Skip to the text

Sermo 5

Ad religiosos

QUALITER IMPORTUNORUM ET IMPROBORUM HOMINUM PRAVITATES, CORPORISQUE ADVERSÆ VALETUDINES, MAGNANIMITER SINT SUFFERENDÆ.

LIBENTER gloriabor in infirmitatibus meis, ut inhabitet in me virtus Christi. II Cor. xii, 9.

Beatus Apostolus in præsentis dominicæ epistola multipliciter ac saluberrime nos informat. Primo, ut hominum importunorum ac reproborum pravitates, injurias, persecutiones æquanimiter patiamur, dicendo:1 Libenter suffertis insipientes, quum sitis ipsi sapientes. Nam ut ait Gregorius, Abel esse renuit quem Cain malitia non exercet; et qui malos patienter non tolerat, ipse sibi per impatientiam suam testis est quod bonus non est. Idcirco Apostolus: Debemus (inquit) nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, et non nobis placere.2 Quocirca diligentissime est pensandum, cur Apostolus quum dixisset,

Debemus nos firmiores, imbecillitates infirmorum sustinere, protinus addidit. Et non nobis placere. Sunt enim nonnulli non veraciter patientes ac virtuosi, sed superbi et indignabundi, sibi ipsis inaniter complacentes: quibus si ab aliis aliquid videatur injuriæ, irrisionis, aspernationis inferri, statim illos despiciunt, dijudicant, et tanquam insipientes vix dignantur adspicere. Hi tales quamvis non respondeant verbis, non exterius inferant ultionem, non tamen vere sunt patientes, sed superbientes ac temere judicantes. Sic ergo sapientes et probi insipientes ferant ac improbos, ut nec se facile sapientes, nec illos facile judicent esse insipientes: imo se ipsos sic aspernentur, ut illorum ac omnium derisione, improbitate, persecutione arbitrentur se dignos. Qui enim inhonorat seu despicit Creatorem, a cunctis meretur creaturis contemni ac inhonorari. Propter quod in libro Sapientiæ dicitur:3 Pugnabit pro Deo orbis terrarum contra insensatos.

Secundo, docet Apostolus in præsenti epistola, quod causa rationabili exigente, loco ac tempore opportuno possit ac debeat homo, ad Dei honorem et proximorum ædificationem, eisdem insinuare dona gratiæ ac merita vitæ sibi concessa, etiam dona occulta, quando magnitudo causæ hoc ipsum expostulat, quamvis secundum communem observandum sit legem quod Salomon loquitur:4 Laudet te os alienum, et non os tuum; extraneus, et non labia tua. Unde Apostolus in ista epistola diligenter enumerat bona sibi desuper præstita, bona quæ fecit, adversa quæ pertulit.5 Quidam namque Corinthiorum seorsum a pseudoapostolis male de beato Apostolo fuerunt informati; propter quorum informationem et reductionem enumeravit bona sua Apostolus tam distincte: In quo (inquiens) quis audet, audeo et ego. Ministri Christi sunt, et ego; ut minus sapiens dico, plus ego.6 Et tandem describit excellentissimam visionem sibi supernaturaliter ac gratiosissime factam, qua raptus fuit usque ad tertium cœlum, atque7 interiori audivit auditu verba arcana. In qua visione, secundum Augustinum, vidit Deum per speciem. Quam et creditur habuisse infra triduum illud quo post apparitionem Christi sibi in via versus Damascum factam in principio suæ conversionis, fuit non videns, nec manducans nec bibens.8

B Tertio, in præsenti epistola docet nos gloriosus Apostolus, quæ et quanta pro Christo perpessus sit. Per quod, suo exemplo ad patientiam nos hortatur, ut discamus saltem in parvis et paucioribus adversitatibus esse patientes, imperturbabiles et constantes. Omnium namque virtutum patientia est probatrix, juxta illud Ecclesiastici: Vasa figuli probat fornax, et homines justos tentatio tribulationis.9 Quemadmodum enim mala olla in fornace posita, crepat et exsilit; sic homo non vere sed ficte aut apparenter devotus ac virtuosus, in adversitatis camino constitutus, ostendit quid lateat in se, et per impatientiæ suæ impetum exsilit, crepat et agitatur. Itaque, an homo vere sit mortificatus, fractus, humilis, et perfectus, utpote a privato amore penitus expurgatus, nec laudes hominum quærens neque honores, sed ad contumelias vere paratus, per patientiam maxime exploratur ac innotescit. Hinc in canonizatione Sanctorum summe requiritur an vere et plene fuerint patientes.

