Skip to the text

Enarratio in evangelium

QUUM TURBA PLURIMA CONVENIRET, ETC.123 Luc. VIII, 4-15.4

PER Sexagesimam designat Ecclesia vitam hominum in hoc mundo, quæ variis tribulationibus laboribusque atteritur, in quibus aliqui cadunt et pereunt, alii viriliter agunt inhærendo virtutibus, et salvantur. Ideo ista diversitas hominum in præsenti evangelio designatur, quia in isto evangelio Christus nos docet quomodo aliqui verbum Dei inaniter audiunt, et quod tales sunt multi, alii vero salubriter, et sunt pauci. Ait ergo Lucas evangelista :

Quum turba plurima conveniret, et de civitatibus properarent ad Jesum. Quemadmodum in populo isto ad cœlestem confluente magistrum, magna fuit diversitas quantum ad bonitatem, ætatem, scientiam, dispositionem, statum et gradum; ita diversis ex causis venerunt ad Jesum: quidam ut sanarentur, quidam ut alerentur, aliqui ut viderent miracula, aliqui ut informarentur, nonnulli ut insidiarentur. Imo et quidam ob plures causas jam tactas venerunt, ut scilicet instruerentur, miracula cernerent, reficerentur, et sanarentur. Inde sunt metra hæc :

Morbus, signa, cibus, blasphemia, dogma, fuere Causæ cur Dominum turba secuta fuit.

Dixit per similitudinem, id est, parabolico utebatur sermone. Porro parabola est rerum dissimilium sub aliqua similitudine facta comparatio.5

De Divin. nom. c. iv.

Multæ quoque sunt causæ cur Christus in parabolis locutus est turbis. Primo, quia secundum Hieronymum, consuetudo fuit in regione illa, videlicet Palæstina, quæ secundum unam acceptionem includit Judæam, in omni sermone uti parabolis. Ideo Christus morem gessit populo illi. Secundo, ut divina secreta atque superna mysteria celarentur carnalibus et indignis, quemadmodum ipsemet Christus apud Matthæum ait: Nolite sanctum dare canibus, neque margaritas vestras projiciatis ante porcos.6 Sanctus quoque Dionysius primo Mysticæ theologiæ capitulo loquitur Timotheo: Vide ut nemo indoctorum hæc sciat. Hos autem (inquit) dico indoctos, qui in sensibilibus sunt detenti. Tertio, ut fidelibus detur materia atque occasio exercitii fructuosi, in addiscendo, scrutando, ac exponendo parabolica dicta, secundum illud Proverbiorum:7 Sapiens animadvertet parabolam et interpretationem, verba sapientium et ænigmata eorum. Quarto, ut doceamur quod proprietates Dei et perfectio, etiam in rebus inferioribus ac terrenis cunctisque creaturis aliquo modo relucent, juxta illud ad Romanos: Invisibilia Dei, per ea quæ facta sunt cognoscuntur; sempiterna quoque virtus ejus et divinitas.8 Nam ut divinus Dionysius protestatur: Nulla est creatura quæ divinæ bonitatis participatione sit penitus expers. Quinto, ut ex paucis plures intellectus elicerentur. Sexto, ut auditores faceret magis attentos.

Deinde parabola subditur. Exiit qui seminat seminare semen suum. Hæc, sicut sequentia, quantum ad sensum per verba immediate significatum difficultatem non habent. Sed sensus principalis ac litteralis, in parabolicis locutionibus, non est qui per verba immediate significatur, sed qui per res verbis expressas insinuatur: ut dum in libro Judicum dicitur, Ierunt ligna ut ungerent super se regem, sensus litteralis non est de lignis, sed de hominibus designatis per ligna.9 Et ita exponenda sunt ista. « Exiit qui seminat », id est, Christus seminator verbi cœlestis seu evangelicæ prædicationis in cordibus hominum, egressus est « seminare », id est ad seminandum, « semen suum », id est verbum Dei, videlicet evangelicæ legis doctrinam. Hæc est seminatio spiritualis, de qua in Osee legitur: Seminate vobis in justitia;10 et alibi, Beati qui seminatis super omnes aquas.11

