Sermo 7
DE IMPEDIMENTIS FRUCTIFICATIONIS VERBI DEI.
SEMEN est verbum Dei. Luc. VIII, 11. Christus in evangelio hodierno ponit quatuor differentias audientium verbum Dei. Prima significatur per terram quæ est secus viam, in qua terra semen conculcatur et a volucribus tollitur ac voratur. Per terram hanc sitam juxta viam sæculi hujus, quæ lata est, intelliguntur religiosi carnales, intimorati, qui ad levitates, risus, dissolutiones cito moventur, et consolationes quærunt externas in cibo, potu, colloquio, signis et factis : qui tepidi sunt, quia ad virtutes non habent intensum integrumque affectum. De quibus sanctus ait Bernardus : Inde horum tam perniciosa venit tepiditas, quia voluntas eorum nondum purgata est, nec bonum sic volunt sicut noverunt, a propria concupiscentia abstracti et illecti.1 Amant enim terrenas consolatiunculas, sive in verbo, sive in signo, sive in facto, aut in alio aliquo; et si hæc aliquando interrumpunt, non tamen penitus rumpunt ac deserunt. Inde est quod affectiones suas raro dirigunt in Deum, et eorum compunctio non continua, sed horaria est. Impleri autem visitationibus Dei suavibus, anima his distractionibus levitatibusque subjecta non potest.
Hinc S. Basilius interrogatus an liceat ridere, respondet in Regula : Quum Dominus eos qui nunc rident condemnet, manifestum est quia nunquam tempus est risus fideli animæ, maxime quum tam multi sint qui per prævaricationem legis Deum assidue inhonorent, et in peccatis suis moriantur, pro quibus nos contristari convenit et lugere.2 Iterum interrogatus qualiter valeamus evagationes mentis reprimere, causam distractionum et dissolutionum nostrarum pandit, dicendo : Vagatur mens interdum otio, dum non occupatur in necessaria sollicitudine, sed in remissione et securitate inaniter posita, non attendit Deum esse præsentem, scrutantem corda et renes.3 Si enim hoc pensaret, impleret quod ait Propheta :4 Providebam Dominum in conspectu meo semper. Quod qui attendit et dicit, non evagabitur mente, neque habebit otium vanis cogitationibus indulgere, aut aliquid cogitare quod non ad fidei ædificationem pertineat, vel aliquam mentis humanæ spectet utilitatem : quanto magis nihil audebit quod sit Deo contrarium, sed dicet cum beato Elia, Vivit Dominus, in cujus conspectu sto hodie?5 Insuper, teste S. Gregorio, vanus sermo vanæ conscientiæ index est, et cito polluit mentem tam proferentis quam audientis. Et quam detestanda sit ipsa loquacitas pandit Salomon, dicens :6 Vidisti hominem velocem ad loquendum? stultitia magis speranda est, quam illius correctio. Et iterum protestatur :7 Stultus verba multiplicat.
Si ergo loquacitas, evagatio cordis, levitas immoderatusque risus omni Christiano in tantum sunt fugiendæ, quanto magis religiosis, quos oportet omni maturitate et probitate pollere, semperque timoratos ac lugubres esse, et potissimum exemplares, non leves et pueriles, ut sint bonus odor Christi in omni loco?8 Itaque, quum ista atque similia exhortatoria verba ad gravitatem, maturitatem, timorem, compunctionem custodiamque audimus, videamus ne semen vérbi cœlestis conculcetur, et infructuosum fiat in nobis, et a dæmonibus auferatur : alioqui dupliciter, imo multipliciter culpabiles erimus atque damnabiles.
