Sermo 1
DE FRUCTUOSA TEMPORIS DEDUCTIONE.
ECCE nunc tempus acceptabile, ecce nunc dies salutis.1 II Cor. VI, 2.
Sicut beatus ait Hieronymus, unum tempus non est pejus aut melius alio, accipiendo tempus secundum se; sed sicut virtus et prosperitas faciunt tempus bonum, ita vitium atque adversitas tempus efficiunt malum. Sed quia exterior prosperitas interdum plus nocet animæ quam adversitas, quum Salomon dicat, Prosperitas stultorum perdet illos;2 hinc, proprie et absolute loquendo, tempus non facit bonum aut malum nisi virtus aut vitium.
Merito igitur tempus evangelicæ legis,
« tempus acceptabile » appellatur. Primo, quia in eo misericordia Dei hominibus copiosissime est impensa, et semper impendi parata. Secundo, quoniam in tempore isto Christus pro hominibus incarnatus et mortuus est, suæque conversationis in sæculo isto ac passionis meritum hominibus liberalissime communicavit, et communicare exstat promptissimus, quemadmodum in Apocalypsi loquitur : Ego sto ad ostium, et pulso; si quis aperuerit mihi, intrabo ad illum.3 Christus quoque, ut Paulus testatur, interpellat pro nobis. Propter quod ait Bernardus : Christus ostendit Patri latus et vulnera, ut Pater per passionem ipsius propitietur hominibus. Christus namque secundum quod homo, pro hominibus interpellat tanquam inter Deum et homines mediator. Unde ad Hebræos legitur : Christus accedit per semetipsum ad Patrem, semper vivens ad interpellandum pro nobis.4 Hinc in prima sua Canonica ait Joannes apostolus : Advocatum habemus apud Patrem, Jesum Christum justum; et ipse est propitiatio pro peccatis nostris.5 Tertio, quia in tempore isto innumerabiles fuerunt homines virtuosi ac sancti, ineffabiliter plures quam unquam ante Christi adventum, sicut Psalmista prædixit :6 Dinumerabo eos, et super arenam multiplicabuntur. Quarto, quia in tempore isto gratiosissime subvenit Deus uni per alium, utpote Ecclesiæ militanti per Ecclesiam triumphantem, potissimum per Virginem gloriosam; et per preces ac merita Ecclesiæ militantis, pro cunctis fidelibus quotidie deprecantis, multipliciter Deus succurrit peccatoribus multis; atque per caritatem meritum unius redundat in alium. Rectissime ergo tempus evangelicæ legis, tempus acceptabile nuncupatur ac dies salutis.
Præterea tempus istud adhuc alia ratione « tempus acceptabile » et « dies » appellatur « salutis » :7 quia videlicet in ipso, omni hora tam multum proficere, promereri spiritualiterque ditari valemus, et tam multa ad hoc habemus auxilia, scilicet, misericordiam Dei, meritum Christi, angelos sanctos, Virginem gloriosam, triumphantem Ecclesiam, sacramenta Ecclesiæ militantis, preces et merita ejus, prælatos et prædicatores virtuosos, innumerabilia Sanctorum exempla ac documenta. Quum ergo quotidie tantum valeamus in omni gratia ac virtute proficere, in æternæ beatitudinis augmento excrescere, et pœnas quas peccando meruimus minorare, nonne inexcusabilis ac damnanda est negligentia nostra, si tempus nostrum infructuose expendimus, si remissi et acediosi consistimus; si non solum bona non agimus, sed et peccatis peccata adjicimus, sicut in libro Judicum scribitur, quod filii Israel veteribus peccatis nova junxerunt? Ecce si alicubi nundinæ sint aut forum ubi indubitanter copiosissima lucra sunt, nonne fatuos reputamus desides mercatores qui negligunt ire? Et nonne incomparabiliter insipientiores sunt homines qui tempus suum in virtutibus non expendunt, qui spiritualia lucra non quærunt, qui in donis gratiæ atque in divitiis gloriæ sempiternæ proficere negligunt, imo insuper tot peccata omni die committunt?
Attende ergo, o homo, temporis tibi concessi pretiosissimam dignitatem. Ait namque Bernardus: Nil pretiosius tempore;8 et heu! nihil vilius tempore reputatur. Transeunt dies salutis, et nemo recogitat, nemo perire sibi diem nunquam crediturum causatur. Hinc idem sanctus Pater iterum loquitur: Nemo nostrum parvi æstimet tempus quod in verbis consumitur otiosis. Volat verbum irrevocabile, volat tempus irremeabile, nec advertit insipiens quid amittat. Fabulemur, inquiunt, donec hora pertranseat. O! donec prætereat hora quam tibi ad agendam pœnitentiam, ad obtinendam gratiam, ad acquirendam gloriam miseratio Conditoris indulsit; donec transeat tempus quo divinam repropitiare debueras pietatem, properare ad angelicam societatem, suspirare ad amissam hereditatem, adspirare ad promissam felicitatem, excitare tuam pigram remissamque voluntatem, deflere commissam iniquitatem atque virtutem omissam!
Præterea, quamvis omne tempus nostrum in vita hac taliter appelletur « acceptabile » ac « dies salutis », specialissime tamen tempus istud quadragesimalis jejunii : quod sancta ordinavit, instituit ac deputavit Ecclesia, ut in ipso singularissime actibus pœnitentiæ insistamus, compunctioni ac devotioni vacemus, Christo propter nos passo compatiamur, cum ipso etiam jejunemus, ceterorum dierum negligentias ac peccata recuperemus et emendemus ; sicque ad recolendam ac celebrandam Christi passionem ac resurrectionem, atque ad corporis et sanguinis sui dignam susceptionem, salubriter disponamur.
Insuper, juxta doctrinam Apostoli, nemini demus ullam offensionem, aliquid injuste agendo :9 hoc est, nullum contristemus, lædamus, scandalizemus, neque damnum alicui inferamus, imo sic singulis faciamus sicut nobis ab ipsis fieri cupimus.10 Atque in omnibus exhibeamus nos sicut Dei ministros, in multa patientia, quatenus tota conversatio nostra sit quasi continua honoratio Dei. Quod est, si universa quæ agimus, ex caritate agamus recta intentione ad gloriam Dei, et adversa omnia amore Dei æquanimiter toleremus.11 Sic enim cogitationes, affectiones, verba et opera nostra meritoria erunt vitæ æternæ, et honorativa majestatis divinæ.
Postremo, hoc tempore sacro, plus solito quotidianas negligentias et culpas vitemus, actibus pœnitentiæ, compunctioni ac devotioni inhæreamus, orationibus, eleemosynis, jejuniis insistamus, superfluum somnum et omnem expellamus pigritiam, loquacitatem ac dissolutionem. Decet quoque ut circa Quadragesimæ hujus exordium omnes adulti confiteantur, ut in gratia crescant et opera eorum Deo sint grata. Conjugatos etiam ab amplexibus condecet abstinere in hoc quadragesimali jejunio, si fieri rationabiliter queat. Qualiter tamen in hoc conjugati habere se debeant, supra descriptum est, in sermone dominicæ tertiæ post nativitatem Christi circa evangelium.
Legitur de S. Francisco, quod valde magnæ abstinentiæ fuit. Unde quodam tempore solus secessit ultra fluvium ad locum quemdam secretum atque quietum, non nisi tres parvos panes deferens secum; et per totam quasi quadragesimam mansit ibidem, contemplationi, orationi devotionique vacans, et non comedit nisi de panibus illis tribus, tantum aquam bibens.
Footnotes
Chapter 125 of 211