Skip to the text

Enarratio in epistolam

NESCITIS QUOD HI QUI IN STADIO CURRUNT...? ETC. I Cor. IX, 24-27; X, 1-4.

BEATUS Apostolus variis modis ad virtutes ac spiritualem profectum hortatur nos ipsos. Interdum exemplo Dei, qui bonis et malis, gratis et ingratis beneficia multa largitur. Propter quod ait:1 Imitatores Dei estote, sicut filii carissimi.2 Interdum exemplo Christi: Curramus (inquiens) ad propositum nobis certamen, adspicientes in auctorem fidei Jesum, qui proposito sibi gaudio sustinuit crucem.3 Interdum exemplo sui ipsius, sicut dum ait: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Nunc vero hoc facit exemplo currentium in stadio, et agonistarum in exercitio certantium, et arguit quasi per locum a majori. Illi namque cursores et agonistæ, totis viribus currunt, atque universa sui cursus ac pugnæ impedimenta sollicite vitant, omnia quoque expeditiva ad currendum velociter et ad certandum viriliter apprehendunt; et tamen non nisi unus currentium unusque agonizantium obtinet bravium seu mercedem, quod etiam bravium temporale et corruptibile est.

Quum ergo vita præsens sit agonizatio seu militia contra adversarios humanæ salutis (juxta illud in libro Job:4 Militia est vita hominis super terram), et cursus ad æternæ beatitudinis bravium; merito debent fideles in via salutis fortiter currere, hoc est Dei præcepta ardenter implere, et felicis sui cursus impedimenta abjicere, promotiva etiam ad currendum salubriter procurare, præsertim quum in hoc cursu virtutum, quilibet currens præmium sortiatur, non temporale, sed æternum. Hoc est ergo quod ait Apostolus:

Nescitis (id est, imo scire debetis) quod hi qui in stadio currunt, hoc est pedites currentes in spatio deputato ad cursum, ut eorum probetur agilitas, omnes quidem currunt, id est, unusquisque eorum currit ut primus ad terminum spatii veniat, et præmium celerioris cursus acquirat, sed unus accipit bravium, hoc est præmium cursus, videlicet qui primo ad spatii finem pertingit? Unde ostenditur quanta sit utilitas fidei et obsequii Christi, in quo non uni tantum, sed singulis currentibus per viam salutis æterna beatitudo promittitur et confertur. Hunc quippe fidei cursum facit non vanitas, sed veritas, non cupiditas, sed caritas: et unusquisque secundum suum amorem recipit ac laborem, ita quod velocius currenti, hoc est ardentius Deum amanti ac perfectius servienti, major datur felicitas. Et quanto quis velocius currit, tanto plus aliis prodest, non obest: quia exemplarior est, et per caritatem bona sua communicat aliis, et orat pro eis. Cursus enim iste est amor, qui nectit currentes ad invicem et in Deo, ut bonum unius redundet in alium. Porro stadium continet centum viginti quinque passus; et vocatur a stando, quoniam Hercules fertur instituisse ut pedites tot passus percurrerent, atque in fine hujus spatii starent ac respirarent. In termino autem spatii hujus ponebatur merces velocioris cursoris, ut equus vel pannus purpureus. Sic currite per viam peregrinationis hujus sæculi, hoc est, Dei mandata tam ferventer ac perseveranter implete, opusque Dei tam reverenter peragite, ut comprehendatis æternam felicitatem pro præmio. Nam ut ait Salvator, Qui perseveraverit usque in finem, hic salvus erit.5 Et iterum protestatur: Nemo ponens manum suam ad aratrum, et respiciens retro, aptus est regno Dei.6

Postremo, sic esse currendum ostendit Apostolus exemplo agonizantium. Omnis enim pugil seu præliator qui in agone contendit, id est, contra alium certat ut sortiatur triumphum, ab omnibus se abstinet, id est, cuncta bene certandi impedimenta devitat et abjicit:7 sicut et David contra Goliath agonizaturus, arma Saulis regis quæ induerat, deponebat, Non possum (inquiens) sic incedere, ut legitur primo Regum. Ita fideles abjicere debent cupiditatem, superfluitatem, vanitatem, et voluptatem illicitam, quia per hæc a salubri impediuntur processu virtutum et a triumpho contra diabolum, quum dicat Salvator:8 Quam difficile qui pecunias habent, intrabunt in regnum cœlorum! Apostolus quoque: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationes et laqueum diaboli.9 Et rursus Christus terribiliter loquitur: Væ vobis qui ridetis, quia lugebitis;10 væ vobis qui saturati estis, quia esurietis; væ vobis qui habetis consolationem vestram. Omnia ergo hæc oportet vitare. Et illi quidem, scilicet agonizantes, sic faciunt, ut corruptibilem coronam, id est temporalem mercedem, accipiant. Nos autem Christiani agamus ut dictum est, ut incorruptam, id est æternam, coronam adipiscamur, scilicet divinæ essentiæ beatificam fruitionem. De qua in prima sua Canonica princeps apostolici ordinis ait: Benedictus Deus, qui regeneravit nos in hereditatem incorruptibilem, et incontaminatam, et immarcescibilem, conservatam in cœlis.11 Atque in Psalmo dicitur Deo: Posuisti in capite ejus coronam de lapide pretioso.12