Deinceps, egressus est Christus de cœlo, non cœlum relinquendo, sed humanam naturam assumendo, atque in mundo hoc apparendo ac operando, juxta illud Psalmistæ: summo cœlo egressio ejus;12 et alibi, Visitavit nos, oriens ex alto.13 Egressus est quoque de utero Virginis, dicente Psalmista: Ipse tanquam sponsus procedens de thalamo suo.14 Insuper exiit de domo in publicum ad prædicandum, quemadmodum in Matthæo scriptum est: In illo die exiens Jesus de domo, sedebat secus mare, etc.15 Et loquitur ibi Matthæus de prædicatione Christi hac ipsa. — Verumtamen exitus etiam competit Christo secundum naturam divinam, ratione generationis æternæ: siquidem eo ipso quo generatur a Patre, ab eo exire seu egredi perhibetur. Propter quod in Joanne ait: Exivi a Patre, et veni in mundum.1617 Unde sexto de Trinitate ait Hilarius: A Patre venisse, et a Deo exiisse, non est significationis ejusdem, quum aliud sit a Deo in substantiam nativitatis exiisse, aliud a Patre in hunc mundum ad consummanda nostræ salutis sacramenta venisse: quum exire a Deo, sit ex nativitate subsistere. Augustinus quoque super Joannem: Exivit (inquit) a Patre, quia de Patre est; in mundum venit, quoniam mundo corpus suum ostendit. De quo etiam exitu in Michæa habetur: Egressus ejus ab initio, a diebus æternitatis.1819 Rursus, exitus competit Christo secundum divinam naturam, quantum ad operationem ejus ad extra, ut secundum quod Deus dicatur exire, id est in actum procedere: imo sic Deus dicitur inter homines ambulare, secundum illud Deuteronomii, Dominus Deus tuus ambulat in medio castrorum tuorum.202122 Et Habacuc ait : Egressus es in salutem populi tui, in salutem cum Christo tuo.23 Hinc S. Dionysius ait, quod Deus ad universa egrediens et procedens per bonitatis suæ communicationem, manet in se ipso inegressibilis atque immobilis.

Et dum seminat, id est Christo prædicante, aliud cecidit secus viam, id est, prædicatio ejus partim descendit in corda hominum mundanorum, carnalia spiritualibus præferentium : qui « secus viam » sunt, id est, latis itineribus mundi, puta operibus vitiosis, adhærent, nec a lata via perditionis elongare se volunt. Quocontra a Jeremia dicitur : Juxta vias gentium nolite discere. Et conculcatum est, id est a fructu boni operis impeditum strepitu cogitationum malarum, affectionum carnalium, tentationum diabolicarum. Et volucres cœli, id est dæmones seu aeriæ potestates. Qui « volucres cœli » dicuntur : primo, quia in cœlo aerio, hoc est aere caliginoso, morantur; secundo, propter subtilitatem et agilitatem naturæ eorum; tertio, propter instabilitatem et levitatem mentis ipsorum; quarto, quia instar avium inordinate ascendere conabantur. Interdum tamen per avem intelligitur angelus bonus, imo et Christus, propter sublimitatem contemplationis et agilitatem ac velocitatem operationis in eis :24 unde angeli in forma humana cum alis avium depinguntur, quia per formam humanam perspicacitas intellectus, per alas vero agilitas operis designatur in ipsis. Illud quoque in Isaia, Vocans ab oriente avem, exponit ad litteram de Christo Hieronymus; et de eodem exponit Gregorius illud in Job, Semitam ignoravit avis. Itaque, volucres cœli comederunt illud, id est, verbum Dei de prædictorum audientium cordibus suis tentationibus abstulerunt.

