Skip to the text

Sermo 2

QUALITER ANIMA RATIONALIS DESIGNETUR PER VINEAM; ET DE SEPTEM PER QUÆ IMPEDIMUR A DEO.

VINEA Domini, domus Israel est. Domus Israel est mens animæ contemplativæ.1 Israel enim interpretatur videns Deum. Ideo anima devota Deum super omnia diligens, et cœlestia ac æterna bona desiderans et contemplans, recte Israel appellatur: cujus domus est mens seu conscientia ejus. Et ipsamet anima domus Dei vocatur, quia per fidem et caritatem in ea Deus moratur. Nam Paulus ait:2 Deus per fidem habitat in cordibus vestris. Et Joannes quoque apostolus: Qui manet (inquit) in caritate, in Deo manet, et Deus in eo.3 Imo anima virtuosa est templum Dei et thronus Altissimi; est etiam vinea Domini, et commisit Deus unicuique homini, ut in primis propriam animam tanquam pretiosissimam vineam colat, custodiat, purget, fecundet. Nam ut ait Salvator: Quid proficit homo, si universum mundum lucretur, se ipsum autem perdat, et detrimentum sui faciat?4 Caritas etenim incipit a se ipsa, id est ab habente, deinde derivatur ad alios: idcirco ingratum est Spiritui Sancto quidquid ei obtuleris, neglecto eo ad quod teneris, hoc est, propriæ animæ neglecta salute, seu omissa divinorum observantia præceptorum.

Præterea sex sunt propter quæ anima devota vineæ assimilatur. Primum, quoniam sicut vinea quantumcumque sit fructuosa, tamen omni anno suo tempore purgatione putationeque indiget; et nisi superflua præcidantur ab ea, fructus ejus destruitur: ita et anima hominis quantumcumque quotidie in operibus proficiat virtuosis, tamen quotidiana sua indiget purgare peccata, lugendo, orando, pœnitendo, confitendo aut confessionem proponendo, et alia satisfactoria opera peragendo; et si homo solum intentus sit multiplicationi operum bonorum, negligatque purgationem malorum, bona suffocantur a malis: talis enim facile morta-

Luc. xviii, t. lem incideret culpam. Hinc apud Joannem loquitur Christus: Omnem qui fert fructum, purgabit eum Pater meus, ut fructum plus afferat.5 Et iterum ait, Oportet semper orare et non deficere:6 ut scilicet Deus peccata nobis dimittat, gratiam et virtutes infundat, fructificareque faciat.

Secundum, quoniam vitis est arbor bassa seu humilis, atque majoris valoris quam apparet potissimum tempore hiemis; sed in æstate ex fructibus ejus monstratur valor ipsius: sic anima virtuosa, in oculis propriis vilis est, seque in cunctis humiliat, et frequenter ab hominibus spernitur, imo in hoc mundo quasi in hieme, tribulationibus tentationibusque subjicitur; sed finita præsentis vitæ miseria, in cœlesti regno fructuositas ejus ostenditur, sicut apostolus Jacobus protestatur, dicendo: Beatus vir qui suffert tentationem, quoniam quum probatus fuerit, accipiet coronam vitæ.7

Tertium, quoniam sicut vinea dum in terra sibi convenienti manet infixa, valde est fructuosa; separata vero inde, ceteris arboribus inutilior viliorque consistit: sic anima quamdiu Deo per caritatem adhæret, virtuosa et præclarissima opera æternæ vitæ meritoria efficit; si autem per mortale peccatum separetur a Deo, irrationabilibus creaturis fit vilior, et digna igne æterno. Propter quod in Joanne dicit Salvator: Si quis in me non manserit, mittetur foras, et in ignem mittetur.8

Quartum, quia vinea maxime indiget solis calore ad fructificandum, nec proprium valet fructum portare, seu sustentare se ipsam, nisi alligetur paxillo: sic anima ad bene agendum potissimum indiget illustratione Christi, quæ est spiritualis sol sapientiæ, et inflammatione Spiritus Sancti; indiget quoque indesinenter conservari a Deo, ne sibi relicta, simul cum fructibus suis cadat in terram, hoc est, ne inani gloria, carnali concupiscentia, aut alio vincatur peccato. Ideo orat Apostolus: Deus det vobis virtutem corroborari in interiori homine per Spiritum Sanctum.9 Hinc Deum omni hora precemur ut animas nostras illuminare, inflammare atque in se semper conservare dignetur, quemadmodum orat Propheta: Illustra, Domine, faciem tuam super servum tuum;10 salvum me fac in misericordia tua.

