Sermo 1
DE PATIENTIA IN ADVERSIS AMORE COELESTIS REMUNERATIONIS SERVANDA.
QUIS scandalizatur, et ego non uror? II Cor. xi, 29.
Merito ista epistola in dominica Sexagesimæ legitur, quia per Sexagesimam vita nostra in hoc sæculo designatur. Vita autem electorum sive Ecclesiæ in hoc mundo tribulationibus plena est. Idcirco nunc ista epistola legitur, in qua multiplices beati Apostoli tribulationes scribuntur, ut sancti exemplo Apostoli ad patientiam animemur, in adversitatibus consolemur, atque ad sempiternam beatitudinem, quæ Paulo in raptu monstrata est, adspiremus.1
Ecce, carissimi, sapienter ac profunde pensemus, sanctus iste Apostolus, vas electionis, et præelectus ardentissimusque Dei amator, quæ, quanta et qualia pro Deo, pro justitia, pro proximorum salute sustinuit. In primis quum esset verus et gloriosus apostolus, aliud prorsus non quærens nisi Dei honorem et omnium hominum æternam salutem, tamen a pseudo et falsis doctoribus, ab hæreticis et perversis undique diffamabatur, et hominum dicebatur seductor; et ejus discipuli quos converterat, taliter ab illis impiis docebantur de ipso, subtrahebanturque ei. Et de sua quidem diffamatione, quoad se ipsum non curavit Apostolus, sed potius exsultavit, sicut in aliis quoque adversis; sed in quantum diffamatio illa fuit ad subversionem discipulorum suorum, sic de ea mirabiliter doluit. Quanto enim discipulos suos cordialius diligebat, et quanto de eorum conversione vehementius lætabatur, tanto plus de eorum seductione dolebat. Ideo dixit: Quis scandalizatur, et ego non uror?
Hinc virtutes suas et dona gratiæ sibi collata, tam diligenter descripsit, ut discipulos suos ad viam reduceret veritatis. In primis ergo discamus exemplo Apostoli æquanimiter sustinere, si etiam mendaciter diffamemur; nec ob hoc contra diffamatores aliqua moveamur invidia. Verumtamen quoniam scriptum est, Curam habe de bono nomine;2 et iterum, Quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus : a diffamatione hujusmodi nos purgemus ubi et quando rationabiliter possumus, in quantum diffamatio illa videtur contra Dei honorem proximorumque ædificationem, præsertim si ex ea aliqui inducantur ad peccati ruinam.3
Secundo, consideremus quæ insuper fecit pertulitque Apostolus: quia ut ipsemet verissime protestatur, præ aliis plurimum laboravit; sæpe et diu ac terribiliter incarceratus et vinctus fuit, usque in ima et tenebrosissima carcerum loca dejectus, atque interdum per aliquot annos in captivitate detentus; sæpe quoque plagis repletus est, et coram magna populorum frequentia confusibiliter est nudatus, flagellatus ac vulneratus, aliaque gravissima ac pœnalissima passus supplicia, nuditates et frigora, famem, sitim, lassitudines atque insidias.4 Quid ergo nos peccatores vilissimi, sumus dicturi, qui post hanc vitam cum Dei electis ac Sanctis coronari et gloriari æternaliter volumus, nec tamen ipsum vestigia saltem vel modice sequi curamus?5 Nullam penuriam, nullam injuriam, nullam volumus perpeti læsionem. Et quid dico, læsionem, qui nec unum verbum irrisorium, aut detractorium, seu forefactorium volumus pati, sed mox indignamur, amaricamur, impetu iræ, furore impatientiæ agitamur, displicentiam invidentiamque concipimus et de die in diem mente miserabili ac cæcata portamus, quum tamen simus vitiis pleni, nec solum omni temporali persecutione ac pœna condigni, sed æterna quoque damnatione et infernalibus pœnis dignissimi? Ubi ergo manebimus, qui Deum justissimum toties per mortalia peccata offendimus, qui in proximos nostros tam frequenter enormiterque contra Dei præcepta peccavimus, detrahendo, irridendo, diffamando, fallendo, damnificando, cædendo, aut quovis modo lædendo ?
