Skip to the text

Enarratio in evangelium

DUCTUS EST JESUS IN DESERTUM A SPIRITU, UT TENTARETUR A DIABOLO, ETC. Matth. IV, 1-11.

APTE in hac prima Quadragesimæ dominica præsens evangelium legitur, quia in eo describitur qualiter Christus quadraginta diebus ac noctibus jejunavit, statimque postea est tentatus : quia Christiani tunc a dæmonibus magis tentantur, dum Christi vestigia ac virtutes efficacius imitantur. Ait ergo evangelista Matthæus : Ductus est Jesus, hoc est, rationabiliter motus est ad proficiscendum, in desertum, quod fuit inter Jericho atque Jerusalem, ut communiter dicitur ; a Spiritu : non dubium quin a Spiritu Sancto, qui Christum secundum quod homo est, induxit, movit seu instigavit ad hoc quod ingrederetur desertum, propter rationabiles causas infra tangendas. Christus quippe secundum suam humanitatem, plenissimus fuit septem donis Spiritus Sancti, juxta illud Isaiæ: Requiescet super eum Spiritus Domini, spiritus sapientiæ, etc. Quemadmodum autem virtutes morales efficiunt hominem prompte mobilem a ratione, ut ejus sequatur judicium (refrenant etenim passiones, quibus impeditur homo ab obedientia seu sequela atque judicio rationis), sic dona Spiritus Sancti reddunt hominem faciliter mobilem seu dirigibilem a Spiritu Sancto. Itaque Christus ut homo, a Spiritu Sancto directus, motus sive inductus est, ut introiret desertum. Hinc in Luca habetur, quod agebatur a Spiritu Sancto in desertum. Agi namque seu moveri a Spiritu Sancto, caritatem et dona Spiritus Sancti habentibus competit, juxta illud ad Romanos: Quicumque Spiritu Dei aguntur, hi filii Dei sunt.

Præterea humanitas Christi fuit instrumentum seu organum Spiritus Sancti, imo totius superbeatissimæ Trinitatis, per eam indivisibiliter operantis: potissimum tamen fuit instrumentum Verbi æterni, a quo fuit assumpta. Ideo sicut corpus nostrum est instrumentum animatum, immediatum, conjunctum ac proprium animæ nostræ, sic Christi humanitas fuit Verbi æterni instrumentum animatum, conjunctum, immediatum ac proprium. Hinc Christus ut homo, movebatur in omnibus a Spiritu Sancto, imo et a se ipso.

Potest quoque per spiritum quo ductus est Jesus in desertum, intelligi spiritus ejus rationalis creatus, videlicet anima (de quo ait: Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma), ad denotandum quod propria atque spontanea voluntate, et ex rationis judicio, non coacte, desertum ingressus sit. Unde et alibi loquitur: Beati pauperes spiritu, hoc est mente seu voluntate, ut Leo Papa exponit.

Præterea, multiplex est spiritus, utputa increatus, qui est Deus (secundum illud Joannis: Spiritus est Deus), et creatus. Qui est duplex, videlicet rationalis et irrationalis: unde Salomon ait, Quis scit, si spiritus filiorum hominum ascendat, et spiritus jumentorum descendat? Porro spiritus rationalis creatus est duplex, puta conjunctus, ut anima, et separatus. Qui est duplex: nam alius est inavertibiliter ad Deum conversus, ut angelus; alter inconvertibiliter a Deo aversus, sicut diabolus.