Deinde Apostolus ad Dei honorem et nostram ædificationem, se ipsum proponit omnibus in exemplum. Ego igitur sic curro, hoc est, ex quo æterna donatur bene currenti corona, ego per viam mandatorum et semitam consiliorum Christi, ad beatitudinis fontem sic propero, non tam motibus corporis, quam sanctæ caritatis affectibus. De quo cursu in Isaia dicitur: Qui sperant in Domino, current, et non deficient.1314 Et Psalmista: Viam (inquit) mandatorum tuorum cucurri. Non quasi in incertum, hoc est non quasi dubius de mercede aut ignarus de fine. Unde ad Timotheum testatur idem Apostolus: Scio cui credidi, et certus sum quia potens est depositum meum servare. Apostolus etiam ex revelatione divina scivit se esse prædestinatum et dignum amore. Sic et quilibet nostrum certus esse debet de sua salvatione, certitudine conditionata, videlicet si usque in finem persevererit. Fides namque certitudinem adhærentiæ, non evidentiæ, habet. Unde in Jeremia habetur: Quiescat vox tua a fletu, quoniam erit merces operi tuo;15 in Tobia quoque: Hoc pro certo habet omnis qui colit te, Domine, quoniam vita ejus, si in probatione fuerit, coronabitur.16 Certitudo autem præmii incitat ad laborandum, et minuit vim flagelli ac difficultatem laboris. Sic pugno contra dæmones, mundum et carnem, non quasi aerem verberans, id est, non incassum, sicut qui pro hostibus aerem percutit, sed adversarios salutis tango ac vinco, sicut ait Propheta: Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant.17 Vel, « non quasi aerem verberans », hoc est, verbis solum, imo opere et veritate.

Sed castigo corpus meum per abstinentias et alia exercitia virtuosa, et in servitutem redigo, id est, rationi et Deo illud subjicio, ac motus illicitos reprimo, ne forte quum aliis prædicaverim ea quæ ad salutem sunt necessaria, ipse reprobus efficiar, hoc est damnabilis, quasi personaliter non adimplens quod aliis prædico: quod turpe atque damnabile est. Talis namque præsumptuose se habet officio prædicationis se ingerendo aut illud exsequendo, quia ad hoc indignus consistit; et intentionem Scripturæ quantum in se evacuat, quia quod verbis asserit, opere negat ac destruit. Unde in Job per modum improperii dicitur: Ecce docuisti plurimos;18 nunc autem venit super te plaga, et defecisti. Et in Psalmo:19 Peccatori autem dixit Deus, Quare tu enarras justitias meas? Præterea, quamvis (ut tactum est) Apostolus electum se novit, scivit tamen se salvari non posse nisi agendo quod docuit: ideo facere id debebat, ne reprobaretur. Prædestinatio quoque non imponit homini necessitatem, nec tollit arbitrii libertatem. Hinc secundum Augustinum et Glossam, suo timore nos terruit Apostolus.20 Quid enim faciet agnus, ubi aries timet ac tremit? Quod si dicatur, Perfecta caritas foras mittit timorem;21 respondetur, hoc verum esse de timore pœnæ, non de timore separationis sive offensæ.

Hortatur deinde Apostolus ad spiritualem profectum ac perfectionem, exemplo Judæorum, qui propter suam perversitatem, ingratitudinem, et idololatriam ac idolothytorum manducationem, dire puniti sunt. Nolo enim vos ignorare, o fratres, quoniam patres nostri, hoc est Judæi ex Ægypto egressi, ex quibus Apostoli secundum carnem sunt geniti.22 Et inter illos Judæos fuerunt aliqui boni, qui omnium spirituales sunt patres fidelium, ut Moyses, Aaron, Eleazar, Josue, Caleb, et alii. Omnes sub nube fuerunt. Ambulaverunt namque sub nube in die, quæ contra solis ardorem eos protexit.23 Nec obest quod legitur nubes eos præisse, quia pro aliqua sui parte eos præcessit.24 Et omnes mare transierunt, id est per medium alvei maris Rubri per Dei omnipotentiam desiccati. Aqua etenim maris Rubri divisa stetit ex utraque transeuntium parte ut murus, quousque filii Israel transierunt, quemadmodum in Exodo legitur.25 Et omnes in Moyse, hoc est per Moysis ministerium et ducatum, baptizati sunt, id est, spiritualiter loti ac emundati ab ignorantia et peccatis, quamvis recidivaverint postea valde cito, in nube et in mari, id est per mirabilia Dei in mari illo ac nube ostensa.26 Quum enim vidissent filii Israel Ægyptios se insequentes, discredendo ac desperando dixerunt ad Moysen: Forsitan non erant sepulcra in Ægypto, ideo eduxisti nos ut moreremur in solitudine. Sed viso quod nubes illa rediit atque inter ipsos et Ægyptios stetit, ita ut Ægyptii eos tota nocte non valerent accedere, quodque divina virtute mare Rubrum divisum est, et ipsis per illud27 traductis, aquæ super Ægyptios redierunt ac ipsos penitus submerserunt, a prætactis purgati sunt vitiis, juxta illud Exodi:28 Timuit populus Dominum, et crediderunt Domino ac Moysi servo ejus. Vel, « baptizati sunt » figuraliter, id est, signum Baptismatis acceperunt. Nubes enim figuravit gratiam Spiritus Sancti, contra æstum vitiorum et ardorem libidinis protegentem; et mare præsignavit Baptismum.

