Skip to the text

Sermo 4

DE TRIPLICI FRUCTU VERBI DEI.

EGREDIETUR de ore meo justitiæ verbum, et non revertetur ad me vacuum. Is. XLV, 23; LV, 11.

Pro eo quod in evangelio hodierno Lucas evangelista conscripsit, Quod autem in terram bonam, hi sunt qui in corde bono et optimo verbum retinent, et fructum afferunt in patientia; in Matthæo legitur, Alia vero semina ceciderunt in terram bonam, et dabant fructum, aliud centesimum, aliud sexagesimum, aliud tricesimum.12 Quocirca considerandum, quod finis ad quem ordinatur seminatio seminis hujus cœlestis, id est prædicatio verbi Dei, est homines a carnalibus rebus ac desideriis abstrahere, atque ad spiritualia elevare, hoc est divinorum desiderio inflammare, divina caritate accendere, ad spiritualem conversationem perducere.

Hæc ergo distinctio tripartita primo referri potest ad tres hominum gradus, videlicet, religiosorum, et sæcularium clericorum seu sacerdotum et canonicorum, ac laicorum: ita ut verbum Dei in religiosis dicatur fructum ferre centesimum, quoniam illi præ ceteris spiritualius conversantur, et plenius a sensibilibus abstrahuntur, ita quod cum Apostolo dicere possunt, Nostra conversatio in cœlis est. In sæcularibus vero clericis verbum Dei dicatur ferre fructum sexagesimum. Nam quamvis inter homines conjugatos ac laicos corporaliter conversentur, divino tamen obsequio præ illis sunt mancipati, et spiritualius vivere obligantur, ut casto corpore mundoque corde serviant Domino, prout in principio tertii Decretalium, titulo de Vita et honestate clericorum, fusius edocetur. Porro in vulgaribus ac laicis semen istud seu verbum Dei dicatur ferre tricesimum fructum. Hi etenim quamvis in rebus terrenis sæcularibusque negotiis occupentur quotidie, et variis vitæ præsentis curis graventur, nihilo minus, si vera fide ac opere christiani sunt, divina observant præcepta, et spiritualia corporalibus præferunt, Deumque præ universis diligunt creaturis.

Secundo, hæc triplex distinctio fructus verbi Dei refertur ad triplicem statum servorum Dei, videlicet, incipientium, et proficientium, ac perfectorum: ut in incipientibus Deo servire, verbum Dei dicatur ferre fructum tricesimum. Statim namque dum homo convertitur, inordinatum creaturarum amorem relinquit, et Deum super omnia amare, desiderare venerarique incipit, et cuncta præsentia ad bona cœlestia ac æterna finaliter ordinat. In proficientibus vero verbum Dei fert fructum sexagesimum: quoniam tales omni die in caritate et gratia Dei proficiunt, de virtute in virtutem euntes, seque in spiritualibus exercitiis strenue occupantes, nunc orando, nunc meditando, nunc psallendo, aut ceteris virtutum actibus insistendo. Porro in perfectis ac viris heroicis seu divinis verbum Dei fert fructum centesimum. Tales quippe pura ac stabili mente Deo intenti sunt, et zelo justitiæ atque amore boni communis repleti: in quibus inordinata affectio proprii commodi exstincta est, et passiones animæ reformatæ consistunt; et cum Apostolo dicere queunt: Quis nos separabit a caritate Dei? Hi venerationem Dei in omnibus ardentissime cupiunt, atque de ejus inhonoratione singularissime dolent; omnium quoque optant ardenter salutem, tam inimicorum quam amicorum, et vincunt in bono malum.

Tertio, refertur hæc tripartita distinctio fructus verbi Dei ad triplicem castitatem, seu triplicis continentiæ statum: ut verbum Dei dicatur in virginibus ferre fructum centesimum, quoniam castitas virginalis perfecta est aliarum respectu, et aureolam promeretur, dummodo cum proposito perpetue continendi servetur. In viduis vero verbum Dei dicitur ferre sexagesimum fructum, quoniam viduæ ab omni concubitu abstinendo, aptiores sunt ad opera virtuosa, spiritualem vitam et divinorum contemplationem, quam conjugati, quamvis earum castimonia sit imperfectior continentia virginali. Postremo, in conjugatis verbum Dei fert fructum tricesimum, quoniam facit eos matrimoniali concubitu ordinate virtuoseque uti, videlicet: amore prolis ad Dei obsequium educandæ, in qua fides atque religio christiana ad Dei gloriam augeantur; vel causa reddendi debitum, aut certe causa vitandi fornicationem in compare.

Itaque studeamus ex auditu verbi Dei a carnalibus ac temporalibus ad amorem ac contemplationem spiritualium ac æternorum corda nostra erigere, et Dei amore accendi, ejusque præcepta diligenter servare, et etiam ultra debitum aliqua bona peragere:3456 præsertim quum in multis simus culpabiles magis quam æstimamus aut numerare sive perpendere possumus. Propter quod orat Propheta:7 Ab occultis meis munda me, Domine.

Postremo omnia bona quæ agimus, in vera caritate ac patientia faciamus. Unde in homilia evangelii hodierni sanctus narrat Gregorius, quod tempore suo fuit Romæ pauper quidam Servulus nomine, qui ab infantia sua paralyticus fuit, qui nunquam stare, nunquam manum ad os ducere, nunquam de uno latere in aliud se vertere quivit. Cui mater et fratres sui ministrabant; et quidquid in eleemosynis accepit, eorum manibus erogavit pauperibus. Litteras ignoravit, sed codices sacræ emit Scripturæ, et peregrinos ac religiosos in hospitio suscipiens, ab eis libros sacros coram se quotidie legi fecit: sicque sacram Scripturam didicit. Atque in doloribus suis Deo continue gratias egit. Quumque tantam ejus patientiam Deus vellet remunerare, ad vitæ pervenit extremum; et religiosos devotosque advocans, orationibus ac laudibus Dei cum eis vacavit. Quumque cum eis et ipse moriens psalleret, alte clamavit: Tacete; numquid non auditis quantæ resonant laudes in cœlo? Et dum aures suas ad laudes cœlestes erigeret quas intus audivit, anima ejus a corpore exiens, ab angelis est suscepta atque in cœlos perducta. Qua exeunte, statim suavissimus odor illic adspersus est, ita quod omnes qui aderant inæstimabili suavitate replebantur: quæ tamdiu duravit, quousque sepultus est. Quid ergo nos pigri ac miseri, pro nostra excusatione coram Deo dicturi sumus, qui vires et usum membrorum habemus, nec tamen divina præcepta implemus, quum paralyticus iste qui nec vires nec membrorum habuit usum, implevit præcepta?

Ideo resipiscamus a malis, et in adversis patientiam observantes, membris ac viribus nostris ad Dei gloriam in ejus obsequio fructuose utamur.

Footnotes

  1. Luc. viii, 15. ↩

  2. Matth. xiii, 23. ↩

  3. Philipp. iii, 20. ↩

  4. Philipp. xii, 21. ↩

  5. Rom. viii, 35. ↩

  6. Ps. lxxxiii, 8. ↩

  7. Ps.xviii,13. ↩

Chapter 110 of 211