Deinceps subditur ratio cur in desertum ductus est Jesus: Ut tentaretur a diabolo. Ista est una causa, non tamen tota, nec sola, neque præcipua. Poterat enim et extra illud tentari, quemadmodum et in pinnaculo templi tentatus est. Sunt ergo et aliæ causæ potiores. Prima, ut vitam solitariam commendaret, et eremiticæ ac anachoreticæ vitæ præberet exemplum. Christus quippe peccare non potuit; et virtus ejus sicut in publico non poterat impediri, ita nec solitudine adjuvari. Nihilo minus voluit diversas species vitæ virtuosæ ostendere ac docere. Hinc in pueritia habitavit cum Matre et Joseph, fuitque subditus eis, ut conversationem monasticam, qua sub obedientia spiritualis patris aut matris vivitur, exemplariter demonstraret et opere approbaret.1 Deinceps ingressus est eremum, quatenus, sicut jam tactum est, eremiticæ ac anachoreticæ vitæ præberet exemplum: quia ad hanc nullus secundum communem legem est aptus, nisi prius in sociali vita sit exercitatus. Secunda causa est, ut instrueret nos, quod ad pœnitentiam peragendam atque ad vacandum compunctioni, devotioni, orationi et contemplationi, solitarius præcipue conferat locus, præsertim desertum, ubi sensualium delectationum et sæcularium inquietudinum desunt objecta. Tertia, ut exemplum vitandi laudes hominum demonstraret. Mox enim ut a Joanne est baptizatus ac magnifice commendatus, imo et a Patre et Spiritu Sancto honoratus, Patre dicente, Hic est Filius meus dilectus, etc., eremum est ingressus, ut ejus exemplo, et nos laudati et honorati, optemus latere, et nesciri amemus.23 Quarta, ut pro nostris peccatis corpus suum jejunando affligeret, atque alios actus satisfactorios exerceret. Creditur enim quod ibi peccata mundi copiose deflevit, et pro hominibus uberrime exoravit.

Et quum jejunasset quadraginta diebus et quadraginta noctibus: non utique eo modo sicut nos jejunamus, qui quotidie semel reficimur, et tamen jejunare censemur; sed toto tempore illo nullum corporeum sumpsit cibum aut potum. Ideo Lucas asserit: Nihil manducavit in illis diebus. Postea esuriit, hoc est statim post dies illos, non necessitate naturæ, sed divina dispensatione atque spontanea voluntate. Quamvis enim omnino supernaturale sit hominem infra tantum tempus absque cibo ac potu subsistere, sicut in Moyse et Elia, tamen in Christo mirabilius fuit quod postea esuriit, quam quod interim nil comedit: quia ut asserit Augustinus theologorum princeps et in omni doctrina excellentissimus, in epistola ad Dioscorum, Tanta exstitit beatitudo animæ Christi, quod ex redundantia ejus poterat corpus Christi ab omni passione ac læsione præservari, et præservatum fuisset nisi Deo sic ordinante redundantia illa fuisset suspensa usque post resurrectionem. Non ergo indiguit cibo, nisi ex voluntate qua voluit redundantiam illam suspendi. Esuriit quoque, ut suæ famis afflictione magnam nobis gratiam et animæ spiritualem saturitatem promereretur: siquidem quidquid fecit et pertulit ut viator, nobis meritorium fuit.4 Esuriit item, ut assumptæ humanitatis ostenderet veritatem, suamque diabolo absconderet deitatem, et occasionem tentandi ei conferret.

Quæritur, cur Christus non jejunavit diutius quam Moyses et Elias. Respondet Chrysostomus, ne incredibilis videretur carnis assumptio, hoc est, ne putaretur non fuisse veraciter homo; et rursus, ne ejus divinitas pateret diabolo. Sed et propter mysticam rationem, quoniam quadragenarius numerus pœnitentiæ congruit: constat namque ex denario quater ducto, sicque designat castigationem hominis ex quatuor elementis compositi, cum observatione Decalogi secundum quatuor Evangeliorum doctrinam. Et iterum, quoniam tot diebus jejunando, offerimus Deo quasi decimas dierum anni, cui et aliarum rerum decimas offerre jubemur, secundum Gregorium.

Et accedens tentator, dixit ei. Iste tentator sive diabolus fertur fuisse Lucifer: quod Magister Sententiarum sentire videtur. Hilarius quoque testatur, quod fuerit dæmonum princeps. Et multi affirmant, quod victus a Christo, reclusus sit in inferno, detinendus ibidem quousque Antichristi tempore exeat et illum subintret. Accessit autem ad Christum in forma visibili ac humana, atque ut aliqui opinantur, in forma hominis religiosi, ut simulata sanctitate circumdatus, facilius falleret.