Et aliud cecidit supra petram, id est in corda indurata atque rebellia, de quibus in Jeremia habetur : Induraverunt facies suas supra petram, et noluerunt reverti. Quocontra monet Apostolus ad Hebræos : Adhortamini vosmetipsos per singulos dies, ut non obduretur quis ex vobis fallacia peccati.25 Et natum aruit, id est, dum verbum Dei in corde hujusmodi cœpit paululum fructificare, cito cessat et cadit ab opere bono, quia non habebat humorem, id est aquam sapientiæ salutaris, gratiæ rorem, caritatisque nutrimentum. In talibus etenim cordibus non sunt virtutes, ac dona Spiritus Sancti, quamvis interdum aliqualiter compungantur timore pœnarum, aut aliquid agant de genere bonorum. Deinde, sicut humor aquarum alit atque conservat arbusta, sic gratia, virtutes, ac dona Spiritus Sancti, mentem reficiunt, roborant, et in spirituali ac meritorio esse conservant. Propter quod ait Apostolus : Optimum est gratia stabiliri cor.26 Apud Jeremiam quoque scriptum est : Maledictus homo cujus cor recedit a Deo; erit enim quasi myricæ in deserto, et habitabit in siccitate.27 Itaque, prout Christus hic innuit, videmus interdum quod ex prædicatione verbi cœlestis compungitur ad horam corda lapidea, dura et aspera, timore mortis et inferni judiciique divini. Sed exsurgente in eis aliqua passione aut tentatione, protinus superantur, iniquitati consentiunt, spiritualiterque arescunt, quemadmodum in Proverbiis legitur : Qui mentis est duræ, incidet in mala.

Et aliud cecidit inter spinas, id est in corda avara et ambitiosa, quæ variis curis, suspicionibus, timoribus affliguntur : dum enim temporales divitias et honores immoderate cupiunt ac reservant, multipliciter sollicitantur, et quæ habent perdere metuunt; multos quoque adversarios patiuntur, et habentibus talia invident. Hinc teste Gregorio, nihil quietius quam nihil hujus mundi appetere; nihil etiam inquietius quam summo et invariabili bono relicto, vanis et transitoriis inhærere. Verumtamen, sicut in Job fertur, esse sub sentibus multi delicias computant.28 Propter quod ait Bernardus : O ambitio, ambientium crux, quomodo omnes torquens, omnibus places ? Unde et Salomon loquitur :

Peccatori dedit Deus afflictionem et curam superfluam.29 Et simul exortæ spinæ, hoc est sollicitudines et formidines inordinatæ, suffocaverunt illud, id est, verbum Dei a spirituali fructu seu opere bono impediverunt. Dum namque homines ambitiosi seu cupidi, boni aliquid cogitare aut facere inchoant, protinus cogitationes et affectiones terrenæ curis et inquietudinibus plenæ, exsurgunt in eis, per quas meditationes et actiones spiritualium rerum interrumpuntur, impediuntur et evelluntur. Auferenda sunt ergo a corde desideria vitiosa divitiarum atque honorum, quatenus verbum Dei convalescat fructificetque in eo, quemadmodum per Jeremiam præcepit Deus: Novate vobis novale, et nolite serere super spinas;30 circumcidimini et auferte præputia cordium vestrorum, ne egrediatur ut ignis indignatio mea, et succendatur, nec sit qui exstinguat.

Itaque per primos in quibus verbum Dei infructuose suscipitur, designantur luxuriosi, gulosi, et omnes qui vanas delectationes requirunt; per secundos, superbi, rebelles ac duri; per tertios, cupidi.

Sequitur differentia audientium quarta. Et aliud cecidit in terram bonam, id est in cor docile et devotum, vel ad devotionem bene dispositum, quod prompte atque stabiliter acquiescit sermonibus Dei; et ortum, hoc est in actum procedens seu germinans, fecit fructum centuplum, id est opus perfectum copiosumque fructum, quemadmodum per Isaiam loquitur Dominus: Quomodo descendit imber de cœlo, et inebriat terram, et germinare eam facit:31 sic erit verbum quod egredietur de ore meo; non revertetur ad me vacuum, sed faciet quæcumque volui. In aliquibus autem locis terra fertur tam fertilis, quod semen in eam projectum centuplicatur: sicut in Genesi de Isaac legitur, quod invenit in ipso anno centuplum.32

