Sermo 6
QUOMODO CARITATIS INTENTIONI CORRESPONDEAT PRÆMIUM ESSENTIALE.
HI novissimi una hora fecerunt, et pares illos nobis fecisti, qui portavimus pondus diei et æstus. Matth. xx, 12.
Ex evangelio hodierno probatur, quam veraciter dixerit Augustinus: Non numerositas operum, non diuturnitas temporum, sed major caritas auget meritum. Caritatis namque intentioni seu perfectioni essentiale præmium correspondet in patria. Unde et ille, absolute loquendo, est melior, qui in caritate Dei exstat perfectior, sive sit religiosus, sive sæcularis, sive virgo, sive conjugatus. Caritas namque per se et ex se conjungit hominem Deo, et facit hominem spiritualiter vivum ac Deo conformatum atque acceptum: quod sine caritate nulla alia efficit virtus. Denique, sicut amor facit, generaliter loquendo, mentem amantis capacem amati, sic caritas facit rationalem creaturam capacem Dei, ita quod quanto quis fuerit in caritate Dei perfectior sive ardentior, tanto est Dei capacior. Deus autem dat unicuique secundum propriam virtutem, id est capacitatem et dignitatem;1 et quanto nunc efficimur Deo viciniores, ipsum sincere amando ac fervide desiderando, tanto in patria erimus ei viciniores, eum clarius intuendo, ipso fruendo, eumque æternaliter possidendo. Præterea, sicut homo se habet circa Deum, ipsum amando, ejus honorem et gloriam cupiendo atque pro posse promovendo ac procurando; sic Deus se habet circa hominem, ei vicem reddendo, eumque rediligendo, quemadmodum in Proverbiis testatur:2 Ego diligentes me diligo; et primo Regum:3 Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum. Qui ergo ardentius diligit Deum, plus ab ipso diligitur; et qui eum cordialius veneratur, magis in regno cœlesti ab ipso sublimatur. Ei autem quem Deus plus diligit, majora gratiæ charismata in præsenti, præclarioraque gloriæ dona in futuro largitur. Itaque constat, quod caritatis perfectioni, intensioni, ardori, magnitudo fruitionis beatificæ correspondet in cœlis.
Insuper, quum amare sit amato velle bonum, diligere Deum purissime, non est aliud nisi ei velle suam bonitatem, perfectionem, et beatitudinem penitus infinitam. Quanto autem præcordialiori et totaliori affectu optamus atque favemus Deo hanc suam infinitissimam bonitatem et perfectionem, tanto plus ipse nobis favet suæ bonitatis ac beatitudinis communicationem: quæ communicatio est rationalis creaturæ beatificatio. Adhuc autem per caritatem offert homo se ipsum Deo spontanee, ejus se cultui mancipando; et quanto perfectius diligit Deum, tanto totalius se cultui ejus impendit, ita quod nihil sui sibi reservat, sed sicut totum quod est, habet et potest, a Deo accepit, sic omne id ejus dilectioni, honori cultuique impendit. Quanto autem homo se Deo plenius offert, ejusque amori et cultui se impendit, tanto copiosius ac gloriosius Deus homini tali se ipsum rependit ad intuendum, fruendum ac possidendum. Verissime ergo ac rationabilissime dicitur, quod caritatis intensioni præmium æternale proportionatur.
Amplius, nulla virtus ita transformat rationalem creaturam in Deum, ut caritas, quæ facit creaturam Creatori cohærere, et unum cum ipso spiritum esse.4 Nulla etiam virtus in tantum conformat voluntatem creaturæ voluntati Creatoris, ut caritas; nec aliqua virtus tam prompte operatur, aut tam valide movet ad actus Deo placentes, ut caritas. Ideo præmium essentiale, quod est beatifica visio Deitatis, recte dicitur caritatis perfectioni atque ardori correspondere.
Hinc omnia evangelica Christi consilia ordinantur ac tendunt ad hoc, ut præceptum diligendi Deum in vita ista, perfecte, quantum possibile est, impleatur: ut scilicet toto corde, tota mente, tota anima, totisque viribus Deum amemus;56 quantum in vita hac fieri potest, continue: hoc est stabiliter et intense, juxta extremum posse, absque interruptione in actuali Dei amore intenso ac stabili persistendo.
