Sermo 3
DE VITANDA OTIOSITATE.
VIDISTI virum velocem in opere suo? coram regibus stabit. Prov. XXII, 29.
Frequenter hortatur nos sacra Scriptura ad vitandum otiositatem. Nam et Christus in hodierno evangelio ait :1 Quid hic statis tota die otiosi ? Primo, quoniam otiositas in se vitiosa est : ideo fugienda est omnis negligentia et omissio operis boni.
Secundo, quoniam ex otiositate multa vitia oriuntur, juxta illud in Ecclesiastico : Multa mala docuit otiositas.2 Otiosi namque variis vitiosis desideriis adimplentur, quemadmodum scriptum est :3 In desideriis est omnis piger seu otiosus. Nam otiosus januam cordis sui aperit omni vanitati, pravitati, tentationibusque diaboli.
Tertio, quoniam qualibet hora tam ineffabilia bona possumus promereri. Quemadmodum ergo fatuus esset mercator qui illis diebus vacaret in quibus maxima posset acquirere lucra, ita stulti sunt universi impii. Qualibet enim hora, imo omni momento seu minuto, promereri possumus gloriam sempiternam, gratiæ et virtutum incrementum, felicitatis et gloriæ æternalis augmentum : siquidem omnis actio, sive interior sive exterior, hoc est omnis cogitatio, omnis affectatio, omnis locutio, cuncta operatio, ex caritate procedens, meritoria est vitæ æternæ. Omnis quoque hujusmodi actio caritatem auget, vel ad augmentum ipsius disponit; et quando actio bona procedit ex caritate majori, meretur homo felicitatem et gloriam ampliorem. Unde, sicut homo vitiosus amore creaturarum miserabiliter infatuatus et obtenebratus, uno die quasi innumerabiliter mortaliter peccat, et infernum meretur atque æternæ damnationis ac pœnæ augmentum, videlicet toties quoties ad rem quam inordinate diligit vitiose afficitur, seu cum pravo desiderio cogitat de eadem, ut libidinosus de femina, avarus de pecunia, superbus de excellentia; sic homo virtuosus, internus et Deo diligenter intentus, uno die quasi innumerabiliter æternam beatitudinem promeretur, præsertim quotiescumque ad Deum caritative afficitur, ejus beatitudini congratulando, infinitam suam perfectionem et gloriam ei ex corde volendo, ejus gratiosam præsentiam cupiendo seu amplectendo, ejus gloriosum beatificumque adspectum desiderando, ejus venerationem in omnibus affectando, deinde in omni actu ex quacumque virtute procedat, dummodo ad eum caritas moveat. Quum igitur tam ineffabile lucrum spirituale et æternale omni valeamus hora efficere, nonne deploranda est stoliditas nostra, quod otiositati atque pigritiæ locum damus ?
Hinc sancti Patres otiositatem maxime devitaverunt, in tantum quod etiam opera manualia faciendo non cessaverunt ab exercitiis spiritualibus ac internis; sed mentaliter orabant, Deum laudabant, salubria meditabantur, divina contemplabantur, atque ad Deum fervide afficiebantur. Insuper ex mirabili potius quam imitabili sanctæ caritatis fervore, de his quæ corpori necessaria sunt tam velociter se expediebant, ut a pigris vix valeat credi. Unde de sancto abbate Arsenio legitur, quod totis noctibus vigilabat, interdum manibus aliquid operans unde vixit, et mentem suam cum Deo jugiter occupans. Quumque de mane gravaretur desiderio somni, dixit ad somnum: Veni, serve male. Sicque sedendo parum dormivit. Unde et dixit: Sufficit monacho una hora pro somno, si tamen operarius est. Similiter de aliis multis Patribus sanctissimis legitur, quod non dormierunt nisi stando et ad parietem inclinando, vel sedendo et pedes non extendendo; et quidam eorum non manducaverunt nisi ambulando.
