Skip to the text

Enarratio in evangelium

SIMILE EST REGNUM COELORUM HOMINI PATRIFAMILIAS, QUI EXIIT PRIMO MANE CONDUCERE OPERARIOS IN VINEAM SUAM, ETC. Matth. XX, 1-16.

QUONIAM in dominica ista inchoatur Septuagesima, quæ tempus deviationis designat quo ab initio mundi genus humanum a suo Creatore multipliciter deviavit, recte in hac dominica hoc evangelium legitur, in quo status Ecclesiæ, quem a principio mundi habuit, designatur. In quo etiam evangelio specialiter edocetur, qualiter Deus ab exordio sæculi, genus humanum ad se reducere variis modis curavit, atque Ecclesiam visitavit. Ait ergo Salvator:

Simile est regnum cœlorum homini patrifamilias, id est, status et processus seu negotium Ecclesiæ militantis comparatur facto seu operi hominis præsidentis suæ familiæ: quoniam sicut homo talis ad vineam suam se habet, sic Deus Trinitas per hominem patremfamilias significatus, ad suam se habet Ecclesiam in hoc mundo peregrinantem. Quemadmodum enim paterfamilias vineam suam considerat, visitat, colit, impinguat, superflua amputat, custodit uvas, abscindit et colligit; sic Deus omnipotens unus et trinus universalem Ecclesiam ab origine mundi in hoc mundo plantavit, sapienter consideravit, gratiose visitavit, internis exercitiis coluit, donis atque virtutibus impinguavit, vitia ab ea removit, bonorum operum fructus piissime acceptavit. Hinc de Ecclesia accipi potest illud Isaiæ:1 Vinea Domini Sabaoth, domus Israel est. Convenienter quoque Deus altissimus paterfamilias appellatur, quia totius mundi creator, provisor ac dispensator est, juxta illud Job: Quem constituit alium super terram?2 aut quem posuit super orbem quem fabricatus est? De cujus domo in Baruch propheta legitur: O Israel, quam magna est domus Domini, et ingens locus possessionis ejus!3

Præterea, quamvis totum universum, seu cœlum empyreum, quod secundum Damascenum est continentia visibilium et invisibilium, possit dici una domus Dei, nihilo minus distinguuntur tres domus Dei. Prima et summa est regnum cœlorum seu cœlum empyreum, in quantum specialiter locus est Beatorum: de qua apud Joannem loquitur Christus, In domo Patris mei mansiones multæ sunt.4 Secunda est terra peregrinationis istius, sive Ecclesia militans, juxta illud Pauli ad Timotheum: Scias quomodo oporteat te in domo Dei conversari, quæ est Ecclesia Dei vivi, columna et firmamentum veritatis.5 Tertia est infernus, secundum illud Job : Dimitte me antequam vadam ad terram tenebrosam et opertam mortis caligine.6 In prima domo sunt soli electi, perfecti ac triumphantes. In secunda sunt electi ac reprobi, proficientes et militantes. In tertia soli sunt reprobi, incarcerati et miseri.