Quintum, quoniam sicut fructus vineæ terram tangendo putrescit, sic opera bona quæ facimus, si pro laude humana vel intentione non recta agantur, mercede privantur æterna. Propter quod loquitur Christus apud Matthæum: Videte ne justitiam vestram faciatis coram hominibus, ut videamini ab eis; alioqui mercedem non habebitis apud Patrem cœlestem.11 Et in libro Job scriptum est: Congregatio hypocritæ sterilis est.12 Hypocritæ namque censentur, qui opera ex genere bona, non pro Dei honore, sed pro propria peragunt laude; et tales sunt steriles, quia eorum opera non sunt vere virtuosa, sed potius vitiosa, sicut ait Salvator: Si oculus tuus fuerit nequam, id est perversa intentio, totum corpus tuum tenebrosum erit, id est, omne opus ex tali intentione procedens est vitiosum.13

Sextum, nam sicut vinea habet fructum minus pretiosum, si in pinguiori plantata est loco, pretiosiorem vero, si in monte plantata est in loco arido, ubi a radio solis fructus ipsius absque impedimento percutiuntur; sic anima quanto in rebus temporalibus plus abundat, tanto a bonorum operum fructificatione amplius impeditur. Propterea dixit Salvator: Quam difficile qui pecunias habent, intrabunt in regnum cœlorum!14 Sanctus quoque Gregorius asserit: Sicut impossibile est ignem in aqua non exstingui, ita impossibile est compunctionem mentis in deliciis non perire. Idcirco asseruit Dominus: Beati pauperes spiritu, quoniam ipsorum est regnum cœlorum.15

Conemur ergo habere in nobis sex ista, per quæ anima bonæ vineæ comparatur.16 Itaque omnibus nobis præcipit Filius Dei: Ite et vos in vineam meam, id est, unus­quisque vestrum spiritualiter eat in animam suam, considerando qualiter anima sua stet cum Deo, an in cunctis obediat, an pacem cum ipso veraciter habeat, vivendo absque mortali peccato. Et quidquid in anima nostra superfluum fuerit, amputemus, omnes videlicet cogitationes pravas, affectiones illicitas et omissiones culpabiles abjiciendo. Beati enim mundo corde;17 et, Beati immaculati in via, qui ambulant in lege Domini.18 Unde et Salomon loquitur: Qui diligit cordis munditiam, amicum habebit regem, hoc est Deum universorum rectorem ac principem.19 Similitudo namque est causa amoris; ideo Deus essentialiter sanctus, cujus essentia est puritas infinita, diliget corde mundos, quemadmodum ait per Jeremiam prophe tam: Si separaveris pretiosum a vili20, id est virtutes a vitiis, virtutibus adhærendo et vitiis reluctando, quasi os meum eris, id est, familiaris et valde carus eris mihi.

Insuper, si scire optamus an simus boni operarii in vinea Dei seu veri famuli Christi, pensemus verba Chrysostomi, qui ponit tria signa per quæ boni operarii discernuntur a malis. Primum est, quod bonus operarius prius adspicit opus quam cibum; malus autem prius oculum habet ad cibum quam ad opus sibi injunctum. Similiter veri servi Dei prius in suis actibus intendunt et quærunt gloriam Dei, et postea propriam utilitatem, quam etiam referunt ad Dei honorem. Secundum signum est, quod bonus operarius multum de tempore expendit circa opus fiendum, et modicum temporis circa cibum; malus vero operarius, quantum in se est, vellet non diu laborare, sed diu comedere et potare. Similiter boni ministri Dei diu insistunt virtuosis operibus, et circa corporis necessitatem non diutius quam natura requirit. Tertium est, quod bonus operarius si opus non potest perficere, erubescit mercedem exigere; malus vero, sive perficiat opus sive non, impudenter se ingerit ad mercedem. Conformiter veri famuli Dei, dum opus Dei perfecte non implent, imperfectionem suam advertunt, et de suis defectuositatibus coram Deo verecundantur, seque confusionem et pœnam magis quam gloriam promereri fatentur, nisi Deus misericorditer agat cum eis. Hinc virtuosus ille Esdras humiliter dixit:21 Deus meus, confundor et erubesco levare faciem meam ad te, quoniam iniquitates nostræ multiplicatæ sunt super caput nostrum, et delicta nostra creverunt usque ad cœlum.

