Sermo 6
QUAM DILIGENTER AC FERVIDE AUDIENDUM SIT VERBUM DEI.
QUOD autem in terram bonam cecidit, hi sunt qui in corde bono et optimo audientes verbum Dei retinent, et fructum afferunt in patientia. Luc. VIII, 15.
Dominus et salvator Jesus Christus ad diligentem audientiam verbi Dei frequenter nos in Evangelio admonet: nunc quidem dicendo, Qui ex Deo est, verba Dei audit;1 nunc autem, Beati qui audiunt verbum Dei et custodiunt illud;2 nunc vero, quemadmodum in evangelio hodierno, Qui habet aures audiendi, audiat.3 Hinc in Ecclesiastico habetur : Esto mansuetus ad audiendum verbum Dei. Atque apostolus Jacobus : Sit (inquit) omnis homo velox ad audiendum; haud dubium quin verbum Dei, non verbum diaboli, hoc est verba detractoria, pungitiva, mendosa, susurratoria, turbativa, aut discordiæ seminativa, quum in Ecclesiastico scriptum sit : Sepi aures tuas spinis, et noli audire linguam nequam; et ori tuo facito ostia, et seras auribus tuis, ne scilicet audias detrahentem.4 Susurro quoque et bilinguis maledictus :5 multos enim perturbavit pacem habentes.
Deinceps verbum Dei cibus est animæ, speculum mentis, criminum medicina, instructio cordis, inflammatio voluntatis. Per verbum Dei ostenditur homini malum quod habet, et bonum quo caret. Itaque qui verbum Dei audit invite, refici spernit, intueri se aspernatur, curari a vitiis detestatur, edoceri, accendi, confortari non curat. Ideo sicut illius vita naturalis desperatur qui cibum non suscipit aut susceptum non retinet, sic vita spiritualis desperatur illius qui verbum Dei diligenter audire, memoriter retinere, efficaciterque implere non satagit.
Insuper, qui aliquem amat, libenter cum illo loquitur, et libenter audit loqui de eo, sed et libenter audit eum loquentem, præsertim ad se. Quum ergo orando loquamur cum Deo, et verbum Dei audiendo audiamus loqui de eo, studendo autem audiamus Deum nobis loquentem; qui non libenter orationi insistit, nec verbum Dei libenter audit, neque libenter studet, ostendit se non diligere Deum, nec libenter loqui cum eo, nec libenter audire loqui de eo, neque libenter audire eum loquentem ad se. Amplius, qui cupit ditari, libenter audit et legit de modo acquirendi divitias. Qui ergo gratia ac virtutibus locupletari desiderat, libenter audit verbum Dei, quo docetur modus proficiendi in omni gratia ac virtute; qui autem verbum
A Dei fastidit, pandit se de spiritualibus non curare divitiis, præsertim dum verbum succinctim ac moderate proponitur. Hinc beatissimus pater Bernardus disseruit : Magna mihi est consolatio, fratres, in verbo hoc Domini : Qui ex Deo est, verbum Dei audit.6 Propterea vos libenter auditis, quia ex Deo estis. Nonnulli autem sic audiunt ac si nihil ad eos pertineant quæ dicuntur. Non enim intrant cor suum, nec mores suos discutiunt, nec cogitant ne forte quod audiunt dictum sit propter illos. Magis autem si forte sermo Dei vivus et efficax7 (qui Dei et non ejus qui loquitur arbitrio fertur quocumque voluerit), si, inquam, manifeste adversus vitia illa processerit quibus se sentiunt obligatos, dissimulant, et avertunt oculos cordis, aut aliqua adinventione palliant vitia sua, et seducunt miseri semetipsos.
Tales de suis peccatis non dolent plenarie. Imo, ut asserit Cassianus, loquenti frequenter indignantur, se movent, sputa congeminant, guttur et os humore, non mens devotione et compunctione impletur, et ita se habent quasi super spinas sederent : imo frequenter temerarie suspicantur ac judicant loquentem ex passione adversum se loqui. De quibus ait Bernardus : In his salutis signa non video; magis autem vereor ne forte propterea non audiunt verbum Dei, quoniam non sunt ipsi ex Deo. Ideo ait Eusebius : Sicut a nobis Dominus suscepti officii necessitate loquendi depositit officium, ita a vobis, carissimi, audiendi requirit affectum. Ita, inquam, caritati vestræ expedit his quæ pro salute vestra dicimus obedire, sicut nobis imminet non tacere. Nam si nos offensam metuimus de silentio, quanto magis vos eamdem debetis expavescere de contemptu ? Si nobis grande periculum est aliena non arguere, quanto vobis periculosius est propria non corrigere ?