Quarto, otiositatem vitare debemus, et in Dei obsequio esse valde ferventes ac agiles, exemplo sæcularium hominum. Ecce videmus quantos labores quotidie faciant fossores, serratores, fullones, messores, agricolæ, aliique mechanicis artibus dediti, pro duobus aut tribus nummis: et cur nos excæcati atque vilissimi peccatores, tam desides sumus ad Dei obsequium, et tam pigri in eo, tam tardi et frigidi ad orandum, ad jejunandum et ad cetera spiritualia opera, quibus non dabitur pro mercede pecunia parva, sed beatitudo æterna et gloria infinita? Videmus insuper quam acerrime pugnent milites et eorum ministri pro terrena hereditate temporalique pace: cur ergo pro hereditate illa perpetua et cœlesti, et pro pace interna et æterna, hostibus nostræ salutis non viriliter reluctamur, sed cedimus et paremus? His itaque exemplis erubescamus de nostra otiositate atque acedia, opusque Dei ferventer ac reverentialiter faciamus.
Quinto, quoniam servus est quasi instrumentum domini sui, secundum Philosophum: nam movetur ad omnia ad quæ dominus suus dirigit eum. Quum ergo simus servi Dei, non solum conducticii, ut ex hodierno evangelio patet, sed etiam empticii, utpote non corruptibili auro vel argento, sed pretiosissimo Christi sanguine empti, dicente Apostolo, Empti estis pretio magno;45 hinc valde tenemur Deo subjici ac servire, atque ad omnia ad quæ suo præcepto nos dirigit mox moveri.
Sexto, ad idem nos movet locus in quo sumus. Sumus namque in loco peregrinationis atque exsilii, in valle lacrimarum, in campo certaminum, in loco periculosissimo, innumerabilibus, atrocissimis, callidissimis, invisibilibus hostibus pleno:6 ideo circumspecti et agiles esse tenemur, ne ab illis superemur, spiritualiter occidamur, æternaliterque damnemur. Septimo, ad hoc nos hortatur incertitudo ac brevitas temporis vitæ hujus, in qua nec diem scimus nec horam : et si hodie pœnitere ac promereri possumus, scimus; tamen an cras valebimus, ignoramus. Unde in Paralipomenon David ait : Dies nostri sunt quasi umbra super terram, et nulla est mora.7 Atque Apostolus : Dum tempus (inquit) habemus, operemur bonum ad omnes.8 Omne igitur tempus nostrum fructuose et salubriter expendamus, ne imparata morte præoccupati, sero petamus inducias diei unius, nec tamen accipere mereamur.
Octavo, irrationabilium creaturarum diligentia operosa. Unde in Proverbiis Salomon loquitur : Vade ad formicam, o piger, et considera semitas ejus, et disce sapientiam;9 quæ quum non habeat ducem, parat in æstate cibum sibi, et congregat in messe quod comedat.
Nono, tam frequens sacræ Scripturæ instructio otiositatem pigritiamque redarguens. Nam Salomon ait :10 Usquequo, piger, dormies? Quando consurges de somno tuo ? Et in Ecclesiastico : In juventute tua non congregasti, et quomodo in senectute reperies ?11 Itemque Salomon : Per agrum hominis pigri transivi, et per vineam viri stulti, et ecce totum repleverant urticæ, etc.12 Per agrum istum intelligitur cor humanum negligens et cæcatum, in quo pro virtutibus crescunt passiones et vitia.
Itaque juxta doctrinam Salomonis, quodcumque potest manus nostra, instanter operemur.13 Nec fatigemur animis nostris, quia ut ait Apostolus, nondum usque ad sanguinem restitimus repugnando peccatis.14 Imo quotidie cum recenti fervore Deo altissimo serviamus exemplo S. Francisci, qui dicere consuevit : Fratres, incipiamus Deo servire. Unde quidam sanctorum Patrum dixit : Oportet, filioli, ut odio habeamus omnem requiem vitæ præsentis atque corporeas delectationes, nec honorem ab hominibus requiramus ; et dabit nobis Dominus Jesus Christus cœlestes honores, et requiem in vita æterna, gloriosamque lætitiam cum angelis sanctis.
Footnotes
Chapter 100 of 211