Skip to the text

Sermo 5

Ad religiosos

DE SPIRITUALI CURSU AD DEUM.

SIC currite ut comprehendatis. I Cor. IX, 24.

Quam ferventer, expedite ac indefesse debeamus operibus virtuosis insistere, docet in præsentis dominicæ epistola sanctus Apostolus multiplici ac valde rationabili persuasione:1 et primo, agonistarum exemplo. Pedites namque in spatio centum viginti quinque passuum, quod stadium appellatur, currentes, ut eorum agilitas probaretur, et velociori cursori bravium, hoc est aliquod clenodium tanquam præmium cursus, daretur, omnes currebant, et totis viribus ceteros prævenire festinabant; et tamen unus dumtaxat præmium cursus, et honoris insigne, et laudem consequebatur. Quanto magis Christiani in sæculo isto quasi in stadio exsistentes, deberent toto cordis affectu totisque viribus ad cœlestem patriam properare, ad æternæ beatitudinis bravium currere, hoc est, Deo servire, et juxta suæ vocationis exigentiam digne Deo ambulare ac conversari, bonisque actibus jugiter esse intenti? Primo, quia non solum uni Christiano ad regnum cœleste tanquam ad sui cursus terminum properanti, tribuitur merces seu bravium sui cursus, puta æterna felicitas, sed universis et singulis in vera caritate et virtuosis actibus illuc pergentibus ac perseverantibus usque in finem. Secundo, quoniam bravium illud cœlestis beatitudinis incomparabiliter eminet atque præstantius desiderabiliusque est omni bravio cursorum terreno; similiter honor et laus quos vere fideles consequuntur a Salvatore et ab universis cœlestis patriæ civibus, ineffabiliter sunt majores, nobiliores ac desiderabiliores omni honore ac laude terrenis quos cursores adipiscuntur. De quo cœlesti honore ac laude superna ait in Evangelio Christus: Qui me confessus fuerit coram hominibus, confitebor et ego eum coram Patre meo et angelis ejus;2 et rursus in Apocalypsi: Qui vicerit, dabo ei sedere mecum in throno meo, sicut et ego vici et sedi cum Patre meo in throno ejus.3 De bravio quoque dixit: Pater, quos dedisti mihi, volo ut ubi sum ego, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam.4

Præterea advertendum, quod Apostolus in hac epistola omnes hortatur fideles ad currendum, ut scilicet ferventer atque agiliter Deo ministrent, omni expulso torpore. Interdum vero hortatur eos ad standum, dicendo:5 Sic state in Domino, carissimi. Et rursus:6 State (inquit) in fide. Interdum autem ad ambulandum. Unde et loquitur: Dum sumus in corpore, peregrinamur a Domino;7 per fidem enim ambulamus, non per speciem. Christus quoque:8 Ambulate (inquit) dum lucem habetis. In statione autem duo considerantur, puta: cessatio a processu, et firmitas quædam sive stabilitas. Dum ergo hortatur nos ad standum, non vult ut a spirituali cessemus processu, sed firmi ac stabiles simus in bonis. Verumtamen per quamdam adaptationem dici potest, quod ambulare pertineat ad incipientes, currere ad proficientes, volare ad perfectos ac contemplativos. De quibus beatissimus loquitur Isaias: Qui Is. XL, 31. sperant in Domino, mutabunt fortitudinem, assument pennas ut aquilæ, volabunt et non deficient; itemque, Qui sunt isti qui ut nubes volant, et quasi columbæ ad fenestras suas?9 Siquidem tam in ambulatione ista quam in cursu atque volatu attenditur processus quidam ad Deum ac æternalem salutem. Qui processus specialissime penes caritatem pensatur; ipsa quoque est animæ vita, sine qua nihil est meritorium nec Deo acceptum. Caritas autem in incipientibus minor est, et quasi calens dumtaxat: ideo ambulare dicuntur. In proficientibus vero est major, et quasi fervens: idcirco currere asseruntur. In perfectis autem et contemplativis est maxima, et quasi ardens: propterea recte dicuntur volare, præsertim quoniam contemplando non tangunt terrena, et super se ipsos feruntur, implentes illud Apostoli: Quæ sursum sunt quærite, ubi Christus est in dextera Dei sedens;10 quæ sursum sunt sapite, non quæ super terram.

