Enarratio in epistolam
HORTAMUR VOS NE IN VACUUM GRATIAM DEI RECIPIATIS, ETC. II Cor. VI, 1-10.
CONVENIENTISSIME præsens epistola in prima dominica Quadragesimæ legitur, quia in hoc quadragesimali tempore operibus pœnitentiæ, imo et cunctis exercitiis virtuosis specialissime est insistendum, quatenus hoc sacrum tempus non solum fructuose expendatur, sed totius quoque anni negligentiæ in ipso recuperentur. Et ad hoc beatus Apostolus in hodierna epistola nos hortatur, et opera ipsa quibus insistendum est diffuse prosequitur :
Hortamur vos (inquiens) ne in vacuum, hoc est sine fructu et perseverantia, gratiam Dei recipiatis, id est gratiam habitualem gratum facientem, quæ est qualitas supernaturalis a Deo infusa, intellectualem creaturam perficiens et in esse spirituali deiformi ad promerendum idoneo constituens, atque meritoriorum actuum formale ac generale principium. Quemadmodum enim res ponitur in esse naturali per formam specificam, sic intellectualis creatura ponitur in esse spirituali supernaturali per gratiam. Et sicut oportet esse naturale præcedere operationes naturales, ita necesse est esse istud spirituale supernaturale præcedere operationes æternæ vitæ meritorias. Nam sicut beatitudo illa æterna ad quam conditi sumus ac tendimus, est supernaturalis, ita per supernaturalia media ad eam pertingitur. Præterea gratiam istam primo percipimus in Baptismo; perditam vero recuperamus in
A Pœnitentiæ sacramento, quum Pœnitentia sit prima post naufragium tabula. Quoniam ergo gratia ista a Deo infunditur ut per eam meritorie operemur perseveranter, sicque gloriam adipiscamur æternam, quæ est gratiæ finis ac consummatio; qui gratia Dei hoc modo non utitur, sed per negligentiam aut mortalem culpam amittit, in vacuum eam accipit. Et sicut, beatissimo principe Apostolorum testante, melius est viam justitiæ ignorasse, quam post agnitionem reverti retrorsum;1 sic melius quodammodo est non recepisse gratiam, quam perdidisse susceptam. Fructuose ergo utamur donis ac gratia Dei. Unde ad Timotheum ait Apostolus:2 Noli negligere gratiam quæ est in te. Quidam per gratiam intelligunt hic remissionem peccatorum, quam in vacuum recipit qui recidivat.
Quod autem Deus paratus sit gratiam dare, probat Apostolus. Ait enim Deus per Isaiam:3 Tempore accepto, id est opportuno et gratioso, quod maxime est tempus evangelicæ legis: quod tempus gratiæ nuncupatur, quia in eo præ ceteris temporibus gratia Dei liberalissime est effusa et omni generi hominum communicata. Propter quod in Actibus loquitur Paulus: Tempora prioris ignorantiæ despiciens Deus, nunc annuntiat hominibus ut omnes ubique pœnitentiam agant.4 Exaudivi te, quicumque sis, dummodo perseveranter et salubriter postulasti. Ideo in
Matthæo Christus testatur : Omnis qui petit, accipit; et qui quærit, invenit; et pulsanti aperietur.5 Unde a Joele asseritur : Omnis qui invocaverit nomen Domini, salvus erit.6 Et in die salutis, id est tempore liberationis factæ per Christum, quod est tempus gratiæ, adjuvi te, dando tibi supernaturale auxilium gratiæ ac virtutum, instinctum et consolationem Spiritus Sancti : sicut orat Psalmista, Adjuva me, Domine Deus meus, salvum me fac secundum misericordiam tuam.7
Deinceps auctoritatem inductam applicat Apostolus ad propositum. Ecce nunc tempus acceptabile, id est gratum et aptum ad promerendum gratiæ incrementum, quia nunc maxime operatur meritum passionis dominicæ, ecce nunc dies salutis, id est tempus salvationis a Christo exhibitæ. Propter quod in Actibus loquitur sacratissimus Petrus : Omnes Prophetæ a Samuel et deinceps annuntiaverunt dies istos.8 Et quod Apostolus ait hic bis, Ecce, designat valde notabile esse quod dicitur, ut dignitatem temporis hujus pensemus, et in eo fructuose vivamus, Deoque grati simus quod isto in tempore nos creavit. Singulariter vero tempus hoc quadragesimale est tempus « acceptabile » et salubre, tempus christianæ militiæ, in quo jejunamus cum Christo, et præ ceteris temporibus exercitiis insistere virtuosis debemus.9
Nemini dantes ullam offensionem, hoc est, nemini injuriantes, nullum scandalizantes verbo aut facto inordinato : hoc enim caritati non congruit. Ideo ad Romanos scriptum est : Ne ponatis offendiculum fratri aut scandalum;10 et rursus, Quæ pacis sunt, sectemur, et quæ ædificationis sunt, in invicem custodiamus.11 Ut non vituperetur ministerium nostrum, quo Deo servimus : quia si reprehensibiliter egerimus, vituperari poterit, et aliqui scandalizarentur in nobis, et esset hoc ipsum ad Dei inhonorationem. Conari ergo debemus ut ea quæ agimus, perfecte agamus, ne bonis permixta sint mala.
