Sermo 3
DE DUODECIM STULTITIIS QUÆ CONTINGUNT HIS QUI TENTATIONIBUS DIABOLI SUPERANTUR.
RESISTITE diabolo, et fugiet a vobis. Jacob. IV, 7.
Quoniam Christus in evangelio hodierno docet quemadmodum diabolus impedit multos a salubri auditione atque memoria ac adimpletione verbi Dei, nunc tangendæ sunt eorum stultitiæ qui tentationibus diabolicis acquiescunt.
Prima eorum stultitia est, quod pessimo ac atrocissimo hosti suo consentiunt, qui aliud nihil quærit nisi damnationem æternam eorum. Si ergo fatuus ab omnibus judicaretur, qui consentiret latroni volenti se ad speluncam perducere ad necandum, nonne incomparabiliter stolidior est, qui consentit diabolo suggerenti mortale peccatum, quod est mors animæ perducens ad mortem infernalis miseriæ? Nequaquam ergo consentiamus suggestioni iniquæ; sed quanto sentimus nos fortius impugnari, tentari seu inclinari ad vitia, tanto vigilantius resistamus, orando, Christi passionem recogitando, divinum judicium et æternum supplicium considerando.
Secunda illorum stultitia est, quod crudelissimum suum adversarium juvant occidendo se ipsos. Diabolus namque suis tentationibus non potest hominem superare, nisi homo personaliter velit atque consentiat. Propter quod ait Apostolus: Nolite locum dare diabolo. Dum ergo diabolus hominem tentat, quasi gladium cordi ipsius applicat.1 Porro dum homo consentit, ipsemet gladium illum cordi suo transfigit, et spiritualiter se occidit. Hoc faciunt luxuriosi, qui concupiscentiis carnis obediunt, sponteque vadunt ad foveam, hoc est ad vitii turpitudinem, in quam eos vult præcipitare diabolus. Hoc agunt superbi ac ceteri vitiosi, qui conantur ea acquirere in quibus peccatum et damnatio eorum consistit, juxta illud Sapientiæ: Injustitia, mortis acquisitio est;2 impii autem manibus et verbis arcessierunt illam. Quemadmodum ergo corporalem gladium lateri nostro ab adversario applicatum, statim pro posse cum omni diligentia amoveremus; sic spiritualem ac diabolicum gladium, utpote pravam suggestionem, impiam cogitationem, illicitam inclinationem seu affectionem, protinus a nostris cordibus repellamus, sicut per Isaiam prophetam Dominus jubet, dicendo:3 Auferte malum cogitationum vestrarum ab oculis meis.
Tertia ipsorum stultitia est, quod contra adversarios suæ salutis animas suas non muniunt, nec ante pugnam se armant: imo in loco conflictus, ubi undique hostibus obsidentur, spiritualiter nudi incedunt, et hostium jaculis se exponunt. Si ergo stultus est, qui visibiles hostes habens, atque ab illis quotidie impugnandum se sciens, non contra illos se munit ac armat pro posse ante conflictum, nonne incomparabiliter stultior comprobatur, qui ab invisibilibus hostibus circumvallari omnique die impugnari se noscit, nec tamen contra illos se armat virtutibus, orationibus, ceterisque exercitiis virtuosis quibus dæmones superantur? Imo quum mundus iste sit quasi campus in quo homines a malignis spiritibus incessabiliter impugnantur, debemus semper esse contra illos armati ac expediti, custoditi atque solliciti, dicente beatissimo Petro apostolo:4 Sobrii estote et vigilate in orationibus, quia adversarius vester diabolus tanquam leo rugiens circuit, quærens quem devoret.5
Quarta stultitia est eorum, quod ex ea parte qua debiliores sunt graviusque tentantur, minus se muniunt: ut qui ad avaritiam proni sunt, pro eo quod deberent contra avaritiam suam pugnare per liberalitatem et eleemosynarum largitionem, econtrario aggregant sibi temporalia bona, et vitium quo tentantur augent ac roborant in se ipsis. Sic et libidinosi, pro eo quod deberent contra incontinentiam suam per castitatis virtutem pugnare, quemadmodum qui lignum curvum rectificare volunt, ultra medium hoc reflectunt, ipsi econtrario concupiscentiis satisfacere assuescunt. Diversi etenim homines, juxta diversitatem complexionum consuetudinumque suarum ad diversa vitia inclinantur, unus ad istud, alter ad illud. Diabolus quoque de illo vitio tentat plus hominem, ad quod eum conspicit proniorem. Debet ergo quilibet homo sapienter pensare ad quæ peccata sit proclivior, et contra illa virilius præliari: ut qui pronus est ad superbiam, ad humilitatem potissimum semper se præstet; qui pronus est ad luxuriam, ad continentiam singulariter studeat; qui ad avaritiam est proclivis, liberalitati magis det operam.
Quinta eorum stultitia est, quod non satis cito hosti repugnant, sed eum ingredi sinunt ita profunde, quod difficulter queunt eum ejicere. Quemadmodum ergo visibilibus hostibus in principio est resistendum, antequam terram introeant ac devastent, ita dæmonibus oportet resistere statim quum sua tentatione homines cœperint impugnare. Contra hoc faciunt qui pravis cogitationibus immorantur, et in objectorum illicitorum imaginibus delectantur. Statim ergo ut senseris te tentari seu vitiose pulsari inordinateque affici, ad Deum confuge, invoca eum, ad utilia te converte, Christi passionem revolve.