Redi ergo, o miser homo, redi ad cor;6 attende Deum omnium judicem justum, qui nullum malum deserit impunitum;7 attende quam horrendum sit incidere in manus Dei viventis.8 Potius ergo elige in hac vita pro tuis excessibus ferre adversa, damna et contumelias pati, actibus pœnitentiæ fatigari, laboribus utilibus exerceri, quam post hanc brevissimam ac incertissimam vitam æternaliter condemnari, puniri, comburi, aut certe longis ac diris purgatorii pœnis torqueri: quum utique multo facilius sit multis annis affligi pœnitentiis, laboribus persecutionibusque vitæ præsentis, quam una hora cruciari purgatorii pœnis. Vitam igitur nostram in omnibus emendemus, Deo obediendo, et proximis sicut nobis ab eis fieri juste volumus, faciendo.9 Si quis alteri forefecit damnave intulit, pœniteat, veniam petat, tam ab illo quam a Domino Deo, et satisfaciat Deo de sui transgressione præcepti, proximo quoque de illatione injuriationis, læsionis aut damni.10
Præterea ex præsenti docemur epistola, quam diligentissime vitare debeamus scandalum proximi, ut nec verbis indecentibus, nec actu illicito, nec negligentiali omissione aliquem ad Dei offensam ullatenus inducamus. Imo potius omnes ædificare nitamur: nec hoc solum; sed si quempiam scandalizantem aut scandalizatum viderimus, igne caritatis et compassionis uramur, et pro peccantibus caritative oremus.
Amplius ex epistola hac immensitatem divinæ misericordiæ considerare valemus, imo mirari et ardenter amare debemus, atque eidem in omnibus regratiari. Ecce enim dum Paulus adhuc esset incredulus, et Christianorum atrocissimus persecutor, acceptisque a principibus sacerdotum epistolis, proficisceretur Damascum ad investigandum Christianos ibidem, quatenus vinctos eos ad principes sacerdotum adduceret;11 dum (inquam) in tam vitioso proposito atque itinere esset, subito ex ineffabili pietate ei Christus apparuit, et post clementissimam increpationem gratiam conversionis infudit: imo et ultra hoc, ad præscriptum raptum supermisericordissime eum provexit. Nullus ergo desperet.
In eodem etiam facto contemplari delectabiliter possumus liberrimam omnipotentiam omnipotentemque libertatem Dei sublimis, sancti ac sapientis. Quum enim secundum legem communem, vita activa contemplativam præcedere debeat, nec aliquis aptus dicatur ad altam contemplationem nisi sit prius in virtutibus moralibus, puta humilitate, mansuetudine, patientia, sobrietate et continentia, bene exercitatus, sicque per exercitium virtuosum mente purgatus; nihilo minus Christus ex privilegio seu gratia speciali, Apostolum istum, quum adhuc non mediocriter sceleratus, blasphemus et præsumptuosus exsisteret, tam gratiose prævenit, purgavit, illuminavit, accendit, ac rapuit non solum usque ad altissimam huic vitæ possibilem contemplationem, sed insuper usque ad contemplationem illam supernam, supernaturalem ac facialem, qua clare vidit per speciem Divinitatis essentiam et superbeatissimam Trinitatem. Unde quotidie Deus piissime quosdam incipientes, pusillos imperfectosque prævenit, pie illustrat, dulciter consolatur, et ad contemplationis quamdam gratiam elevat, ita quod teste Bernardo, quasi genus servorum ad mensam assumitur filiorum. Per quæ omnia pusillos ad meliora accendit, invitat et trahit Deus, ut cum humilitate et diligentia fixa proficiant, nec in tentationibus et adversis deficiant.
Postremo ex præsenti valemus pensare epistola, quam magna sit nostræ fidei certitudo. Quod enim tam crudelissimus ac superbus fidelium persecutor tam subito in fidelissimum ac ferventissimum fidei prædicatorem conversus est, quod præ ceteris pro fide tanta fecit ac pertulit, tot quoque miracula egit, evidentissimum est veritatis fidei argumentum; quod item illius prædicationibus credimus, qui Deum per speciem vidit, atque in illa deifica visione didicit quæ prædicavit.
Deinceps, sicut in præsenti epistola ad patientiam edocemur exemplo Pauli; ita in veteri Testamento, exemplo Jeremiæ prophetæ. Qui quum in utero matris suæ sanctificatus fuisset, et anno ætatis suæ vicesimo vaticinari cœpisset, multas graves et quasi innumerabiles sustinuit persecutiones, irrisiones, detractiones: quia a multis vocabatur falsus propheta; et interdum rex Joakim quærebat eum ad occidendum; atque frequenter sub Sedecia rege captus fuit, et incarceratus, vinctus; et in nervum aliquando missus est, paneque tribulationis et aqua angustiæ sustentatus; aliquando etiam in lacum carceris missus, ubi usque ad ventrem descendit in cœnum; et tandem a sceleratissimis Judæis lapidum projectionibus crudelissime fuit occisus, quum jam decrepitæ et sanctissimæ fuisset ætatis.
Ecce electissimi amici et servi Dei quanta perpessi sunt, etiam absque suis demeritis, imo pro veritate et æquitate. Nos ergo eorum vestigia in præfatis saltem aliqualiter sequi conemur.
Footnotes
Chapter 106 of 211