Itaque simile est regnum cœlorum patrifamilias, cui quotidie dicimus :7 Pater noster, qui es in cœlis. Qui exiit, non locum mutando, quum infinitus invariabilisque consistat (prout apud Malachiam protestatur : Ego Dominus, et non mutor), sed de novo aliquid operando, gratiam tribuendo, nuntiosque mittendo, primo mane, id est in prima mundi ætate, quæ duravit ab Adam usque ad Noe, videlicet usque ad ingressum ejus in arcam, seu ortum diluvii, conducere, id est per æterni præmii promissionem vocare, operarios in vineam suam, id est homines in Ecclesiam, ut scilicet vitia relinquentes, cultoribus Dei sociarentur per fidem et caritatem, sicque incorporarentur Ecclesiæ, juxta illud Apostoli :89 Deus eripuit nos de præsenti sæculo nequam, et transtulit in regnum Filii dilectionis suæ.10 Quicumque ergo vere fidelis est, utpote habens fidem quæ per dilectionem operatur, operarius est Ecclesiæ, potestque dicere illud Psalmistæ :1112 Ego autem sicut oliva fructifera in domo Dei. Hi autem non fuerunt operarii boni, antequam divinitus vocarentur et Dei gratia prævenirentur. Itaque ab initio mundi vocavit Deus quosdam ad fidem et caritatem et gratiam : quia ut ait Apostolus, Quos prædestinavit, hos et vocavit.13 Qui per fidem et caritatem facti sunt membra Ecclesiæ; producendoque opera virtuosa tanquam optimas uvas, facti sunt vinea Dei, juxta illud Osee :14 Vitis frondosa Israel, fructus adæquatus est ei. Verumtamen per operarios specialiter intelliguntur aliorum doctores, prælati ac superiores, quos ad Ecclesiæ informationem ac gubernationem Deus ab exordio misit : quales primo fuerunt, Adam, Seth, Enoch, Mathusalem, Noe. Hinc ait Gregorius : Conditor noster vineam habet universam Ecclesiam, quæ ab Abel justo usque ad ultimum electum qui in fine mundi nasciturus est, quot Sanctos protulit, quasi tot palmites misit. Ad erudiendum autem Dominus plebem suam quasi ad excolendam vineam, nullo tempore destitit operarios mittere, quoniam prius per Patriarchas, deinde per Prophetas, postmodum per Apostolos, Ecclesiam erudivit.

Conventione autem facta, id est promissione peracta et inito pacto, cum operariis antedictis, ex denario diurno, id est de felicitate æterna eis pro suo labore reddenda. Hæc ergo conventio est æternæ vitæ promissio : de qua in Genesi Deus locutus est Abrahæ, Ego protector tuus et merces tua magna nimis;15 secundo quoque Paralipomenon : Confortamini, et non dissolvantur manus vestræ;16 erit enim merces operi vestro. Beatitudo ergo seu vita æterna vocatur denarius, quia est bene agentium præmium. Dicitur quoque diurnus, quoniam propter eum quotidie laboratur, atque quotidie ingredientibus regnum cœleste confertur, eumque in die, id est tempore gratiæ, promeremur, et in die æternitatis ac gloriæ sortiemur, juxta illud Apostoli : Superest mihi corona justitiæ, quam reddet mihi Dominus in die illa.17 Nempe ut asserit Origenes, totum hoc tempus seu sæculum præsens, diem unum possumus affirmare, magnum quidem quantum ad nos, modicum autem quantum ad Dei vitam. Remigius etiam dicit : Denarius dicitur, qui antiquitus pro decem nummis computabatur, et regis habet figuram. Recte ergo per denarium designatur præmium observationis Decalogi. Et pulchre ait, « conventione facta », quia in agro sanctæ Ecclesiæ unusquisque spe futuræ remunerationis laborat. Misit eos in vineam suam, ad instruendum Ecclesiam, seu ad bene vivendum.

Et egressus Deus summus paterfamilias (secundum sensum inductum) circa ho- ram tertiam, id est in secunda mundi ætate, quæ duravit a Noe usque ad Abraham, vidit alios stantes in foro, id est in sæculo isto negotiationibus temporalium rerum repleto, otiosos, hoc est a bonis operibus vacuos, et per consequens pravis actibus occupatos, quoniam vere ait Scriptura : Multa mala docuit otiositas.18 Et dixit illis, per inspirationem internam, vel ministerio angelorum aut prælatorum : Ite et vos in vineam meam, id est ad operandum in Ecclesia, Deo in omnibus obediendo; et quod justum fuerit dabo vobis, id est justam mercedem juxta gradum caritatis vestræ et secundum exigentiam meritorum vestrorum. Unde in Apocalypsi ait Salvator : Ecce venio cito, et merces mea mecum est, dare unicuique secundum opera sua.19 Illi autem abierunt, id est, Deo obedierunt in hoc, vitia deserendo et virtutibus insistendo. Iterum autem exiit circa sextam, id est in tertia mundi ætate, quæ fuit ab Abraham usque ad Moysen, et nonam horam, id est in quarta ætate mundi; et fecit similiter, quosdam in vineam suam mittendo, scilicet Abraham, Isaac, Jacob, postea Moysen, Aaron, Josue, judices, Prophetas, et sanctos reges, ut David, Ezechiam, Josiam, etc. Quosdam quoque gentiles misit in vineam suam, ut Job; et alios demum innumerabiles ad salutem tunc traxit.