Subinde, sicut Unigenitus Patris pro nostra salute dignatus est incarnari, circumcidi, baptizari, crucifigi, ita et tentari. Primo, ut nobis gratiam ac virtutem triumphandi in omni tentatione promereretur. Secundo, ut nos ad sustinendum æquanimiter omnia tentamenta animaret ac provocaret: quoniam membra, et servi atque discipuli, suo debent capiti, domino ac magistro libenter ac proportionabiliter conformari. Tertio, ne quis in tentationibus quantumlibet gravibus constitutus, pusillanimis fiat, aut a Deo se suspicetur relictum, quum et Filius Dei tam acriter est tentatus. Quarto, ut formam resistendi ac prævalendi nobis monstraret. Idcirco in qualibet tentatione, per allegationem Scripturæ diabolum confutavit, ut et nos similiter faciamus. Quinto, ut tentatoris potestatem debilitaret, nosque ab omni tentatione erueret. Hanc rationem et alias quasdam tangit Apostolus ad Hebræos: Debuit (inquiens) per omnia fratribus similari, ut misericors fieret, et fidelis pontifex ad Deum: in quo enim passus est ipse et tentatus, potens est eis qui tentantur auxiliari.

Præterea, quod Christus contra diabolum dimicaturus primo voluit jejunare, ostendit quod volentibus tentamenta diabolica vincere, necesse est proprium corpus a voluptatibus gustus et tactus abstrahere, ac sobrie et continenter in omnibus se habere.56789101112 Abstinendo enim perducitur homo ad gratiam devote orandi; per orationem quoque devotam, ad contemplationem sinceram: et per tria hæc, ad aliorum informationem, prædicationem ac gubernationem aptissimus dignissimusque efficitur, ut sic gratiam, sapientiam et fervorem, quæ a Deo in abscondito sumpsit, per ignea et efficacia verba aliis communicet et proponat. Ideo Christus antequam publice prædicare exorsus est, prius in solitudine, jejunio, orationi et contemplationi vacavit, ad instruendum aliorum rectores, prædicatores atque prælatos, ut primo se ipsos in actibus illis exercitent, quatenus per hoc mereantur a Deo gratiam efficaciter prædicandi ac fructuose regendi, ut scilicet verba quæ proferunt, non ex frigido corde ac arido, sed ex gustu interno, ex caritatis fervore, ex spirituali experientia profluant, sicque audientes accendant, juxta id Psalmi:13 Memoriam abundantiæ suavitatis tuæ eructabunt.

At vero tentare, proprie sumptum, est experientiam explorare, seu certitudinem investigare, de re ignorata, vel dubia. Diabolus ergo dubitavit de Jesu Nazareno, an esset Christus: habuit namque pro utraque parte sibi quodammodo insolubilia argumenta. Dicit namque Ambrosius, quod ex eo quod diabolus explorando ac tentando loquitur Christo, Si Filius Dei es, constat quod noverat Filium Dei venturum, sed hunc esse Jesum non æstimavit, propter corporis infirmitatem quam in ipso perpendit. Joannes Chrysostomus quoque fatetur, quod diabolus audivit angelos, Gloria in excelsis Deo, in Christi nativitate cantantes;14 angelum etiam pastoribus nuntiantem, Quia natus est vobis hodie Salvator, qui est Christus Dominus.15 Itemque vidit tres Magos puerum adorantes; Simeonem demum ac Annam viduam et Joannem Christo testimonia perhibentes audivit.16 Ex prophetia etiam Danielis de numero hebdomadarum, agnovit tempus adventus Christi esse impletum. Ex aliorum quoque oraculis Prophetarum, cognovit quod Christus sit Deus. Ex quibus omnibus vehementer suspicabatur quod Jesus esset Christus Unigenitus Dei. Porro, ex alia parte, videns eum inter populares et peccatores baptizatum, et fame confectum, dubitavit et fluctuavit quomodo talis posset esse Filius Dei, verusque Deus: ideo veritatem explorans, dicebat, Si Filius Dei es, etc. Hinc et alii quidam dicunt, quod diabolus humilia in Deo non potuit credere.

