Skip to the text

Sermo 2

QUALITER AUDIENDUM, RETINENDUMQUE, AC OPERE ADIMPLENDUM SIT VERBUM DEI.

ESTO mansuetus ad audiendum verbum Dei. Eccli. v, 13.

Quam diligenter audiendum ac animo revolvendum sit verbum Dei, agnoscimus, si consideremus quibus rebus illud comparatur. Primo igitur verbum Dei est cibus potusque animæ: quoniam sicut corporali cibo ac potu corpus nutritur, roboratur ac conservatur; sic verbo Dei anima spiritualiter reficitur, proficit, confortatur, atque in bonis persistit. Quanto igitur anima dignior est corpore, tanto diligentius audire, memoriterque tenere, et opere adimplere debemus verbum Dei, quam cibum aut potum sumere corporalem. Hinc de homine virtuoso fertur in Psalmo : In lege Domini voluntas ejus, et in lege ejus meditabitur die ac nocte.1 Jacobus quoque apostolus ait : Sit autem omnis homo velox ad audiendum, scilicet verbum Dei.2 Quemadmodum ergo corpora nostra quotidie cibo ac potu corporeo refovemus ac confortamus, sic animas nostras quotidie auditione aut rememoratione verborum Dei seu sacræ Scripturæ alamus, reficiamus ac roboremus, memoriter ac frequenter revolventes in animo quæ de Deo et de præceptis Dei ac ceteris pertinentibus ad salutem audivimus.

Præterea, sicut cibum corporalem distincte per buccellas accipimus, masticamus, et ejus saporem percipimus ; sic verbum Dei debemus diligenter advertere, et singula verba debite ponderare ac masticare, atque cum gustu interno ea percipere, utpote : verba prædicationis de Dei bonitate, dulcedine, pietate, et de beneficiis ejus gaudiisque cœlestibus, cum interiori lætitia audiendo ac recordando ; verba de rigore divinæ justitiæ et de districtione judicii ejus, de pœnis purgatorii ac inferni, cum formidine audiendo ac recolendo. Quantum ad primum, ait Psalmista : Lætatus sum in his quæ dicta sunt mihi, In domum Domini ibimus;3 itemque, In via testimoniorum tuorum delectatus sum, sicut in omnibus divitiis.4 Quantum ad secundum, Habacuc ait propheta : Domine, audivi auditionem tuam, et timui;5 consideravi opera tua, et expavi.

Secundo, verbum Dei comparatur medicinæ. Quemadmodum enim corporeo medicamine curantur languores ac vulnera corporum, sic verbo Dei vulnera animæ et infirmitates ejus sanantur. Idcirco Psalmista loquens de Deo :6 Misit (inquit) verbum suum, et sanavit eos; et eripuit eos de interitionibus eorum. Si quis enim vulneratus sit peccato superbiæ, aut vitio iræ, curatur verbo Christi, dicentis :7 Discite a me quia mitis sum et humilis corde. Si quis corde sit debilis, roboratur verbo Scripturæ, dicentis :8 Omnes qui sperant in Deo, non infirmantur;9 et rursus, Spes Domini turris fortitudinis. Ideo ait Propheta : In Domino sperans non infirmabor.10 Sicque contra singula vitia continentur in Scripturis medicinalia verba. Scriptura quippe per verba sua saluberrima, nunc hortando, nunc comminando, nunc increpando, nunc promittendo, animas hominum curat. Si ergo optas a peccatis curari atque in Deo spiritualiter roborari, verbum Dei libenter audi, diligenter considera, frequenter rememorare, et contra unamquamque tentationem ad culpam convenientia adhibe testimonia Scripturarum : ut si de gula tentaris, attende quod loquitur Christus, Attendite ne corda vestra graventur crapula vel ebrietate;11 si de luxuria, recordare quod in Apocalypsi Dominus loquitur, Quantum glorificavit se et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum;12 si de avaritia, mente revolve quod ait Salvator, Possibilius est camelum transire per foramen acus, quam divitem, id est immoderatum divitiarum amatorem, intrare in regnum cœlorum.13

Sed ecce quanta est perversitas, negligentia et insipientia nostra : quia si in corpore unum modicum vulnus habemus medicinam mox adhibemus ; in animabus vero nostris multa mortalia vitiorum vulnera habentes, medicinam verbi cœlestis non applicamus, neque curari studemus : sicque corpora animabus præferimus. Et vitia vitiis adjiciendo, in tantum induramur insensibilesque efficimur, quod peccata nostra non ponderamus neque sentimus : ideo nec curari verbo Dei requirimus. Verum quantum corpore præstantior est anima, tanto diligentius atque celerius peccata curare quam corporales læsiones sanare conemur. Ideo verbum Dei cum omni aviditate audiamus, rememoremur, ac impleamus, juxta illud Ecclesiastici :

Eccli. III, 31. Auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam.

