Sermo 4
DE MUNDI CREATIONE, ATQUE PRIMORUM PARENTUM TRANSGRESSIONE.
I N principio creavit Deus cœlum et terram. Gen. 1, 1.
Sicut in primo hujus dominicæ est tactum sermone, tempus Septuagesimæ significat tempus deviationis et culpæ, sed et tempus captivitatis filiorum Israel in Babylone, quod septuaginta annis duravit. Idcirco in ista dominica incipit Ecclesia legere librum Genesis, in quo primorum transgressio parentum describitur, et cantica spiritualis omittit lætitiæ. Unde et tempus pœnitentiæ ac salutaris tristitiæ pro peccatis nunc inchoatur. Hinc sanctus ait Bernardus : Pro his septem quibus ab observantia Decalogi retardamur (quæ scilicet in præcedenti sermone expressa sunt), in luctu pœnitentiæ Septuagesima præsens agitur. Unde et reticetur interim alleluia solenne, et humanæ transgressionis historia mirabilis ab exordio recensetur.
Cf. p. 295 B'.
Quoniam itaque Ecclesia inchoat hodie librum Genesis, in quo mundi creatio, primorum parentum transgressio et humani generis propagatio describuntur, volo nunc aliquid inde breviter tangere, non nisi simpliciter, juxta superficiem sacræ Scripturæ, prout indoctis atque simplicibus convenit recitari, omni subtilitate ac difficultate relictis.
In primis ergo sciendum, quod a tempore expulsionis Adæ de paradiso usque ad tempora Moysis duravit lex naturalis : cujus observantia, cum fide Christi venturi explicita quantum ad majores, vel saltem implicita quantum ad minores, tunc ad salutem suffecit. Quumque Moyses Dei electus, filios Israel de Ægypto eduxisset, et cum eis usque ad montem Sinai pervenisset, accepit ibi a Deo ministerio angelorum legem :1 quæ vocatur lex Mosaica, quia per Moysen data est;23 et lex scripta, quia in lapideis tabulis primo scripta sunt ibi digito Dei decem præcepta, quæ fuerunt principalia legis illius præcepta. Deinde Moyses scripsit illa decem præcepta et alia multa in suis libris. In eodem etiam monte Sinai Deus sublimis et benedictus multa secreta revelavit sancto Moysi de mundi creatione, de paradiso terrestri, de primorum institutione ac casu parentum, de propagatione et actibus hominum, de diluvio generali, multisque aliis quæ naturali ratione sciri non poterant : præsertim de his quæ Israeliticum populum concernebant, quia ex illo populo unigenitus Dei Filius incarnari elegit. Propter quod populum illum magnis ac variis beneficiis, gratiis, virtutibus atque miraculis decoravit usque ad Christi adventum. Quem quoniam pro majori parte non receperunt, reprobari et relinqui a Deo, omnique virtute et gratia, terra propria, regno et sacerdotio meruerunt privari. Quæ omnia in se, vel in rebus excellentioribus per illa signatis, ad christianum populum sunt translata.
Deinceps Moyses, Deo jubente ac illustrante, edidit quinque libros, qui simul sumpti, vocantur Pentateuchus Moysis. Primusque liber Genesis appellatur, quia in eo fit mentio de mundi productione, de hominum generatione, cursuque sæculi usque ad obitum Joseph filii Jacob patriarchæ. Secundus liber Moysis vocatur Exodus, in quo tractatur de eductione filiorum Israel ex Ægypto : unde de materia libri illius ac aliorum librorum intendo in sermonibus sequentium dominicarum aliqua breviter ac simpliciter tangere.