Ecce Salvator quatuor genera ponit audientium verbum suæ prædicationis, atque in solo quarto asserit prædicationem suam fructificare. Pauci equidem Judæorum, comparative loquendo, per eum sunt conversi. Non ergo prædicans, exhortans, aut orans, immoderate tristetur, ac pusillanimis fiat, aut a bono desistat incepto, si prædicatio sua sive oratio non tantis prodest sicut desiderat: imo magnum et omni labore dignissimum arbitretur, si vel unum lucrari valuerit, pro cujus salute Christus crucifigi dignatus est. Christus quippe est seminator, sicut in Matthæo profitetur: Qui seminat bonum semen, est Filius hominis.33 Ceteri vero prædicatores, sunt quasi cophini seminatoris illius, quia ex ipsis et per ipsos spargit verbum salutis in cordibus hominum. Hinc asserit Augustinus: Ego per quem Christus seminat, quid sum, nisi cophinus seminantis? Noli attendere ad vilitatem cophini, sed ad potestatem seminis, ad caritatem quoque dignitatemque seminantis. Hæc parabolice jam prædicta dicens, clamabat ex ingenti cordis amore altaque voce, ut melius audiretur ab omnibus, et auditores redderet magis attentos, et magna continere mysteria verba sua ostenderet: Qui habet aures audiendi, audiat.34 Quamvis hoc de interioribus auribus communiter exponatur, ut sit sensus, Qui habet aures intellectuales, videlicet capacitatem intelligendi, diligenter advertat quæ dico; de corporalibus tamen auribus potest exponi hoc modo: « Qui habet aures audiendi » corporales, per quas fit prima et sensitiva auditio, « audiat », non corporaliter tantum, sed spiritualiter quoque quæ audit consideret. Intellectiva namque cognitio hominis ex sensitiva naturaliter sumit exordium. Interior demum auditus est ipsemet intellectus, qui pro quolibet sensu interiori ac spirituali accipitur, secundum Basilium. Atque ut Beda fatetur, quoties in Evangelio aut Apocalypsi admonitio ista, Qui habet aures, etc., interponitur, mysticum esse quod dicitur, demonstratur.35 Interrogabant autem eum discipuli ejus, quæ esset hæc parabola, id est, quid significaret. Et ut Marcus habet, isti discipuli fuerunt Apostoli, qui accesserunt interrogaveruntque Christum, non in loco quo populo prædicavit, nec actu prædicationis durante, sed quum esset segregatus a populo : unde Marcus evangelista, Quum esset (inquit) singularis, interrogaverunt eum. Discipuli igitur veritatis, exemplo Apostolorum, studiosi esse debent ad intelligendum verba Scripturæ, et quæ non intelligunt, a doctioribus quærere non omittant.

Quibus ipse dixit : Vobis Apostolis datum est, per gratiam specialem, nosse mysterium regni Dei, id est intelligere secreta et spirituales ac mysticos intellectus sacræ Scripturæ ac militantis Ecclesiæ : quia tam sacra Scriptura quam militans Ecclesia, regnum cœlorum vocatur, quoniam in utraque cœlestis regni felicitas nuntiatur ac edocetur, et spiritualium epularum deliciosa refectio continetur. Sapientia quoque evangelicæ legis, «mysterium regni Dei» vocatur, quia est quoddam perversis incredulisque occultum sive ignotum, per quod ad cœleste regnum pertingitur, et quid sit beatitudo illa cœlestis, in ea addiscitur, ut quum ait Salvator : Hæc est vita æterna, ut cognoscant te verum Deum. Apostolis vero, tanquam summis post Christum magistris Ecclesiæ, clarius fuerunt revelanda mysteria regni Dei, ut de his universam docerent Ecclesiam.

Ceteris autem datum est nosse mysterium regni Dei in parabolis, id est ænigmatice et obscure (quod non est nosse simpliciter, sed secundum quid), ut videntes corporaliter, non videant spiritualiter, et audientes verba mea corporali auditu, non intelligant ea mente, propter incapacitatem et culpam eorum. Tales fuerunt infideles Judæi, qui Christi humanitatem atque miracula foris cernentes, divinitatem ipsius, sanctitatem ac sapientiam non noverunt. Et quod ait, Ut, non causaliter, sed consecutive accipitur : non enim ob hoc Christus parabolice loquebatur, ut illi excæcarentur, sed ad suam parabolicam locutionem illorum excæcatio est secuta; et justo judicio negata est illis tanquam indignis, intelligentia spiritualis, quia et si eam audissent, forsitan contempsissent.