Sexta eorum stultitia est, quod quum pugnandum sit contrariis, ut caritate contra rancorem, patientia contra impatientiam, taciturnitate contra garrulitatem, bonitate contra malitiam; pugnant similibus, ut odio contra odium, impatientia contra impatientiam, verbositate contra verbositatem:6 sicque gravius vulnerant semetipsos, et vincuntur a malo. Qui si pugnarent contrariis, vincerent in bono malum.7 Si ergo contra te insurgat improbitas alicujus, probitate resiste, et vinces; si vero ad impatientiam concitaris, jam victus et læsus es.
Septima eorum stultitia est, quod hostem suum sibi nimis propinquare permittunt, dum occasiones peccandi non vitant, ut locum, tempus, personas, munuscula, atque similia, quæ provocant ad peccatum. Non ergo eas ad loca in quibus verisimiliter puta aut scis te peccaturum.
Octava stultitia eorum est, quod auxiliatoribus hostium suorum consentiunt, videlicet propriæ voluntati et concupiscentiis carnis, quæ cooperantur dæmonibus, homines impugnando. Propria autem vocatur voluntas, quæ divinæ voluntati et ejus præceptis est contraria. Ideo princeps Apostolorum: Abstineatis (inquit) a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.8 Et Osee ait: Confundetur Israel in voluntate sua.
Nona eorum stultitia est, quod eum cujus solius auxilio resistere valent ac prævalere, tam frequenter enormiterque offendunt, videlicet Deum, qui per Osee loquitur: Perditio tua ex te; in me tantummodo auxilium tuum.9 Videmus quod principes terræ contra æque fortes et potissimum contra fortiores præliaturi, cum omni diligentia, possibilitate atque industria amicitias sibi regum principumque acquirunt, quorum auxilio poterunt prævalere: quanto magis homo fragilis contra diabolum prælians, Deum jugiter placatum ac adsistentem habere satageret, quum de diabolo in Job sit scriptum, Non est potestas super terram quæ comparetur ei?10 Hinc sanctus Job loquitur Deo: Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me.11 Itemque Psalmista: In te eripiar a tentatione, et in Deo meo transgrediar mu-12
Ps. xxx, 3. rum. Unde et Dominum exoravit : Esto mihi in Deum protectorem et in domum refugii, ut salvum me facias.
Decima eorum stultitia est, quod sapientissimo consiliario fortissimoque auxiliario desuper dato ac misso, utpote angelo suo custodi, non acquiescunt, ejus sanctis inspirationibus obtemperando : idcirco in die judicii, a propriis angelis accusabuntur. Unde si rex terrenus alicui mitteret in adjutorium strenuissimum militem et in arte pugnandi doctissimum, nonne stolidus esset, qui talem repelleret adjutorem ac consulem ?
Undecima stultitia est, quod non curant a loco tutiori, videlicet alto ac arcto, resistere, hoc est a sublimitate virtutum, sed in terrenis se figunt affectibus. Qui si se ponerent in arcta via quæ ducit ad vitam, in fervore caritatis, in profunditate humilitatis, in orationum instantia, in meditatione, in munditia, celeriter prævalerent, ita quod dicerent cum Propheta :13 Persequar inimicos meos, et comprehendam illos, et non convertar donec deficiant.14
Duodecima stultitia est, quod tempus repugnandi aptissimum perdunt, tuncque resistere volunt dum vires deficiunt et finis vitæ advenit. Nunc enim dum vita est sana, ætasque florida, non repugnant, sed absque timore Deum offendunt;15 morte autem instante volunt converti, pœnitere, evadere. Estque timendum quod magis id faciant timore servili, quam filiali amore ac zelo justitiæ : quippe si se diutius victuros cognoscerent, in vitiis remanerent. Tutiorem ergo viam eligamus; atque dum tempus atque vires habemus, Deo fideliter ministremus ac tentationibus renitamur, quemadmodum Salomon adhortatur : Memento Creatoris tui in diebus juventutis tuæ, antequam veniat tempus afflictionis tuæ, et appropinquent anni, de quibus dicas, Non mihi placent.16 Denique unusquisque nostrum quotidie roget angelum suum bonum, ut sibi semper gratiose adsistat, nec juste indignans recedat. Impleamus illud Psalmistæ :17 Exspecta Dominum, viriliter age; et confortetur cor tuum, et sustine Dominum.
Postremo, S. Gregorius scribit de B. Benedicto abbate, quod dum Benedictus adhuc in spelunca solus soli Deo vacaret, quadam die diabolus eum de fornicatione tam valide impugnavit, quod ille vir sanctissimus, qui fuit virgo, purus ac innocens, ferme cogitavit reverti ad sæculum; sed inspirante Spiritu Sancto, tentationem illam advertens diabolicam esse, exuit omnia vestimenta sua, et nudum se volvit atque revolvit super spinas, quousque totum corpus suum proprio sanguine perfunderetur. Tunc videns Deus quod tam viriliter restitisset, ab impugnatione illa ipsum totaliter liberavit. Hujus igitur sancti viri exemplo, discamus omni tentationi fortiter reluctari ac præfatas vitare stultitias, ad gloriam Dei.
Footnotes
Chapter 109 of 211