Sed in omnibus actibus vitæ nostræ exhibeamus nosmetipsos sicut Dei ministros, id est, prout vere decet famulos Dei : sicque, Sicut, dicit hic veritatem, non similitudinem tantum; in multa patientia, hoc est in copiosa ac prompta tolerantia adversitatum, puta : in tribulationibus, in necessitatibus, id est penuriis victus atque vestitus, in angustiis, id est cordis pressuris, in plagis, in carceribus : quæ omnia pro Deo patienter sunt sustinenda; in seditionibus contra nos motis eo quod juste agamus; in laboribus manualibus, quibus necessaria victui procuramus (quod quam salubre sit pandit Propheta, dicendo, Labores manuum tuarum quia manducabis, beatus es, et bene tibi erit;12 unde de his qui otiositati vacant loquens : In labore (inquit) hominum non sunt;13 ideo tenuit eos superbia, operti sunt iniquitate et impietate sua); in vigiliis sanctis, quæ fiunt ut orationibus, contemplationibus, prædicationibus et similibus exercitiis virtuosis insistatur, juxta illud Threnorum : Consurge, lauda in nocte in principio vigiliarum, et effunde sicut aquam cor tuum ante conspectum Domini Dei tui;14 in jejuniis pro carne domanda et gratia impetranda, in castitate mentis et corporis, vel conjugali, vel viduali, vel virginali; in scientia pertinentium ad salutem : de qua scriptum est, Dedit Deus illi scientiam Sanctorum;15 unde et Apostolus ait, Qui ignorat, ignorabitur;16 in longanimitate, hoc est longa et certa exspectatione felicitatis futuræ, in suavitate, id est mentis dulcedine, et pia applicatione ad proximum, in Spiritu Sancto, hoc est gratiosa directione Spiritus Sancti, ut secundum ipsius voluntatem omnia ista fiant; in caritate non ficta, id est non simulata et falsa, qualem habent hypocritæ : unde in prima Joannis Canonica legitur, Non diligamus verbo, neque lingua, sed opere et veritate;17 in verbo veritatis, id est in prædicatione Christi, qui est veritas et vita, in virtute Dei, hoc est, divinæ potestatis auxilio, non propriis viribus, jugiter innitendo;18 per arma justitiæ, hoc est virtutes et actus earum, quibus contra tentamenta ac vitia munitur atque protegitur anima, a dextris et a sinistris, id est in prosperis et adversis, ut neque in prosperis extollamur aut inaniter gloriemur, nec in adversis tristitia dejiciamur, sed animo roborato in gratia, regia semper via, hoc est per rectitudinem æquitatis mediumque virtutum, tendamus ad patriam Beatorum.
Exhibeamus insuper nos Dei ministros, per gloriam et ignobilitatem, id est per honorationem et vilipensionem, ut sive ab hominibus glorificemur, sive ab eis vilipendamur, firmi et puri in Dei maneamus obsequio; per infamiam et bonam famam, hoc est, sive diffamemur, sive celebre nomen apud homines habeamus, in Christo stabiliter perseveremus, non curantes laudes aut vituperia hominum, quantum ad nos ipsos pertinet. Tamen propter aliorum ædificationem, et ne scandalizentur, optanda et conservanda est bona fama; quod si fieri nequeat, in diffamia patientia est servanda. Ut seductores ab errantibus reputati, et veraces sumus verbo ac opere; sicut qui ignoti, hoc est quasi ignorati a Deo, ac reprobi ab impiis æstimati, et cogniti, id est a Deo per approbationem noti, ut confidimus vel per revelationem certi exsistimus. Quasi morientes vitam naturalem perdendo : quoniam adversarii fidei conabantur quotidie Apostolos trucidare; et ecce vivimus vita naturæ ac gratiæ, Deo nos conservante. Ut castigati, id est Deo permittente flagellati pro culpis nostris, vel aliorum, vel propter exemplum eorum, aut propter nostram coronationem (Deus enim flagellat filium omnem quem recipit, ut Salomon ait), et non mortificati, hoc est non occisi, nec peccato perempti, juxta id Psalmi :1920 Castigans castigavit me Dominus, et non morti tradidit me.21 Quasi tristes propter adversa, secundum aliorum opinionem, semper autem gaudentes in Domino, per veram patientiam, gratiarum actionem et consolationem internam, juxta illud Actuum : Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomine Jesu contumeliam pati.22 Sicut egentes temporalibus rebus, multos autem, quos ad Christum convertimus, locupletantes spiritualibus bonis gratiæ ac virtutum : quæ locupletatio fuit a Deo effective, ab Apostolo dispositive. Tanquam nihil habentes, quia omnia propter Christum reliquimus, et omnia possidentes, id est omnia quæ nobis necessaria sunt sive utilia ad salutem. Unde jubet Salvator ut primo quæramus regnum Dei et justitiam ejus, et hæc omnia adjicientur nobis.23 Atque Psalmista : Nihil (inquit) deest timentibus eum.
Footnotes
-
II Petr. II, 21. ↩
-
I Tim. IV, 14. ↩
-
Is. XLIX, 8. ↩
-
Act. XVII, 30. ↩
-
Matth. vii, 8. ↩
-
Joel ii, 32. ↩
-
Ps. cviii, 26. ↩
-
Act. iii, 24. ↩
-
Matth. iv, 2. ↩
-
Rom. xiv, 13. ↩
-
Ibid. 19. ↩
-
Ps. cxxvii, 2. ↩
-
Ps. lxxii, 5, 6. ↩
-
Thren. ii, 19. ↩
-
Sap. x, 10. ↩
-
1 Cor. xiv, 38. ↩
-
1 Joann. iii, 18. ↩
-
Joann. xiv, 6. ↩
-
Hebr. XII, 6. ↩
-
Prov. III, 12; ↩
-
Ps. cxvii, 18. ↩
-
Act. v, 41. ↩
-
Matth. VI, 33. ↩
Chapter 124 of 211