C Refert se Climacus in solenni et sancto ad tempus fuisse cœnobio, in quo erat sanctus vir nomine Menas, post abbatem primus in dispositione negotiorum cœnobii, qui quinquaginta novem annis in monasterio fuit. Qui quodam die ad abbatiam revertens, et metaniam abbati ad vesperam faciens, scilicet genua coram eo flectens, veniam benedictionemque postulans ab abbate, ipso sponte prætereunte relictus est usque ad canonis horam in terra. Tunc vero abbas ipsum benedicens, eumdem ut ostentationis amatorem redarguit. Ipse vero S. Menas cuidam suo discipulo ipsum interroganti an in tam diuturna genuflexione fuisset somno præreptus, respondit se totum Psalterium legisse in terra prostratum; nec fuit in aliquo motus, sed plene tranquillus. Ecce quanta patientia.

Quarto, docet Apostolus quam perfectus fuit in caritate fraterna, dicendo:10 Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Exemplo ergo sancti Apostoli discamus cum infirmantibus infirmari, id est, spiritualiter infirmis et lapsis cordialiter compati, et oratione, verbo, opere, pro eorum reparatione ac confortatione quod in nobis est facere. Quumque aliquem scandalizari aut scandalizatum esse cognoscimus, flamma dilectionis pro ejus erectione inflammemur ac torqueamur. Scandalizanti quoque compatiamur: et nihilo minus utique caritative ac pie est corripiendus, aut etiam corrigendus. Imo, quum religiosorum sit perfectioni studere, et perfectorum non sit scandalizari nec scandalizare, juxta illud Psalmistæ, Pax multa diligentibus legem tuam, et non est illis scandalum;11 hinc admoneamus nos mutuo, ut non ita facile scandalizemur, diligentioresque simus ad scandala pusillorum vitanda. Quumque inordinatum sive culpabile aliquid in aliquo videmus, non mox temere judicemus aut aggravemus, nec perturbemur; sed pie pro viribus excusemus et alleviemus illud in cordibus nostris, ut quod forte ex inadvertentia, infirmitate, gravi tentatione, aut pia quadam intentione contigerit. Ideo namque dixit Apostolus: Fratres, et si præoccupatus fuerit homo in aliquo delicto, vos qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis, considerans te ipsum, ne et tu tenteris.12 Hoc fecit sanctus ille senior qui Fratrem quemdam cernens ruisse, planxit, dicendo: Ille hodie, cras ego. Hujus autem oppositum faciunt quidam amaro et indiscreto zelo infecti, ad considerandum aliorum defectus acuti, ad intuendum propria vitia cæci: ideo ad indignationem, oblocutionem, querimoniam, impatientiam proni sunt, et sæpissime intra se turbulenti et inquieti, tristes, amari, ac stolide judicantes, pacem pectoris raro aut nunquam habentes. Qui si interiora sua bene discuterent, satis et plus quam satis haberent agere cum se ipsis.

Postremo, quoniam virtus in infirmitate perficitur, infirmitates et cuncta corporis afflictiva patienter feramus, in tribulationibus et tentationibus Deum laudemus, et ejus judicium benedicamus, inordinatas tristitias per spiritualia exercitia eradicemus, juxta quod Jacobus ait apostolus:13 Tristatur aliquis vestrum? Oret æquo animo, et psallat.14 Et firmiter confidamus omnia illa ex divina nobis dispensatione accidere pro majori nostra purgatione, gratia et salute, præsertim quum talia divinæ caritatis et pietatis exstent indicia, ipso Domino protestante: Ego quos amo, arguo et castigo.15

Footnotes

  1. II Cor. xi, 19. ↩

  2. Rom. xv, 1. ↩

  3. Sap. v, 21. ↩

  4. Prov. xxvii, 2. ↩

  5. II Cor. xi, xii. ↩

  6. Ibid. xi, 21, 23. ↩

  7. II Cor. xii, 1-4. ↩

  8. Act. ix, 9. ↩

  9. Eccli. xxvii, 6. ↩

  10. II Cor. xi, 29. ↩

  11. Ps. cxviii, 165. ↩

  12. Galat. vi, 1. ↩

  13. II Cor. xii, 9. ↩

  14. Jacob. v, 13. ↩

  15. Apoc. iii, 19. ↩

Chapter 111 of 211