Circa undecimam vero horam exiit, id est tempore evangelicæ legis ac gratiæ : quia tunc Pater Filium suum misit in mundum, qui per se ipsum prædicavit Judæis, deinde per suos Apostolos toti orbi terrarum, juxta quod scriptum est, In omnem terram exivit sonus eorum.2021 Et apud Isaiam loquitur Christus : Mittam ex eis qui salvati fuerint, ad gentes, in mare, in Africam et Lydiam, tenentes sagittam;22 in Italiam et Græciam, ad insulas longe. Et invenit alios stantes, id est, in virtutibus non proficientes, sed terrenis infixos. Et dicit illis : Quid hic statis tota die otiosi ? id est, cur in isto exsilio infructuosi manetis, toto tempore vitæ vestræ nil meritorium operando? Per hos quippe intelliguntur gentiles, qui fide carentes, nil æternæ meritorium vitæ agebant, quum dicat Apostolus : Quidquid non est ex fide, peccatum est.23 Dicunt ei : Quia nemo nos conduxit, id est, viam salutis nemo nobis prædicavit. Nullus enim Propheta aut doctor missus fuit ad eos, quoniam circa Christi adventum in carne, in toto mundo idololatria viguit, exceptis Judæis. Propter quod in Actibus Apostolus loquitur: Prioris ignorantiæ tempora despiciens Deus, nunc annuntiat omnibus ut pœnitentiam agant.24 Dicit illis : Ite et vos in vineam meam, id est, ovile Ecclesiæ introite. Hoc enim per Apostolorum prædicationem Christus illis locutus est, sicut in Joanne ait :25 Alias oves habeo quæ non sunt ex hoc ovili; et illas oportet me adducere, id est ad fidem ac caritatem convertere; et fiet unum ovile, id est una Ecclesia ex electis Judæis ac gentibus.

Denique S. Hieronymus exponit parabolam istam de vocatis ad gratiam, secundum diversas hominum eorumdem ætates : ut illi dicantur primo mane conducti, atque in vineam missi, qui in pueritia ad Dei obsequium convertuntur : quales præsertim fuerunt sanctificati in utero, et qui in innocentia permanserunt, aut usum rationis sortiti, statim conversi sunt. Tertia vero hora conducti dicuntur, qui in adolescentia vel juventute conversi sunt; sexta, qui in ætate virili; nona, qui in senectute; undecima, qui in ætate decrepita.

Quum sero autem factum esset. Per sero sancti Patres intelligunt finem mundi, seu diem judicii. Tunc dicit dominus vineæ, id est Deus Pater, procuratori suo, id est Christo secundum quod homo est et Dei ac hominum mediator, qui causam Patris, imo totius Trinitatis, in mundo est exsecutus, pro hominum salvatione tot et tanta agendo ac sustinendo.26 Propter quod per Isaiam Christus effatur : Et nunc dicit Dominus, formans me ex utero servum sibi, ut reducam Jacob ad eum; et dixit mihi, Dedi te in lucem gentium, ut sis salus mea usque in extremum terræ.27 Apud Joannem quoque Christus fatetur :28 Sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Voca operarios, id est, eos qui in Ecclesia fideliter laboraverunt, a morte resuscitando ad judicium convoca. De qua vocatione ait Apostolus : Quoniam ipse Dominus in jussu et voce Archangeli, et in tuba Dei, descendet de cœlo ;29 et Christus in Joanne : Veniet hora in qua omnes qui in monumentis sunt, audient vocem ejus.30