Itaque primum librum suum Moyses sic incepit : « In principio creavit Deus cœlum et terram », hoc est, in exordio temporis, et simul cum tempore, et ante alia ; vel, « in principio », quia Deus Pater per Filium creavit superiora et inferiora, cœlestia et terrestria, invisibilia et visibilia. Atque per hæc verba exclusit Moyses errorem illorum qui dixerunt mundum ab æterno fuisse : quod falsum est ; sed simul cum tempore mundus per creationem incepit, ita ut est dare certum determinatumque tempus quo mundus duravit. Et sic mundus a Deo creatus est sapienter, et libere ac voluntarie, dum et sicut ei complacuit : quia ut ait Apostolus, Deus omnia operatur secundum consilium voluntatis suæ.45 Propheta quoque testatur : Omnia quæcumque voluit Dominus, fecit in cœlo et in terra.6 Salomon etiam fassus est : Dominus sapientia fundavit terram, stabilivit cœlos prudentia.7
Deinde Moyses describit qualiter per intervalla sex dierum facta et distincta ac ornata sint mixta, ita quod homo factus est sexto die.8 Hæc tamen dierum distinctio duobus modis exponitur : quod quia ad subtilitatem pertinet, nec communi plebi scire necessarium est, dimitto. Sexto ergo die factus est homo, id est vir, scilicet Adam : qui non est factus in paradiso terrestri, sed in agro Damasceno, id est in agro qui est prope Damascum, secundum doctores. Et de agro illo tulit Deus hominem primum, scilicet Adam, et posuit eum in paradiso, qui est pulcherrimus et deliciosissimus locus, valde amplus et magnus, ac maxime temperatus : locus namque debet proportionari locato. Deus autem non creavit primum hominem in solis naturalibus ; sed etiam aliqua supernaturalia atque gratuita dona contulit ei, videlicet originalem justitiam, per quam corpus primi hominis fuit omnino subjectum et obediens animæ suæ, et sensitiva pars rationi, ac ratio Deo. Hancque originalem justitiam concreavit et contulit
Deus primo homini, ut permaneret in eo quamdiu ipse maneret obediens Deo. Et si Deo obediens permaneret, nulla pœna, nulla miseria, nulla mors locum haberet in ipso, atque in suos posteros justitiam illam transfunderet, et ipse suo cursu completo, absque pœna et morte transferretur ad paradisum cœlestem, hoc est ad regnum cœlorum, ad cœlum empyreum, id est cœlum igneum, non a calore, sed a splendore sic nuncupatum ; si autem primus homo peccaret, originalem justitiam illam mox perderet, et moriendi necessitatem incurreret, neque justitiam illam in suos transfunderet posteros.
Quum ergo Deus omnipotens posuisset hominem primum in paradiso, præcepit eidem, dicens : Ex omni ligno paradisi comede ;9 de ligno autem scientiæ boni et mali ne comedas : in quocumque enim die ex eo comederis, morte morieris, hoc est, per mortale inobedientiæ tuæ peccatum, mox spiritualiter morieris in anima, et necessitatem moriendi in corpore statim incurres.
Post hæc Deus æternus ministerio angelorum adduxit ad Adam omnia animalia terræ et volatilia cœli, ut Adam nomina apta eis imponeret :10 quod et fecit. Unde elicitur quod Deus concreavit Adæ magnam scientiam et naturalium rerum notitiam, quia imposuit rebus illis nomina juxta proprietates naturales uniuscujusque earum.
Quod dum faceret ac fecisset, non inveniebatur aliqua creatura ejusdem speciei cum Adam, sicut in aliis animalibus Deus simul creavit marem ac feminam. Dixitque Dominus Deus : Non est bonum hominem esse solum ; faciamus ei adjutorium simile sibi. Immisit ergo Dominus soporem in Adam ; quumque obdormisset, tulit unam de costis ejus, et replevit carnem pro ea, id est, carne locum costæ implevit. Atque de costa Adæ Deus omnipotens et immensus formavit corpus primæ mulieris, et per creationem infudit corpori illi animam rationalem, sicut et corpori Adæ fecit, quum illud de limo terræ formasset. Facta est ergo mulier prima in paradiso ; adduxitque eam Deus ad Adam. Qui visa ea, statim cognovit quod corpus ejus de sua costa esset formatum. Ideo dixit : Hoc nunc os ex ossibus meis, et caro de carne mea ; hæc vocabitur virago, quia de viro sumpta est. Quamobrem relinquet homo patrem suum et matrem, et adhærebit uxori suæ ; et erunt duo in carne una. — Erat autem uterque nudus, Adam scilicet et uxor ejus, nec erubescebant.11 Porro, quod non erubescebant, non venit ex hoc quod absque scientia erant et similes bestiis, ut aliqui putaverunt : imo ante suam transgressionem fuerunt clarioris scientiæ et sapientiæ altioris quam postea ; alias natura humana ex peccato facta esset melioris conditionis. De Adam quoque jam dictum est, quod animalibus et avibus imposuit nomina eorum proprietatibus congruentia : propter quod eminentis fuit scientiæ. Quod ergo non erubuerunt se nudos videndo, ex innocentia contigit. Quamdiu enim divinum præceptum transgressi non sunt, non senserunt aliquam inordinatam seu inhonestam aut erubescibilem motionem seu concupiscentiam carnis. Ideo erubescere non debebant, siquidem membra generationi deservientia, in quantum a Deo, inhonesta non sunt. Unde et Sancti post diem judicii cum suis glorificatis corporibus nudis in gloria erunt, nec erubescent.