Præterea S. Bernardus ponit septem impedimenta quibus ab obedientia præceptorum quotidie retardamur. Primum est, necessitas hujus miseri corporis nostri, quod dum nunc cibum, nunc potum, nunc somnum, nunc vestem atque similia exigit, a spirituali exercitio frequenter nos impedit. Propter quod scriptum est in libro Sapientiæ: Corpus quod corrumpitur, aggravat animam.22 Secundo, impediunt nos vitia cordis, ut sunt: levitates, suspicio, ira, impatientia, appetitus laudis, et multa similia, quæ omni die experimur in nobis, et expurgare debemus. Tertium est, prosperitas mundi, qua frequenter extollimur: quod tamen est fatuum. Ideo Salomon ait: Prosperitas stultorum perdet eos.23 Imo in prosperis magis timorati, custoditi ac humiles esse debemus. Quartum est, adversitates sæculi, quibus multi franguntur, dum ex eis immoderate tristantur, turbantur ac diversimode peccant: quod magnæ est imperfectionis. Propter quod

Salomon fassus est: Non contristabit justum quidquid ei acciderit.24 Necessaria ergo nobis sunt arma justitiæ, id est virtutes, a dextris et sinistris, ut nec prosperis extollamur, neque adversis dejiciamur, sed in utrisque maneamus in Deo humiles et constantes.25 Hinc in Ecclesiastico scriptum est: In die malorum ne immemor sis bonorum, et in die bonorum ne immemor sis malorum.26 Quintum est, ignorantia nostra, quia in multis incerti sumus quid agere debeamus. Ideo pro directione Spiritus Sancti in omnibus orare debemus, et a sapientioribus informationem accipere, sicut ait Tobias:27 Consilium sem- per a sapiente perquire. Sextum est, adversarius noster diabolus, qui tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret, et qualiter fallat nos.28 Propter quod in Oratione dominica jugiter dicimus :29 Et ne nos inducas in tentationem. Septimum est, scandalizatio hominum, qui pravis exemplis, perniciosis persuasionibus, sermonibus adulationis vel detractionibus, ac aliis mille modis ad peccandum alios trahunt.

Sed contra hæc omnia impedimenta salutis viriliter et indesinenter conari debemus, quemadmodum legitur de S. Pelagia. Quæ primo fuit in Antiochia meretrix mirabiliter speciosa, in tantum quod amatores ejus adspectu et pulchritudine ipsius satiari vix poterant. Quæ tandem a S. Nonno episcopo conversa, ab Antiochia in habitu virili occulte recessit; et Jerosolymam veniens, in monte Oliveti, in parva cella se omnino reclusit, seque Pelagium nominavit; et per fenestram parvissimam interdum accepit modicum panis, atque tam abstinenter vixit ibidem, quod oculi ejus profundati erant in capite, et capilli ejus exciderant. Et mansit sic clausa usque ad diem mortis suæ. Ejus ergo exemplo, animam nostram purgemus atque virtutibus decoremus, ad gloriam Dei.

Footnotes

  1. Is. v, 7. ↩

  2. Ephes. iii, 17. ↩

  3. 1 Joann. iv, 16. ↩

  4. Luc. ix, 25. ↩

  5. Joann. xv, 2. ↩

  6. Luc. xviii, 1. ↩

  7. Jacob. 1, 12. ↩

  8. Joann. xv, 6. ↩

  9. Ephes. 3, 16. ↩

  10. Ps. xxx, 17. ↩

  11. Matth. vi, 1. ↩

  12. Job xv, 34. ↩

  13. Matth. vi, 23. ↩

  14. Marc. x, 23. ↩

  15. Matth. v, 3. ↩

  16. Matth. xx, 4. ↩

  17. Matth. v, 8. ↩

  18. Ps. cxviii, 1. ↩

  19. Prov. xxii, 11. ↩

  20. Jer. xv, 19. ↩

  21. 1 Esdr. ix, 6. ↩

  22. Sap. ix, 15. ↩

  23. Prov. 1, 32. ↩

  24. Prov. xii, 21. ↩

  25. II Cor. vi, 7. ↩

  26. Eccl. xi, 27. ↩

  27. Tob. iv, 19. ↩

  28. 1Petr. v, 8. ↩

  29. Matth. vi, 13. ↩

Chapter 99 of 211