Et redde illis mercedem, id est vitam æternam, de qua apud Joannem Patri loquitur Filius : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te solum verum Deum, et quem misisti Jesum Christum;31 et in Matthæo : Gaudete, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.32 Unde prima Petri habetur : Videntes Jesum Christum, exsultabitis lætitia inenarrabili et glorificata, reportantes finem fidei vestræ salutem animarum vestrarum.33 Verumtamen in die judicii, electi duplicem stolam, hoc est corporis et animæ glorificationem, adipiscentur; et illi qui interim regnum ingrediuntur cœleste, tunc non accipient essentiale hoc præmium, scilicet Dei beatificam visionem, quoniam antea eam habebunt. Denique præmium magis debetur interiori actioni virtutum quam exteriori : imo in exterioribus operibus nil meriti aut demeriti invenitur, nisi ab actione interiori; et dum non adest facultas aut opportunitas operandi exterius, promptitudo sufficit voluntatis, et bona voluntas, id est bona volitio, reputatur pro opere. Nec solius voluntatis interior actus est meritorius, sed et actus interior intellectus, ut ipsa creditio, contemplatio, discretio, etc.

Incipiens dare mercedem a novissimis, qui scilicet undecima hora vocati sunt, progrediendo ab illis usque ad primos, qui primo mane vocati sunt, per intermedios hora tertia, sexta et nona vocatos. Sed circa hoc oritur quæstio. Siquidem in die judicii omnes electi remunerabuntur a Christo in momento, in ictu oculi, quando dicturus est, Venite, benedicti Patris mei, etc.3435 : quomodo ergo novissimi primo præmiari dicuntur? Et respondendum, quod ista prioritas non est referenda ad intervalla remunerationis divinæ, quæ instantanea erit, sed ad ordinem vocatorum, ita quod quamvis omnes simul glorificentur quantum ad tempus, primo tamen præmiari dicuntur, qui minus diu præstolati sunt præmium, et qui ultimo finierunt laborem. Sic namque communiter dicimus, illos prius aliquid adipisci, qui minorem dilationem sunt passi, quam eos qui diu exspectaverunt, quamvis simul tempore præmientur. Hinc ad Hebræos de sanctis veteris Testamenti scribit Apostolus : Juxta fidem defuncti sunt omnes isti, non acceptis repromissionibus, sed a longe eas adspicientes, Deo melius aliquid providente pro nobis, ut non sine nobis consummarentur.36

Quum venissent ergo ad judicium qui circa undecimam horam venerant, id est, in ultima mundi ætate Deo servire cœperunt, et fide ac opere incorporati fuerunt Ecclesiæ, acceperunt a Christo singulos denarios, id est unusquisque eorum præmium suis meritis proportionatum seu correspondens : non quod Deus ultra condignum non præmiet ; imo sicut citra condignum punit damnatos, sic ultra condignum electos remunerat. Nihilo minus juxta mensuram meritorum est mensura præmiorum, et ejus quod superimpenditur. Venientes autem et primi ad tribunal Christi, arbitrati sunt quod plus essent accepturi, id est, in die judicii æstimabunt quod majorem gloriam consequentur quam novissimi, seu etiam intermedii, quia diutius ac gravius laboraverunt. In ætatibus namque quæ Christi præcesserunt adventum, minor fuit gratia et longior vita : idcirco durius atque diutius laboraverunt quam fideles tempore evangelicæ legis, quibus virtute, gratia et merito Christi, jugum Dei suave est et onus ipsius leve.37 Acceperunt autem et ipsi singulos denarios, id est unusquisque præmium suis meritis correspondens, quemadmodum primi. Non enim principaliter respicit Deus ad exteriorem laborem, seu difficultatem, aut temporis diuturnitatem, sed ad interiorem fervorem, intentionis rectitudinem, cordis munditiam, per quam fit homo capax visionis divinæ. Unde ut S. Thomas affirmat: Caritatis fervori seu perfectioni correspondet præmium essentiale; difficultati vero operis boni sive labori, præmium accidentale. Hinc si duo, unus perfectus, alter imperfectus, idem faciunt opus bonum, quamvis ille perfectus faciat opus hoc cum ingenti alacritate et absque difficultate, imperfectus autem cum grandi difficultate: nihilo minus ille perfectus multo plus de essentiali præmio promeretur quam imperfectus, quoniam ex majori caritate hoc agit; imperfectus vero de accidentali præmio plus meretur, sed præmium hoc comparatione essentialis præmii quasi nullius censetur momenti. Hinc semper conari debemus ut in caritate crescamus, et ea ipsa quæ agimus bona, prompto sinceroque animo faciamus.

