutis esse non solum arctam, sed etiam valde arctam, atque a paucis inveniendam. Et ne adhuc ambigamus Dominum Jesum Christum per ista innuere quod etiam pauci salventur credentium, consideremus quod in Luca legitur : Dixit autem quidam ad Jesum, Domine, si pauci sunt qui salvantur? Qui ait : Contendite intrare per angustam portam.2
Circa quæ B. Gregorius scribit : Arcta via in qua quisque studiose constringitur, quæ sub præceptorum custodia sollicite coarctatur, est in hoc mundo vivere et de mundi hujus concupiscentia nil habere, aliena non habere, propria avariter non tenere, laudes mundi despicere, opprobria pro Christo amare, gloriam fugere, despectum sequi, adulationes despicere, despicientes honorare, mala nocentium ex corde dimittere, dilectionisque gratiam circa eos immobilem conservare. Itaque si omnia ista, secundum Gregorium, etiam ad eos qui in via ambulant mandatorum pertinet adimplere, multo videlicet plus ad ea religiosi tenentur. Ideo quisque cor suum examinet, an impleat ea, an laudes despiciat, opprobria perpeti cupiat, gloriam fugiat, despectum sequatur, ac eos a quibus despicitur veneretur : et si sic, gratias agat Deo; neque inaniter glorietur, si non ingemiscat eo quod nondum vere christianus dici meruerit. Discamus ergo nos ipsos despicere, et consideratione vitiorum defectuumque nostrorum, nos ipsos vilissimos, omni confusione dignissimos reputare, et ita nos ipsos in Deo diligere ut sic omnia appetamus ac libentissime patiamur, per quæ possumus a peccatis purgari, gratiam adipisci, Deo placere, Christo conformari, atque æternæ propinquare saluti, videlicet : increpationes, correctiones, opprobria, et alia quævis adversa ac carni molesta.
Itaque ex præinducto testimonio Salvatoris, quo asserit multos vocatos ad fidem, et paucos illorum electos ad gloriam, ingenti concutiamur pavore, et sancta sollicitudine repleamur, omnem ignaviam ac negligentiam detestantes. Nec ideo nos arbitremur securos, quia religionem sumus ingressi; imo præ ceteris vereamur, nisi juxta exigentiam nostræ professionis, in omni regulari observantia, in vera obedientia, in profunda humilitate, stabili patientia, sincera dilectione, et quotidiano profectu, cum grandi mentis custodia conversemur, ac Domino obsequamur : præsertim quum sanctis Patribus protestantibus, multo deteriores efficiamur in cœnobio quam eramus in sæculo, nisi nostras quotidie resecemus passiones, frangamusque proprias voluntates, quia nec aliter nostræ satisfacimus professioni, hoc est voto solenni. Unde non proficere in gratia et virtute, periculosissimum nobis est.
Denique valde metuendum est omni religioso, quod sancti doctores Hieronymus et Augustinus loquuntur esse vix aliquam congregationem tam electam et sanctam, in qua non aliquis reprobus sit admixtus. Propterea dixit S. Bernardus: Si casus non defuit in regno majestatis, neque in paradiso voluptatis, nec in collegio unitatis, videlicet Christi, quis erit securus in loco isto horroris ac vastæ solitudinis? Si navigaremus per aquam, aut ambularemus per campum, ubi pauci naufragium aut latrones evaderent, quantum formidaremus propter corporalem brevemque mortem? Quum ergo per sæculum hoc nequam, tanquam per procellosissimum mare ac periculosissimum iter infernalibus plenum latronibus, in quo pauci æternam effugiunt damnationem, gradiamur ad patriam, mirum quod non vehementissime formidamus. Metuat igitur quilibet in congregatione aut monasterio constitutus, ne forte ipse sit reprobus ille qui ceteris ad probationem, ut alter Cain, est mixtus. O quam vere miserrimus est, qui inter electos Dei servos quotidie conversatur, cantat, surgit, manducat, laborat, et tamen ab eis est æternaliter separandus in præmio, atque æterno tradendus supplicio!
Præterea, si rex et judex terrenus urbem ingressus, mox intonaret se judicium velle exercere in ea, et paucos civium evasuros manum ipsius seu mortem, quantus horror invaderet cives? Quum ergo Judex altissimus, Deus verus, prædixerit se judicaturum omne genus humanum, et non nisi paucos esse salvandos, ceteros æternaliter condemnandos, heu! quare negligimus? cur unquam torpore, negligentia, levitate resolvimur?
Insuper tanta res est fides christiana, tanta calamitas quam impiis comminatur, tanta beatitudo quam justis pollicetur, quod licet sciremus de omni genere hominum non nisi unum esse salvandum, merito unusquisque totis viribus niteretur per opera virtuosa ut ipse ille unus exsisteret. Conformiter si sciremus universos esse salvandos uno excepto, merito quilibet omni posse conaretur Deo servire ac complacere, ne forte ipse esset unus ille damnandus, quum indubitanter credamus post hanc momentaneam vitam esse nos tribunali Christi judicis præsentandos, atque æternam felicitatem aut sempiternam damnationem recepturos ab ipso.
Propterea simus jugiter timorati, semper solliciti, incessabiliter custoditi, nec aliquod temporis momentum infructuose pertranseamus; sed orando, meditando, Mich. vi, 8. psallendo, contemplando, studendo, scribendo, aut aliud quidpiam utile, præsertim quod a præsidente injungitur, faciendo, omni hora salubriter occupemur. Parva peccata quasi mortalia declinemus, et pro quotidianis culpis satisfacere non tardemus, flendo, orando, pectus tundendo, cordialiter pœnitendo; nec ea relinquamus inulta. In correptionibus et correctionibus, sicut in omnibus divitiis, gloriemur. Nil æstimemus tam nocivum, tam stolidum, ut inutilem temporis deductionem.
Præterea caveamus ne incomprehensibilia Dei judicia discutere quis præsumat, et de prædestinatione ac reprobatione seu præscientia indecenter meditari aut loqui apponat: ut, cur tam paucos elegit Deus, quare non præordinavit omnes homines ad salutem, cur eos quos scit damnandos producit, quare unum prædestinavit magis quam alium. Præsumptionis et temeritatis est talia perscrutari, et imperscrutabilia atque incomprehensibilia investigare ac comprehendere velle. Idcirco de talibus non nisi reverenter ac timorate, cum omni humilitate et condecentia cogitemus sive loquamur: quia ut ait Climacus, veri et humilis timoratique monachi, cujus est peccata sua lugere, non est de prædestinatione et præscientia loqui ac perscrutari. Idcirco quæ Deus nobis præcepit, et quæ requirit a nobis, hæc jugiter cogitemus; et ne de reproborum simus numero vereamur, atque per opera bona certam facere II Petr. 1, 10. et gloriam Dei excelsi ac metuendi. Amen.
Footnotes
Chapter 104 of 211