Est autem hæc parabola, id est ita ut subditur exponenda. Semen est verbum Dei, id est, per semen prædicatio verbi cœlestis signatur. Porro verbum Dei aptissime semen vocatur, quoniam mentem fecundat, et fructum virtutis producit, animam reficit, et instar seminis in audientium cordibus spargitur. Sed et Christus, qui est Verbum increatum Patris æterni, semen vocatur : de quo in Genesi Abrahæ, Isaac ac Jacob promittitur, In semine tuo benedicentur omnes gentes. Christus36 quoque ideo prædicavit, ut audientium cordibus se ipsum insereret, et per fidem ac caritatem in eis maneret ac fructificaret. Unde et ipse semen in corde fidelium seminatum merito appellatur.

Præterea quadruplex semen assignatur. Primum est semen pro nobis in Virginis utero seminatum et incarnatum, videlicet Christus. De quo ad Galatas scribit Apostolus : Non dicit, In seminibus, quasi in multis; sed quasi in uno, In semine tuo, quod est Christus. Secundum est semen seminatum in nobis, videlicet verbum Dei, et gratia ac virtutes : de quo semine nunc sermo est. Tertium est semen seminatum a nobis, scilicet opera virtuosa : de quo Psalmista, Euntes (inquit) ibant et flebant, mittentes semina sua.37 Quartum est semen seminatum de nobis, puta nos ipsi, quos Christus in sua seminavit Ecclesia : de quo in Isaia habetur, Nisi Dominus Sabaoth reliquisset nobis semen, quasi Sodoma fuissemus.38 Unde apud Matthæum loquitur Christus : Bonum semen sunt filii regni.

Qui autem secus viam, id est auditores designati per locum qui est prope viam, penitus infecundum, hi sunt qui audiunt verbum Dei corporali auditu, et inobedienti intellectu, quibus competit illud Jacobi : Si quis auditor est verbi Dei, et non factor, comparabitur viro consideranti vultum suum in speculo;3940414243 consideravit enim se, et abiit, et statim oblitus est qualis fuit. Deinde venit diabolus, non essentiæ animæ illabendo, sed per tentationis suggestionem eam aggrediendo. Invidet nempe humanæ saluti: et tunc hominem gravius cupit tentare, quum viderit eum boni aliquid inchoare. Et quoniam auditio verbi Dei, est melioris vitæ exordium, verbo Dei potissimum insidiatur, et de audientium cordibus illud auferre molitur. Ideo subditur: et tollit verbum de corde44 eorum, id est, salubrem verbi cœlestis memoriam, exsecutionem et fructum aufert ab eis (inclinando, non necessitando ad malum), quia illi non viriliter resistunt: contra quod ait Apostolus, Nolite locum dare diabolo;45 ne credentes fide formata, quæ per dilectionem operatur, salvi fiant, id est, salutem consequantur æternam.46 Illam quippe beatitudinem maxime invidet nobis corporeis atque mortalibus, a qua cecidit ipse incorporalis immortalisque spiritus. Hinc in libro Sapientiæ habetur: Invidia diaboli mors introivit in orbem terrarum.47

Deinde exponit Salvator secundam differentiam auditorum. Nam qui supra petram, id est significati per petrosum ac sterilem locum frustra seminatum, hi sunt qui quum audierint, cum gaudio suscipiunt verbum Dei, id est, libenter audiunt prædicationem, ipsa veritate delectati, et justitiam suam synderesi approbantes. Nam et de Herode evangelista Marcus testatur, quod metuebat Joannem Baptistam, sciens eum virum justum et sanctum, et libenter eum audiebat, et audito eo multa faciebat.48 Et hi radices non habent, id est virtutes in se firmiter radicatas, ac stabile fundamentum, ex quibus opera fructuosa ac meritoria oriuntur, quemadmodum ex radice virgulta. Hinc Sapiens asserit:49 Adulterinæ plantationes non dabunt radices altas; et Osee, Radix eorum exsiccata est, fructum nequaquam facient.50