Et accipientes primi singulos denarios, sicut expositum est, murmurabant adversus patremfamilias, utpote Deum, dicentes: Hi novissimi una hora fecerunt, id est, modico tempore in Ecclesia laboraverunt; et pares illos nobis fecisti in præmio, qui portavimus pondus diei, id est, graves temporis longi labores et laboriosos justitiæ exercuimus actus, et æstus, id est pœnales tentationes et anxietates.

Circa hæc duplex est quæstio. Primo, qualiter in electis et Sanctis, in quibus summa caritas et pax est, murmuratio erit, potissimum contra Deum, cujus justitiæ omnino sunt conformati, sicut et voluntati? Secundo, qualiter primi æstimabunt se plus accepturos quam novissimos, quum in ipsis, utpote Beatis, error esse non possit, imo nunc sciunt et præagnoscunt quod non plus accipient, quum et nos hoc agnoscamus?

Respondetur ad primum, quod murmuratio illa non erit rancoris, impatientiæ aut perturbationis, sed vehemens quædam replicatio propriæ causæ, seu admirationis eruptio procedens ex zelo justitiæ, per modum murmurationis se habens, quemadmodum inter angelos sanctos, secundum B. Gregorium, Thomam, ac alios multos, dicitur esse pugna ac resistentia, Gabriele Danieli dicente, Princeps Persarum restitit mihi:38 quod præfati Doctores de angelo sancto Persarum principe ac custode exponunt. Dicuntur itaque murmurasse, vel quia dilationem gloriæ dolenter sustinuerunt, secundum Gregorium, vel quia de magnitudine liberalitatis divinæ, tantum mercedis dante novissimis sicut eis, vehementer mirantur. Nihilo minus unusquisque Beatorum de sua gloria plenarie contentatur. Denique sicut hoc loco scribit Chrysostomus, non oportet ea quæ in parabolis dicuntur, secundum totum quod dicitur investigare, sed intentionem propter quam compositæ sunt intelligere, et nihil ultra scrutari. Non ergo inducit hæc Christus ut ostendat aliquos Beatorum invidia tactos, sed ut ostendat novissimos tanto honore potitos, quod invidiam aliis poterat generare, videlicet secundum sensum humanum; sed caritatis perfectio omnem a Beatis excludit invidiam.

Ad aliud respondetur, quod illa æstimatio non est assertionis neque erroris, sed cujusdam simplicis nescientiæ, quam et B. Dionysius in sanctis angelis ponit, a qua a superioribus inferiores purgantur, a quibus de aliquibus occultis Dei effectibus atque mysteriis illuminantur.39 Sancti autem in patria non præcognoscunt determinate quantum beatitudinis quilibet hominum electorum finaliter obtinebit, nisi speciali ex causa seu gratia eis desuper reveletur. Postremo, quamvis Beati sciant in generali sic esse futurum, non tamen in particulari in quibus ita eveniet.