Tertio, verbum Dei comparatur vestimento ac armis. Unde de Juda Machabæo habetur secundo Machabæorum: Singulos armavit, non hasta aut clypeo, sed optimis sermonibus et exhortationibus. Salomon quoque testatur: Omnis sermo Dei ignitus, clypeus est omnibus sperantibus in se. Si ergo volumus animas nostras contra tentationes et vitia præmunire, contra frigora acediæ atque invidiæ, contra æstum iræ et concupiscentiæ tegere, easque vestire, ornare, armare; verbum Dei libenter audire, memoriterque tenere, et efficaciter adimplere satagamus.

Quarto, verbum Dei comparatur igni, juxta illud Psalmi: Ignitum eloquium tuum vehementer. Unde, ut tactum est, Salomon ait: Omnis sermo Dei ignitus. Si ergo cupimus divino amore succendi, verbum Dei vivaciter advertamus, quoniam scriptum est: Eloquium Domini inflammavit eum. Et in Jeremia scribitur: Factus est sermo Domini in corde meo quasi ignis exæstuans.

Quinto, verbum Dei comparatur malleo. Unde apud eumdem Jeremiam loquitur Deus: Numquid non verba mea sunt quasi ignis, et quasi malleus conterens petram? Qui vult ergo cordis sui duritiam mollificare, et vitia sua conterere, verbum Dei diligenter audiat, et super cor suum frequenter descendere faciat, suis quoque peccatis objiciat. Quemadmodum durus est lapis, et aqua mollis, nihilo minus ex frequenti distillatione lapis cavatur; sic quamvis corda humana sint dura, verbum tamen Dei frequenter audiendo ac revolvendo, ad pœnitentiam emolliuntur. Sed ut sanctus scribit Bernardus, quidam sunt qui verbum Dei sic audiunt quasi ad ipsos non pertineret; et illud audiendo, non se ipsos examinant, nec mores suos discutiunt aut reformant, nec cogitant an forsitan propter ipsos dicatur quod audiunt: imo talibus verbum Dei per unam aurem (ut vulgariter dicitur) intrat, per aliam exit.

Itaque verba Dei quilibet Christianus debet audire quasi epistolam sibi a Deo missam; et quidquid vitiositatis in se esse perpenderit, emendare nitatur. Ait equidem Augustinus: Non minus dignum est verbum Dei quam corpus Christi. Idcirco non minus reus est qui verbum Dei negligenter audit, quam qui corpus Christi in terram cadere ex negligentia sua permittit. Ideo sine tædio ac somnolentia audiendum est verbum Dei.

Legitur namque in Vitaspatrum, quod quidam sanctus eremita habuit gratiam spiritualium visionum, et vidit multa quæ alii non viderunt. Quadam igitur vice, quum Fratres pariter loquerentur de Deo et animarum salute, vidit angelos sanctos inter eos stare gaudentes et Fratribus congratulantes; dum vero de inutilibus loquebantur, et otiosa verba proferebant, vidit angelos contra eos indignari, seque avertere, dæmones quoque in specie turpissimorum porcorum se inter illos volutare ac permiscere. Quibus visis, sanctus vir ille humanam miseriam vehementer deplanxit, quod tam proni sunt homines ad vana et vitiosa colloquia, quum habeant tam copiosam materiam loquendi de Deo et Scripturis ac rebus utilibus. Legitur quoque, quod dum quidam sanctorum Patrum loqueretur Fratribus verbum Dei, illi mox somnolentia gravabantur. Tunc Pater ille volens ostendere quod somnolentia illa esset a diabolo, ex proposito cœpit aliquid jocosum proferre; et protinus Fratres cum delectatione cœperunt advertere. Tunc Pater ille ingemuit, dicens: Hactenus loquebamur vobis de Deo, et dormitare cœpistis; postquam vero de inutilibus sermonem induximus, evigilastis et advertistis. Agnoscite ergo, quia a diabolo sunt hæc. Ex his patet quam gratum sit Deo et angelis, verbum Dei diligenter audire et loqui.

Vaniloquia igitur devitemus, pensantes quod inter eos qui vana loquuntur dæmones volutantur, et contra eos angeli indignantur. Fructuosi igitur semper sint sermones nostri, ad gloriam Dei.

Footnotes

  1. Ps. 1, 2. ↩

  2. Jacob. 1, 19. ↩

  3. Ps. cxxi, 1. ↩

  4. Ps. cxviii, 14. ↩

  5. Habac. III, 1, 2, juxta LXX. ↩

  6. Ps. cvi, 20. ↩

  7. Matth. XI, 29. ↩

  8. 1 Mach. II, 61. ↩

  9. Ps. LX, 4. ↩

  10. Ps. XXV, 1. ↩

  11. Luc. XXI, 34. ↩

  12. Apoc. XVIII, 7. ↩

  13. Matth. XIX, 24. ↩

Chapter 108 of 211