Præterea religiosi suos superiores non solum debent libenter audire, sed et de pertinentibus ad salutem diligenter inquirere. Unde in exordio Regulæ suæ ait S. Basilius Fratribus suis: Vobis convenit nullum tempus vacuum præterire, quominus de eminentioribus et perfectioribus inquiratis, ut omne tempus vitæ vestræ in inquirendo de melioribus et percunctando de utilioribus transigatis. Quemadmodum ergo nobis necessitas imminet evangelizandi, ita vobis, si ab interrogatione et inquisitione cessetis, vel si remissiores ad ea implenda quæ recta sunt exsistatis, magnum discrimen impendet.
Insuper, quum suis vicariis dicat Salvator, Qui vos audit, me audit, et qui vos spernit, me spernit; valde pavendum est his qui verbum Dei a Patribus suis graviter inviteque audiunt, ne Christum in suo vicario spernant, fastidiant ac repellant. Nec ideo verbum Dei invite quis audire debet, quia scit illud, aut quia frequenter illud audivit. Propterea, ut recitat Cassianus, abbas Nesteros dixit: Ut spiritualis scientia in te perpetua soliditate firmetur, et sensibus tuis sit inviscerata, hoc omnino custodi, ut si ea quæ optime nosti audieris in collatione proferri, non propter hoc quia nota sunt tibi, ea aspernanter et fastidiose suscipias, sed tanta aviditate cordi tuo ea commendes, quanta aviditate debent desiderabilia verba salutis auribus nostris indesinenter infundi, vel de nostro jugiter ore proferri. Quamvis enim adhibeatur sanctarum rerum crebra narratio, nunquam tamen animæ sitim veræ scientiæ sustinenti satietas generabit horrorem; sed ea quotidie velut nova ac desiderata suscipiens, quanto ea frequentius hauserit, tanto avidius eadem audiet vel loquetur, et confirmationem perceptæ scientiæ magis quam ullum fastidium ex repetitione acquiret. Evidens namque superbæ ac tepidæ mentis est signum, si salutarium medicinam verborum, quamvis frequenter ingestam, negligenter fastidioseque sumat. Hæc Nesteros abbas.
Ex quibus omnibus innotescit quam diligenter debeamus verbum Dei audire, lectioni sacræ insistere, fructuosæ interrogationi operam dare. Quemadmodum in scholis qui ardentius student, plus dubitant et acutius atque frequentius suos sciscitantur magistros; ita in cœnobio qui vere spiritualiter præliatur ac studet virtutibus, multis ambiguitatibus, curis inquisitionibusque involvitur, quousque Dei gratia et longa experientia fiat edoctus, et alios informare idoneus. Quærit equidem qualiter tali aut tali tentationi aptius possit resistere, quomodo hoc vel illud debeat intelligere, qualiter compendiosius queat proficere, quomodo in hoc vel illo casu debeat se habere; timet ne forte sub specie boni fallatur, et suos sibi dici defectus precatur. Quærit verbum quo ædificetur et accendatur, et sapientioribus ac devotioribus se conjungit, præsertim his quorum collatione sentit se magis proficere; vana fastidit colloquia, et de melioribus ac vicinioribus saluti inquirit, loquitur, et verum audire desiderat.8 Et utinam omnes tales essemus; utinam omnes sic ageremus, et in colloquiis de talibus dumtaxat colloqueremur.
Postremo, sicut gloriosissimus Paulus apostolus in diversis epistolis sæpius eadem scribit et repetit, utpote quia necessariora salubrioraque exstant; sic Pater religiosorum ea potissimum in capitulo sermocinari ac sæpe reiterare debet, quæ ad Fratrum informationem in moribus, reformationem a vitiis, inflammationem in actibus bonis plus pertinent: ut scilicet in observantiis Ordinis sint intenti, in bonis concordes, in omni humilitate, patientia, mansuetudine, fervore et alacritate quotidie proficientes; sicque instar optimæ et uberrimæ terræ, Dei verbum in suis cordibus suscipientes, fructum in patientia referant copiosissimum.
Footnotes
Chapter 112 of 211