At ille, scilicet paterfamilias, respondens uni eorum, videlicet murmurantium, dixit. Et quod uni, hoc omnibus illis dixit, atque in uno cunctis respondit; et potest per unum istum intelligi Protoplastus. Amice, non facio tibi, nec aliis primis, injuriam, aliquid tibi injuste subtrahendo, per hoc quod alium ultra condignum remunero, et tibi in mercede parifico. Nonne ex denario, id est pro certo præmio tibi donando, convenisti mecum, id est, acquievisti et obedisti mihi, eundo in vineam meam, seu mihi in Ecclesia obsequendo? Præterea, sicut denarius unus est secundum suam formam et rationem specificam, multiplicatur vero ex parte materiæ ac recipientium, et est æqualis ad omnes, quantum ex parte ipsius est: sic beatitudo seu vita æterna, per denarium designata, una est ex parte objecti, multiplicatur autem ex parte recipientium atque fruentium; estque æqualis in omnibus quantum ad durationem, tamen in perfectione magna distantia est ex parte fruentium, secundum exigentiam meritorum. Unde, in domo Patris cœlestis multæ sunt mansiones, id est gradus præmiorum diversi.40

Tolle quod tuum est, id est, præmium tibi competens habe seu suscipe, et vade in gaudium Domini tui. Volo autem et huic novissimo dare sicut et tibi, id est tantum de præmio quantum contuli tibi, propter caritatis suæ fervorem, et gratiæ abundantiam, quæ maxima fuit tempore evangelicæ legis. Quemadmodum autem Salvator locutus est de primis singulariter, uni pro omnibus respondendo; sic nunc de novissimis singulariter loquens, omnibus eis in uno respondit. Aut non licet mihi quod volo facere, qui sum omnium summus princeps, nulli legi subjectus? quasi dicat, Utique: quia voluntas Dei quum sit essentialiter id ipsum quod sapientia atque justitia ejus, nec irrationabilis nec injusta potest consistere. Imo, quum Deus excelsus et gloriosus sit primum ac summum omnium entium, ipse est regula ac mensura universorum, totiusque æquitatis, virtutis ac veritatis: ideo eo ipso quod ipse aliquid vult, justum et rationabile est. Hinc in libro Sapientiæ legitur: Virtus tua, Domine, justitiæ initium est.41 An oculus tuus, id est consideratio tua, nequam est, id est erronea et nescia, aut per modum nequam se habens, quia ego bonus sum essentialiter (propter quod dixit Christus, Nemo bonus nisi Deus:42 Dei enim natura est bonitas pura, perfecta et infinita), hoc est, an bonitas, liberalitas et misericordia mea est tibi occasio murmurationis, eo quod tantum præstet novissimis sicut et primis?43 Loquitur ergo Christus de nequitia simplicis inconsiderationis aut nescientiæ, et non culpæ: quod inde probatur, quia jam loquitur de operariis vineæ electis, salvatis sive salvandis.

Ex quibus concludit: Sic erunt novissimi primi, et primi novissimi, id est, qui nunc reputatione, dignitate aut tempore posteriores sunt, et vilipenduntur, atque a primis seu majoribus opprimuntur, erunt in die judicii gloria et honore apud Deum judicem primi: quoniam teste Apostolo, abjecta et infirma mundi elegit Deus, ut alta fortiaque confundat.44 Ideo ait Psalmista de Deo: Suscitans a terra inopem, et de stercore elevans pauperem, ut collocet eum cum principibus populi sui.45 Virgo quoque Christifera:46 Deposuit (inquit) potentes de sede, et exaltavit humiles. Et Job: Qui humiliatus fuerit (inquit), erit in gloria.47 Similiter multi eorum qui modo magnæ sunt reputationis, dignitatis et opulentiæ, erunt in die novissimo infimi et abjecti. Multi quoque qui nunc ante alios bona incipiunt, paulatim torpent atque deficiunt; et interdum qui tardius inchoant, ferventiores efficiuntur. Sed et Judæi, primo vocati, novissimi sunt effecti, quia increduli; novissime etiam convertentur, juxta illud Apostoli:48 Quum plenitudo gentium intraverit, tunc omnis Israel salvus fiet. His consonat quod Christus quibusdam fictis disseruit: Vos estis qui justificatis vos coram hominibus, Deus autem novit corda vestra;49 quia quod hominibus altum est, abominatio est ante Deum. Nemo ergo inaniter de sua justitia glorietur, præsumat, aut se aliis temere præferat, aut quempiam aspernetur: nam qualis sit alter in prædestinatione seu providentia Dei, nescimus. Et qui hodie stat, cras forsitan cadet; similiter qui nunc jacet peccatis oppressus, cras forsan resurget. Idcirco hortatur Apostolus: Qui stat, videat ne cadat.50