Et omnes eamdem specie escam spiritualem, videlicet manna, manducaverunt.. Quod quamvis corporeum fuerit alimentum, tamen spiritualis esca vocatur. Primo, quia divina virtute supernaturaliter generabatur, ministerio angelorum, in aere. Propter quod dicitur panis angelorum, et panis cœli, hoc est cœli aerii. Secundo, quia figura fuit sacramenti Eucharistiæ, quod spiritualiter pascit.

Exod. XIV, 10, 11, etc.

Et omnes eumdem potum spiritualem biberunt, videlicet aquam de petra fluentem, quæ aqua fuit in ore bibentium eamdem specie. Et dicitur potus spiritualis, quia miraculose fluxit de petra, sicut subjungitur: Bibebant autem de spirituali hac aqua; vel, « de spirituali » petra, id est aquam ex illa manantem. Quam petram quum Moyses percussisset2930 virga, egressæ sunt de ea aquæ largissimæ, ita ut po pulus biberet et jumenta :3132 unde petra illa dicitur spiritualis propter miraculosum illum effectum, et quoniam præfiguraverat Christum, sicut et aqua gratiam ejus. Biberunt ergo de spirituali consequente eos petra, id est, satisfaciente desiderio eorum, aquam optatam vomendo; vel, « consequente eos petra », quia ut probabiliter dicitur, filii Israel tulerunt hanc petram secum. Denique bis produxit Deus filiis Israel aquam de petra : primo, de petra Horeb, ut legitur in Exodo; secundo, de petra ad aquas Contradictionis, ut in Numeris scribitur.

Petra autem erat Christus, id est, Christum præfiguravit : sicut de imagine alicujus Sancti dicimus, quod sit ille Sanctus. Quemadmodum enim de petra illa manavit aqua qua potati sunt filii Israel in deserto, ita de latere Christi fluxerunt sanguis et aqua, quibus spiritualiter potantur corda fidelium in hoc mundo.3334 Imo sanguis Christi vere est potus, ut ipsemet loquitur. De Christo etiam profluit nobis aqua sapientiæ salutaris, flumen pacis, rivi gratiæ multiformis. Propterea ait apud Joannem: Qui biberit ex aqua quam ego dabo, non sitiet in æternum; sed aqua quam ego dabo, fiet in eo fons aquæ salientis in vitam æternam.35 Vel, Christus dicitur petra, propter firmitatem et soliditatem; gentiles vero dicti sunt lapides, propter cordis duritiam ac stoliditatem.

Postremo quidam exponunt prædicta, solum de bonis Judæis : qui eamdem escam spiritualem eumdemque potum spiritualem nobiscum sumpserunt, videlicet corpus et sanguinem Salvatoris, quæ spiritualiter intellexerunt præfigurari in esca illa ac potu; sicque spiritualiter comederunt et biberunt quod nos, eo sensu quo dicitur : Crede, et manducasti.

Footnotes

  1. I Cor. iv, 16; xi, 1. ↩

  2. Ephes. v, 1. ↩

  3. Hebr. xii, 1, 2. ↩

  4. Job vii, 1. ↩

  5. Matth. x, 22; xxiv, 13. ↩

  6. Luc. ix, 62. ↩

  7. 1 Reg. xvii, 38, 39. ↩

  8. Marc. x, 23. ↩

  9. 1 Tim. vi, 9. ↩

  10. Luc. vi, 25, 24. ↩

  11. 1 Petr. i, 3, 4. ↩

  12. Ps. xx, 4. ↩

  13. Ps. cxviii, 32. ↩

  14. Is. xl, 31. ↩

  15. Jer. xxxi, 16. ↩

  16. Tob. iii, 21. ↩

  17. Ps. xvii, 38. ↩

  18. Job IV, 3, 5. ↩

  19. Ps. XLIX, 16. ↩

  20. Ibid. 31. ↩

  21. 1 Joann. IV, 18. ↩

  22. 1 Joann. XVI, 15, 35. ↩

  23. Ps. XXVII, 25; ↩

  24. Sap. XVI, 20. ↩

  25. Exod. xiv, 21, 22, 29. ↩

  26. Ps. XXVII, 15. ↩

  27. Exod. XIV, 21. ↩

  28. Ibid. XIV, 19. ↩

  29. Exod. XVII, 6; ↩

  30. Exod. xvii, 6. ↩

  31. Num. XX, 11. ↩

  32. Num. xx, 11, 13. ↩

  33. Joann. vi, 56. ↩

  34. Joann. xix, 34. ↩

  35. Joann. iv, 13, 14. ↩

Chapter 96 of 211