Quia ad tempus credunt, fide bona agente: quia ad horam compunguntur, suaque vitia detestantur; et in tempore tentationis recedunt, id est, dum carnalibus concupiscentiis, diabolicis suggestionibus mundique vanitatibus impugnantur, a bono inchoato deficiunt, Deum relinquunt, tentationi consentiunt. Tales sunt homines mente instabiles, instar ovi ac galli versatiles. Et sicut arbor radice privatur quia valde multoties transplantatur; sic ii in virtutibus non radicantur, quoniam nimis facile de bono in malum mutantur. Et sicut Saul inter prophetas prophetabat, et inter iniquos insaniebat; sic isti inter virtuosos compunguntur, et inter vitiosos mox subvertuntur.51 Quocontra scriptum est in Ecclesiastico: Non te ventiles in omnem ventum;52 esto firmus in via Domini et in veritate sensus tui. Apostolus quoque: Stabiles (inquit) estote, et immobiles, abundantes in opere Domini semper.53 Postremo, Christus ad litteram hæc convenientissime protulit de auditoribus suis Judæis, quorum multi visis ejus miraculis, atque doctrinis ejus auditis, crediderunt quod esset propheta aut Christus; postmodum vero exsurgente contra Christum sacerdotum et Pharisæorum Scribarumque persecutione, recesserunt a Christo: præsertim tempore passionis, quando populus universus clamavit, Sanguis ejus super nos et super filios nostros.54

Deinceps tertium audientium genus Christus exponit. Quod autem in spinas cecidit, id est designati per terram spinosam ac sterilem, hi sunt qui audierunt verbum Dei a prædicante; et a sollicitudinibus, id est superfluis temporalium curis, et divitiis, id est immoderato divitiarum usu atque amore, et voluptatibus vitæ carnalis, quæ opulentiam sequi solent, prout apud Jeremiam Dominus loquitur, Saturavi eos, et mœchati sunt, euntes, id est, in mundo hoc conversantes et ad aliam vitam pergentes, seu a prædicationis loco ad propria redeuntes, suffocantur, id est, spiritualiter opprimuntur, vincuntur, vitam gratiæ amittendo, et in peccatum mortale ruendo.55 Ideo ait Apostolus: Qui volunt divites fieri, incidunt in tentationem et laqueum diaboli, et desideria multa, inutilia et nociva, quæ mergunt hominem in interitum et perditionem.56 In Ecclesiastico quoque habetur: Post concupiscentias tuas non eas, et a voluptate tua avertere. Si præstiteris animæ tuæ concupiscentias ejus, faciet te in gaudium inimicis tuis.57 Recte demum divitiæ spinæ vocantur, quoniam graves ac multiplices curas et timores in animo generant possidentis: nam et cum labore acquiruntur, cum timore possidentur, cum dolore perduntur. Et non referunt fructum, id est, ex prædicatione non proficiunt. Unde apud Marcum loquitur Christus: Ærumnæ sæculi, et deceptio divitiarum, et circa reliqua concupiscentiæ introeuntes in cor, suffocant verbum Dei, et sine fructu efficitur.58 Istis timendum est quod in secunda sua epistola princeps loquitur Apostolorum:59 Melius erat illis non cognoscere viam justitiæ, quam post cognitionem reverti retrorsum. Contigit enim eis illud veri proverbii: Canis reversus ad vomitum suum; et, Sus lota in volutabro luti.60