Secunda differentia audientium verbum Dei, signatur per terram petrosam, in qua Dei verbum arescit, quia non habet ibi humorem. Per terram hanc exprimuntur religiosi duri, rebelles, superbi: quorum inobedientia et duritia nasci ex superbia solet, quia superbus subdi recusat et humiliare se dedignatur, nec habet in se humorem, id est gratiæ rorem, aquam sapientiæ salutaris, fluenta imbris cœlestis. Deus namque superbis resistit, non influit, qui in Proverbiis fatetur:9 Arrogantiam, superbiam, viam pravam et os bilingue detestor.10 Humiliemus ergo, subdamus et parvi pendamus nos valde, ne ab Altissimo conteramur. Rogemus immensam clementiam Spiritus Sancti, ut tollat a nobis cor omne lapideum, cor consuetudine prava infectum, mole propriæ voluntatis armatum, et præstet nobis cor carneum, cor docile, pium, compunctum, ad sanctam obedientiam semper pronissimum:11 siquidem odibilis coram Deo et hominibus est superbia;12 et cor durum in novissimo male habebit.13 De incorrigibilibus quoque et rebellibus loquitur Deus per Jeremiam: Induraverunt faciem suam supra petram, et noluerunt reverti;14 et item per Ezechielem: Attrita fronte sunt et indomabili corde.15 Hi sunt qui superioribus suis se increpantibus, admonentibus, disciplinantibus, indignantur, obloquuntur, et nocent si possunt. Certe experientia lamentabiliter docet quod religiosus rebellis, perversus, induratus, incorrigibilior et inconvertibilior est quam impii sæculares. Quo etenim ad obedientiam, emendationem, profectum amplius obligatur, eo ita non faciendo gravius Deum offendit, enormiusque transgreditur: propter quod magis a Deo relinquitur, et relictus a gratia, in deteriora labitur vitia. Superbus monachus est monstrum turpissimum, et similis simiæ vestimento viri sapientis indutæ. Nam superbia vertit hominem in dæmonem, quemadmodum angelos olim in dæmones permutavit.16
Tertia differentia audientium verbum
Dei, significatur per terram spinosam, in qua simul exortæ spinæ verbum suffocant. Per hanc terram spinosam designantur religiosi passionati, ambitiosi et cupidi, qui passionum suarum aculeis et vanitatum suarum acutis atque miserrimis curis pungunt, dilaniant infructuosaque reddunt propria corda. Numerari equidem culpæ, id est vanæ, malæ et sollicitæ cogitationes, pœnosæ affectiones, vitiosæ suspiciones, quæ ex ambitione nascuntur, non possunt; et qui mentem suam ab inordinatis circa terrena et vilia affectionibus radicitus non expurgant, frequenter pro rebus vilissimis sibi negatis, ablatis, vel dilatis, aut perditis, conturbantur, irascuntur, et tribulant semetipsos ac alios. Verumtamen per terram spinosam specialiter accipiuntur amari, iracundi, impatientes ac invidi, in quibus spinæ ac tribuli, aculei et sagittæ indignationum, comminationum, ultionum, contentionum pessimorumque motuum oriuntur, nec verbum Dei fructificare sinunt in ipsis. Tales namque non vincunt malum in bono, sed protinus vincuntur a malo, atque in verba prorumpunt malitiæ ac retributionem vindictæ, et instar herniosi, pondus turpitudinis, motus pravos ferunt in corde.17 Hinc juxta Scripturas, impatiens operatur stultitiam, et vir iracundus incendit litem;1819 ira quoque in sinu stulti quiescit; et parvulum occidit invidia, quæ et ipsa ossium est putredo;202122 nec invido aliquid infelicius reperitur.
Quarta differentia audientium verbum Dei, designatur per terram bonam fructiferam. Per quam humiles docilesque signantur, omnes etiam boni et obedientes religiosi, qui informationes et correptiones non solum a superioribus, sed a suis quoque confratribus gratanter suscipiunt, seque in cunctis diligenter emendant, atque in observantiis Ordinis universis sunt seriosi.
Tales esse conemur. Nam auris bona cum omni concupiscentia audiet sapientiam. Et qui acquiescit increpationibus, possessor est cordis;23 ei vero qui corripientem dura cervice contemnit, repentinus superveniet interitus.2425 Prætacta quoque vitia penitus detestemur ac fugiamus: quia ut sanctus ait Cæsarius, sicut gaudendum est de monacho qui in monasterium veniens, mansuetudinem, patientiam, obedientiam mitis humilisque exhibuit; ita lugendum est de illo qui corpore tantum de sæculo egressus videtur, corde vero in sæculo mansisse probatur: qui pro humilitate profert superbiam, pro patientia iracundiam, pro obedientia contemptum, pro caritatis dulcedine venenum malitiæ. Quibus competit illa B. Petri vera et multum metuenda sententia: Melius illis erat viam justitiæ non cognoscere, quam post cognitionem reverti retrorsum. Non tamen de illis est desperandum, sed orandum pro eis, quoniam potens est Deus stillam compunctionis in eis accendere, omnemque sæculi voluptatem et vanitatem, quasi spinas ac tribulos nequitiæ, salubri igne consumere, de quo ait Salvator: Ignem veni mittere in terram. Ipse quippe est optimus medicus animarum, qui est benedictus in sæcula. Amen.
II Petr. u, 21.
Luc. xii, 49.
Footnotes
-
Jacob. 1, 14. ↩
-
Luc. VI, 25. ↩
-
Ps. VII, 10. ↩
-
Ps. XV, 8. ↩
-
III Reg. XVII, 1. ↩
-
Prov. XXIX, 20. ↩
-
Eccle. X, 14. ↩
-
II Cor. II, 14, 15. ↩
-
Jacob. IV, 6. ↩
-
Prov. VIII, 13. ↩
-
Ezech. XXXVI, 26. ↩
-
Eccli. X, 7. ↩
-
Eccli. III, 27. ↩
-
Jer. V, 3. ↩
-
Ezech. III, 7. ↩
-
Is. XIV, 12. ↩
-
Rom. XU, 21. ↩
-
Eccli. XXVIII, 11. ↩
-
Prov. XIV, 17. ↩
-
Prov. XIV, 30. ↩
-
Job V, 2. ↩
-
Eccle. VII, 10. ↩
-
Eccli. III, 31. ↩
-
Prov. XXIX, 1. ↩
-
Prov. XV, 32. ↩
Chapter 113 of 211