Multi enim sunt vocati ad fidem, et etiam per Baptismum aut postea ad gratiam Dei perducti. Quæ vocatio partim fit per inspirationem seu operationem internam Spiritus Sancti, partim per angelorum instinctum, partim per prædicationem humanam. Unde in Psalmo Christus fatetur: Annuntiavi et locutus sum, multiplicati sunt super numerum.51 Pauci vero electi, id est prædestinati seu gloriam adepturi. Hinc Salomon loquitur:52 Stultorum, id est impiorum, infinitus est numerus.

A Sed objici potest, quod de amicis et electis Dei cantatur in Psalmo:53 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur; et in Apocalypsi, Vidi turbam magnam, quam dinumerare nemo poterat, stantes ante thronum.54 Et respondendum, quod pauci sunt comparative loquendo, hoc est per comparationem ad reprobos, multi autem simpliciter. Imo innumerabilia millia martyrum, innumerabilia millia sanctorum religiosorum, innumerabilia millia innocentium baptizatorum, ante discretionem defunctorum, fuerunt. Quum ergo sint pauci electi, et ignoremus an de electorum numero simus, debemus semper esse solliciti, timorati et humiles.

Footnotes

  1. Is. v, 7. ↩

  2. Job xxxiv, 13. ↩

  3. Baruch III, 24. ↩

  4. Joann. XIV, 2. ↩

  5. 1 Tim. III, 15. ↩

  6. Job x, 20, 21. ↩

  7. Matth. vi, 9. ↩

  8. Galat. i, 4; ↩

  9. Malach. iii, 6. ↩

  10. Coloss. i, 13. ↩

  11. Ps. li, 10. ↩

  12. Galat. v, 6. ↩

  13. Rom. viii, 30. ↩

  14. Osee x, 1. ↩

  15. Gen. xv, 1. ↩

  16. II Par. xv, 7. ↩

  17. II Tim. iv, 8. ↩

  18. Eccl. xxxiii, 29. ↩

  19. Apoc. xxii, 12. ↩

  20. Ps. xviii, 5. ↩

  21. I Joann. iv, 9. ↩

  22. Is. lxvi, 19. ↩

  23. Rom. xiv, 23. ↩

  24. Act. xvii, 30. ↩

  25. Joann. x, 16. ↩

  26. I Tim. ii, 5. ↩

  27. Is. xlix, 5, 6. ↩

  28. Joann. xiv, 31. ↩

  29. 1 Thess. iv, 16. ↩

  30. Joann. v, 28. ↩

  31. Joann. xvii, 3. ↩

  32. Matth. v, 12. ↩

  33. 1 Petr. i, 8, 9. ↩

  34. Matth. xxv, 34. ↩

  35. 1 Cor. xv, 52. ↩

  36. Hebr. xi, 13, 40. ↩

  37. Matth. xi, 30. ↩

  38. Dan. x, 13, 20. ↩

  39. De Eccl. her. c. vi. ↩

  40. Joann. xiv, 2. ↩

  41. Sap. xii, 16. ↩

  42. Marc. x, 18; ↩

  43. Luc. xviu, 19. ↩

  44. 1 Cor. 1, 27. ↩

  45. Ps. cxii, 7, 8. ↩

  46. Luc. 1, 52. ↩

  47. Job xxii, 29. ↩

  48. Rom. xi, 25, 26. ↩

  49. Luc. xvi, 15. ↩

  50. 1 Cor. x, 12. ↩

  51. Ps. xxxix, 6. ↩

  52. Eccle. 1, 15. ↩

  53. Ps. cxxxviii, 18. ↩

  54. Apoc. vii, 9. ↩

Chapter 98 of 211