Postremo, quartum audientium genus exponitur. Quod autem in terram bonam, id est figurati per terram fructiferam, et per semen projectum in eam, hi sunt qui in corde bono per naturalem dispositionem, et optimo per gratiæ ac virtutum infusionem: dona namque naturæ subserviunt gratiæ, et disponunt ad eam; audientes verbum retinent, id est, prædicationem auditam memoriter tenent, secundum id Psalmistæ: In corde meo abscondi eloquia tua, ut non peccem tibi;61 et fructum afferunt, id est, opera fructuosa exercent, non solum forinsecus operando, sed et salubria cogitando, et quæ Deo sunt placita appetendo. Ideo Jacobus ait:62 Estote factores verbi, et non auditores tantum, fallentes vosmetipsos. Fructum itaque afferunt in patientia, hoc est adversa æquanimiter sustinendo, futuraque præmia longanimiter præstolando. Unde Jacobus ait: Patientes estote usque ad adventum Domini, et confirmate corda vestra;63 ecce beatificamus eos qui sustinuerunt. Apostolus quoque: Per patientiam (inquit) curramus ad propositum nobis certamen.64 Hinc ait Gregorius: Terra bona per patientiam fructum reddit, quia nulla sunt bona quæ agimus, si non æquanimiter proximorum mala toleramus. Imo absque patientia nemo potest proficere, nec pacem mentis habere, nec Deo placere: quoniam præsens vita adversitatibus plena est, quæ nisi æquanimiter tolerarentur, homo sæpissime perturbaretur, inordinate tristaretur, invidia tangeretur. Ideo dixit Salvator: In patientia vestra possidebitis animas vestras.65 Nam per impatientiam perditur anima (juxta illud Job: Quid perdis animam tuam in furore tuo?);66 per patientiam vero in statu salutis ac gratiæ custoditur, sicque salubriter possidetur.

Footnotes

  1. Ibid. xxxii, 3, etc. ↩

  2. Jer. xx, 2, etc. ↩

  3. Cf. in Jer. p. 5 B'. ↩

  4. Jer. xxxviii, 6 et seq. ↩

  5. Jer. i, 5. ↩

  6. Matth. vii, 6. ↩

  7. Prov. i, 6. ↩

  8. Rom. i, 20. ↩

  9. Judic. ix, 8. ↩

  10. Osee x, 12. ↩

  11. Is. xxxii, 20. ↩

  12. Ps. xviii, 7. ↩

  13. Luc. i, 78. ↩

  14. Ps. xviii, 6. ↩

  15. Matth. xiii, 1. ↩

  16. Joann. xvi, 28. ↩

  17. Joann. xvi, 28. ↩

  18. Mich. v, 2. ↩

  19. Mich. v, 2. ↩

  20. Deut. xxiii, 14. ↩

  21. Deut. xxiii, 14. ↩

  22. Habac. III, 13. ↩

  23. De Eccl. hier. c. III. ↩

  24. Prov. XXVIII, 14. ↩

  25. Hebr. III, 13. ↩

  26. Hebr. XIII, 9. ↩

  27. Jer. XVII, 5, 6. ↩

  28. Job XXX, 7. ↩

  29. Eccle. II, 26. ↩

  30. Jer. IV, 3, 4. ↩

  31. Is. LV, 10, 11. ↩

  32. Gen. XXVI, 12. ↩

  33. Matth. XIII, 37. ↩

  34. Matth. XI, 15; XIII, 9, etc.; ↩

  35. Apoc. II, 7, 11, etc. ↩

  36. Galat. III, 16. ↩

  37. Ps. CXXV, 6. ↩

  38. Is. I, 9. ↩

  39. Marc. IV, 10. ↩

  40. Joann. XVII, 3. ↩

  41. Gen. XXII, 18; XXVI, 4; XXVIII, 14. ↩

  42. Matth. XIII, 38. ↩

  43. Jacob. I, 23, 24. ↩

  44. Matth. XIII, 11-15. ↩

  45. Ephes. iv, 27. ↩

  46. Galat. v, 6. ↩

  47. Sap. ii, 24. ↩

  48. Marc. vi, 20. ↩

  49. Sap. iv, 3. ↩

  50. Osee ix, 16. ↩

  51. I Reg. x, 10-12; xix, 23, 24. ↩

  52. Eccli. v, 11, 12. ↩

  53. I Cor. xv, 58. ↩

  54. Matth. xxvii, 25. ↩

  55. Jer. v, 7. ↩

  56. I Tim. vi, 9. ↩

  57. Eccli. xviii, 30, 31. ↩

  58. Marc. iv, 19. ↩

  59. Prov. xxvi, 11. ↩

  60. II Petr. ii, 21, 22; ↩

  61. Ps. cxviii, 11. ↩

  62. Jacob. 1, 22. ↩

  63. Jacob. v, 7, 8, 11. ↩

  64. Hebr. xii, 1. ↩

  65. Luc. xxi, 19. ↩

  66. Job xviii, 4. ↩

Chapter 107 of 211