Deinde describit Moyses quomodo serpens, id est diabolus per serpentem, dixit ad Evam : Cur præcepit vobis Deus non manducare de omni ligno paradisi ?12 Quæ respondit : Ne forte moriamur. Cui diabolus : Nequaquam moriemini, sed eritis sicut dii, si de fructu ligni vobis prohibiti manducaveritis. Hac promissione decepta est femina, et de fructu illo comedit ; deditque viro suo, qui et ipse inde comedit. Et aperti sunt oculi amborum, non quod ante oculi eorum fuerint clausi aut cæci, sed quia post transgressionem præcepti divini aliter videre cœperunt quam ante videbant. Facta enim transgressione et per illam amissa originali justitia, sensualitas facta est rationi rebellis, et cum inordinato et erubescibili motu videre se invicem cœperunt. Eodem die post meridiem dixit Deus ad Adam : Ubi es ? Quumque increpasset eum, ipse culpam imposuit suæ uxori, et illa serpenti. Tunc Deus ejecit ambos de paradiso, cœperuntque in sudore vultus sui vesci pane suo. Et extra paradisum cognovit Adam primo conjugem suam.
Circa prædicta potest inquiri, cur Deus mundum non condidit ab æterno, vel prius quam tunc quum eum creavit. Et respondendum, quod Deo sic placuit, nec possumus sensum Dei cognoscere, vel ejus scrutari judicia.13 Rabbi Moyses tamen convenienter respondit, quod ideo ab æterno non condidit mundum, sed de novo et simul cum tempore, ad ostendendum quod libere, et non necessitate naturæ seu naturali emanatione, creaverit eum, atque ad ostendendum quod ipse solus Deus æternus sit, et a nullo dependens, et alia cuncta ab eo: quod hinc clarissime demonstratur, quia de novo ex tempore factus est mundus. Cur autem tunc, et non ante, mundum creavit, stultum est quærere: quoniam ante mundi creationem non fuit tempus, nec ante nec prius neque posterius, quamvis possimus talia imaginari, quæ imaginatio nihil potest in re. Unde quæstio illa est talis, quasi peteremus: Quare Deus non fecit seu collocavit mundum altius aut bassius?
Insuper simplices quærere solent, ubi Deus fuit ante mundi creationem, et quid tunc fecit. Respondetur, quod talis quæstio est potius compescenda quam solvenda, quia et magistralis solutionis, indocti, rudes et simplices non sunt capaces. Breviter tamen respondendum dico, quod Deus in se ipso est ens absolute perfectum, incircumscriptibile, purissimum, infinitum: ideo illocalis est et intemporalis, ita quod sibi non competit esse in loco aut tempore, nisi per transcendentiam, quoniam omne tempus et omnem locum includit atque excedit. Fuit igitur Deus æternaliter et prorsus invariabiliter in se ipso; et quamvis ante mundi creationem nil fecit, proprie sumendo facere pro operatione extra manante, tamen otiosus non fuit, sed egit quod agit modo, se ipsum æternaliter contemplando ac diligendo. Fuit quoque in Deo ab æterno generatio Verbi æterni a Patre, atque processio Spiritus Sancti ab utroque.14 In quibus actibus perfectio et immensa felicitas Dei consistit;15 creaturis vero et earum gubernatione ac possessione supersublimis Deus non indiget.
Præterea aliqui quærunt, cur Deus condidit hominem, quem scivit casurum. Qui simili modo quærere possent, cur condidit angelos, quos novit mox ruituros æternaliterque damnandos; cur etiam quotidie creat animas paganorum, Judæorum et damnandorum Christianorum. Ad quæ omnia respondetur, quod Deus naturaliter bonus infiniteque sapiens, fecit quod ad suam pertinuit bonitatem decuitque eamdem; nec hoc debebat omittere propter futuram creaturarum ingratitudinem atque malitiam, quam et idcirco permisit, quia tam bonus et sapiens est, quod ex ea multa bona elicere potuit ac voluit. — Iterum quæritur, quare magis creavit Evam in paradiso quam Adam. Respondetur, quod in hoc honoravit sexum femineum, quatenus viri conjuges suas non spernant, sed venerentur. Possent hic alia plura investigari, videlicet: cur non simul creavit Adam et Evam, sicut in aliis animalibus marem et femellam simul produxit; et cur de costa viri fecerit mulierem; cur item magis de costa quam pede aut capite, aut alia corporis parte. Sed brevitati studendum est; in aliis quoque locis hæc poterunt solvi.
Igitur in hac dominica Septuagesimæ, vitam pœnitentialem assumamus, et propria ac proximorum deploremus peccata; omnem inanem abjiciamus lætitiam, et salubri afficiamur tristitia: quia ut Salomon ait, Cor stultorum, ubi lætitia, et cor sapientium, ubi tristitia.16 Et iterum loquitur: Melius est ire ad domum luctus, quam ad domum convivii; in illa enim finis cunctorum admonetur hominum, et vivens cogitat quid futurum sit.17 Deploremus ergo miserias nostras, et novissima nostra quotidie provideamus, hoc est mortem, districtum Dei judicium, æternale supplicium, et gaudia Beatorum: de quibus in Ecclesiastico scriptum est, Memento novissimorum tuorum; et iterum, Meditare novissima tua, et in æternum non peccabis.
Footnotes
Chapter 101 of 211