Deinceps nos religiosi, quorum est carnalia et terrena cuncta per contemplationem et dilectionem transcendere, atque quotidie perfectioni studere et ei appropinquare, tenemur ad minus currere, ut fervido, prompto ac agili corde agamus quæ Dei sunt, et ea quæ Ordinis sunt observemus, ac juxta professionis nostræ tenorem ad perfectionem indefessi tendamus. Non enim est nostrum circa communia solummodo occupari, sed cœlestem conversationem inchoare in terra, et spiritualibus desideriis æstuare ad Deum, ut scriptum est: Quemadmodum desiderat cervus ad fontes aquarum, ita desiderat anima mea ad te, Deus.11 Et debet jugiter nobis inesse fervens affectus placendi Deo, cujus omnipotentem ac omnia intuentem supervenerandam præsentiam ubique et semper considerare debemus, ut sic omne opus Dei absque negligentia atque desidia impleamus. Unde antiqua translatio apud Jeremiam habet: Maledictus qui facit opus Dei negligenter et desidiose.12 Fastidiosum namque et pigrum in suo obsequio despicit Deus. Hinc S. Basilius interrogatus, quali affectu debet quis Deo servire, et iste ipse affectus quis erit, respondet in Regula sua: Affectum et animum bonum esse arbitror illum, quum desiderium vehemens et inexplicabile atque immobile est nobis placendi Deo. Fovetur autem in nobis iste affectus per scientiam, qua intuemur magnificentiam gloriæ Dei, et per cogitationes pias ac puras, et per commemorationem beneficiorum Dei, ex quorum recordatione accenditur in nobis dilectio Christi. Cum tali ergo affectu oportet nos Deo servire, adimplentes illud Apostoli: Quis nos separabit a caritate Christi?13

Verumtamen Fratrem in obsequio Dei tam ferventem et alacrem, tam jucundum ac agilem, valde necesse est esse discretum et circumspectum: ne immoderate currendo, ante perventionem deficiat; ne de viribus suis præsumat, et subito elidatur; ne inaniter glorietur, aut alios spernat. Fervor namque, discretionis sale non conditus, præcipitat. Sic ergo unusquisque corpus suum castiget vigiliis, jejuniis, disciplinis, laboribus, atque in animæ redigat servitutem, ne illud in tantum debilitet, quod animæ suæ in exsecutione eorum quæ Ordinis sunt, servire et cooperari non queat, sicque sibi ipsi et conventui fiat molestus.

Postremo constat ex introductis, quam summe fugienda sit omni religioso otiositas ac omnis tepiditas. Multa quippe mala docuit otiositas;14 estque radix culparum, inimica virtutum. De tepiditate quoque seu pigritia asserit Cassianus, quod monachum facit vel de sua egredi cella et alios visitare, confabulari, atque hinc inde discurrere, vel in cella infructuose ac tædiose sedere, et aliquorum adventum optare, cum quibus in confabulationibus tempus inutiliter, imo et valde culpabiliter deducatur. Hinc beatus ait Bernardus: Perniciosa tepiditas, quia periculosa est, quia molestissima est, plena miseriæ et doloris, et inferno proxima, umbra mortis jure censetur. Sane invenire est homines pusillanimes et remissos, deficientes sub onere, virga et calcaribus indigentes: quorum remissa lætitia, pusillanimis et tristitia est; quorum et rara compunctio, animalis cogitatio, tepida conversatio; quorum est obedientia sine devotione, sermo sine circumspectione, lectio sine ædificatione, oratio sine cordis attentione: quos gehennæ metus vix cohibet, vix pudor, ratio, disciplina coercent. Istis persuadendum est ut corda sua a terrenis affectibus, a carnalibus desideriis funditus purgare conentur, atque in luce miserationum Dei respirent, seque accingant ad agendum viriliter, ad invocandum auxilium Dei indesinenter, ad considerandum ac imitandum eos qui in Dei obsequio fervidi alacresque consistunt. Nempe quo aliquis in Dei servitio exstat ferventior, et in cordis sui custodia fortior, eo opera virtuosa quæ agit delectabilius facit; et cum hoc amplius promeretur, Deo plus placet, et difficultatem minus jam experitur: sicque tam in præsenti quam in futuro melius habet, et delectabilius vivit, quam piger et tepidus, cujus vita infernalibus redundat miseriis, et gravamine tædioque repletur. Quo autem in Dei servitio diligentiores consistimus, eo in caritate et gratia magis proficimus: sicque quotidie cum majori alacritate et gaudio divina exsequimur, et omne tempus nostrum breve nobis videtur.

Idcirco ad istam caritatis diffusionem, promptitudinem, et spiritualem lætitiam demus nos semper, ut cum Propheta ex sententia Deo psallamus: Viam mandatorum tuorum cucurri quum dilatasti cor meum.15 Cui honor et gloria in æternum.

Footnotes

  1. Matth. x, 32; ↩

  2. Luc. xii, 8. ↩

  3. Apoc. III, 21. ↩

  4. Joann. XVII, 24. ↩

  5. Philipp. IV, 1. ↩

  6. I Cor. XVI, 13. ↩

  7. II Cor. V, 6, 7. ↩

  8. Joann. XX, 35. ↩

  9. Is. LX, 8. ↩

  10. Coloss. III, 1, 2. ↩

  11. Ps. XLI, 2. ↩

  12. Jer. XLVIII, 10. ↩

  13. Rom. VIII, 35. ↩

  14. Eccl. XXXIII, 29. ↩

  15. Ps. cxviii, 32. ↩

Chapter 102 of 211