Quum ergo ad hoc omnia Christi consilia, omnia nostra vota, cuncta monastica instituta, universi labores, exercitationes et actus nostri finaliter ordinentur, ut in Dei sincerissima caritate quotidie proficiamus, atque ad ejus perfectionem perveniamus; valde insipientes negligentesque sumus, quod tanta propter hunc finem reliquimus, et tantos quotidie exercemus labores, tantaque observamus ac patimur, nec tamen ad caritatis divinæ incrementum nos damus, et in ea tam parum aut nihil proficimus. Cujus certum indicium est, quod a passionum squalore, ab inordinatis affectionum impulsione ac motione, a quotidianis culpis, levitatibus, defectibus ac negligentiis nostris tam parum purgamus et emendamus nos; nec divinæ bonitatis experimur dulcedinem, nec zelo divini honoris accendimur, neque in Dominum transformamur, neque in ejus contemplativo amore amorosaque contemplatione roboramur ac stabilimur: imo orando, meditando, psallendo, frequenter vagi et sine sapore interno aridi sumus. Porro, qui vere in Deitatis crescit amore, quotidie radicatur ac stabilitur in Deo, ac sæpius et sæpius ad ipsum afficitur, elevatur, movetur. Nam ubi amor, ibi oculus;7 ubi thesaurus, ibi et cor. Talis quoque sic crescens in caritate, quotidie plus abhorret peccata; nec solum mortalia, quæ caritati omnino contrariantur, sed et venialia, quæ caritatis fervori, perfectioni et incremento opponuntur, cum ingenti diligentia vitat; ab omni carnalitate, levitate et mundana affectione, passionumque immoderantia magis ac magis purgatur.
Sed potest quis dicere: Qualiter possum ac debeo in Dei amore proficere? Respondetur, quod variis modis. Primo, Deum assidue invocando ut caritatem suam augeat et inflammet in se. Secundo, omnia bona quæ agit, et adversa quæ sustinet, ad Dei amorem ac honorificentiam ordinando, hoc est, idcirco omnia illa agendo, ut per ea Deus altissimus honoretur, suamque dilectionem in se augere ac perficere omni die dignetur. Tertio, cum omni diligentia semper vitando quæcumque aliquo modo displicent Deo, videlicet non solum mortalia, sed venialia quoque peccata, levitates, consolatiunculasque terrenas, et negligentias quotidianas. Quarto, virtutibus strenue studendo ac insistendo, atque ad cordis munditiam suspirando, hoc est, laborando pro reformationibus passionum, pro exstirpatione omnium motuum superbiæ, iræ, impatientiæ, indignationis, amaritudinis, carnalitatis ac tepiditatis, pro incremento ac radicatione sanctæ humilitatis, veræ mansuetudinis, patientiæ, dulcedinis ac strenuæ agilitatis in cunctis Dei operibus. Omnia etenim ista ad caritatis profectum ac perfectionem disponunt ac requiruntur: quia non solum invidia, sed et omnis mortalis culpa, omnis irrefrenatio passionum, omnis negligentia venialisque culpa, caritati aut ejus incremento atque fervori repugnat.
Quinto, insistendo considerationi eorum quæ caritatem alunt, augent, perficiunt, hoc est considerationi infinitæ bonitatis, amabilitatis, pulchritudinis, dulcedinis, sapientiæ perfectionisque Dei. Quorum consideratio incomparabiliter potest et debet in nobis accendere Dei amorem, quum bonum sit amoris objectum, et unumquodque tantum habeat de amabilitate quantum de bonitate, pulchritudine, suavitate, sapientia, perfectione. Propter quod Deus gloriosus et adorandus, essentialiter et incircumscriptibiliter bonus, dulcis, pulcher, amabilis, justus, pius, sapiens et beatus, est summe et incomparabiliter diligendus. Deinde, insistendo considerationi amoris divini, quo ipse benignissimus Deus prior dilexit nos, et sua gratuita ac munificentissima caritate prævenit nos, sicut ait Joannes apostolus:8 Diligamus Deum, quoniam ipse prior dilexit nos. Deinceps, considerando universa beneficia Dei generalia et specialia, corporalia et spiritualia, naturalia et supernaturalia: maxime quod Deo Patre volente, et Sancto Spiritu cooperante, Unigenitus Dei tot et tanta pro nostra salute assumpsit, fecit ac pertulit, et quod Deus toties nobis pepercit, ignovit, tamque misericordissime nobiscum egit. Postremo, considerando Dei promissa: quia nec oculus vidit, nec auris audivit, nec in cor hominis ascenderunt, quæ nobis præparavit in cœlis.910
Hæc omnia ineffabiliter possunt et debent caritatem Dei in nobis fovere, firmare, augere, perficere. Sic ergo in Dei amore poterimus crescere, et sic in eo debemus incessanter proficere. Istud sit quotidianum exercitium nostrum, diligentissimus labor, occupatio summa: alioqui superficiales et externi, rudes frigidique manemus. Præterea purus Dei amor est, quo ipsum propter suam bonitatem immensam diligimus, et ei propter propriam suam dignitatem ac sanctitatem servimus, non mercedis intuitu. Deum autem propter beneficia et promissa sua diligere, non est sincere et perfecte amare, nisi beneficia et promissa ipsius referantur pure ad ipsum, in quantum videlicet sine eis Deo perfecte uniri et cohærere non possumus. Si sic in Dei profecerimus caritate, ab ipso gloriosissime coronabimur in æternitate.
Footnotes
Chapter 103 of 211