Sed circa hæc verba dubitationes non parvæ occurrunt. Quum enim diabolus sit tantæ subtilitatis atque scientiæ, scivit certissime angelos sanctos nequaquam mentiri. Si ergo præfata angelorum audivit testimonia de Christi nativitate exhibita, viditque quod puerum illum Magi adoraverunt quem angelus asseruit esse Christum, nequaquam dubitasse videtur quin Jesus fuerit Christus. Rursus, sicut ex Prophetarum eloquiis noverat Dei Filium incarnandum, sic quoque ex eisdem scivit eum pro mundi salute passurum, imo ignominiosissima morte necandum. Hoc enim per Isaiam, atque in psalmo qui incipit, Deus, Deus meus, respice in me, etc., evidentissime est prædictum.1718 Itaque apparet, quod non ideo æstimaverit Jesum non esse Christum, quia abjecta sustinuit: præsertim quoniam scivit Christum inter homines conversaturum, atque in magna paupertate victurum, prout per Zachariam et Baruch fuit prædictum;1920 imo tempore passionis Christi, videns ineffabilem patientiam ejus, suggessit uxori Pilati ut persuaderet Pilato: Nihil tibi et justo illi.21

Propter hæc et multa similia quæ possem inducere, non video quid ad hanc difficultatem solvendam aptius valeat responderi, nisi quod libro nono de Civitate Dei, capitulo vicesimo primo, asserit Augustinus: Dæmonibus, inquit, tantum innotuit quantum voluit; tantum autem voluit quantum oportuit, hoc est, expediens fuit, hoc est, quantum terrendis innotescendum fuit. Innotuit quoque eis, non per id quod est vita æterna et incommutabile lumen, sed per quædam temporalia suæ virtutis effecta seu opera, et occultissimæ signa præsentiæ, quæ angelicis sensibus etiam malignorum spirituum potius quam infirmitati humanæ possent esse conspicua. Insuper, quando ea Christus paulum supprimenda judicavit et aliquanto altius latuit, tunc dubitavit de illo dæmonum princeps, eumque tentavit, an esset Christus explorans, quantum se ipse tentari permisit. Hæc Augustinus.

Hinc arbitror quod diabolus, ex præinductis de angelorum concentu et annuntiatione, testimoniisque Simeonis, Annæ, Joannis Baptistæ parentumque ejus, et aliis variis verbis, factis atque miraculis Christi, certitudinaliter ac stabiliter cognovisset Jesum esse Christum, si Christus hoc permisisset, potissimum dum Christus aperte docuit post hæc esse se Christum in lege promissum, ac Dei Unigenitum, idque per miracula soli Deo possibilia confirmavit. Illa etenim verba et opera non latuissent diabolum, si Christus permisisset. Nihilo minus Christus quædam fecisse asseritur, ne sua nativitas dæmonibus innotesceret: et tamen quædam illorum talia exstiterunt, quod diabolus per suam naturalem industriam potuit ea cognoscere, eaque cognovisset, nisi divinitus fuisset prohibitus; et ita per ea Christi cognovisset nativitatem. Communiter enim dicitur, quod Christus suam Matrem virgineam esse voluit desponsatam, ne ejus virginitas, et per illam sua nativitas pateret diabolo: et tamen non obstante desponsatione, diabolus faciliter explorasset ac cognovisset, an Mater Christi virgo fuisset, ut communiter doctores scholastici, Thomas, Albertus, ac alii, scribunt: præsertim quia et per humanam potest explorari industriam, an puella sit virgo. Unde quod hoc diabolum latuit, fuit quia divinitus fuit prohibitus, nec explorare permissus. Sic ad propositum dico, quod testimonia angelorum hominumque sanctorum de Christo præfata, tantum ac taliter innotuerunt diabolo, quantum et qualiter Deus voluit ac permisit: cujus moderamine factum est, ut diabolus sic sæpius fluctuaret considerando diversa circa Christum et opera ejus. — Hæc tam prolixe induxi, quia frequenter in Scripturis et infra locum habet hæc quæstio, qualiter dæmones ac Judæi noverant Jesum esse Christum.

Postremo et illud notandum, quod Augustinus adstruit Christum a principe dæmonum esse tentatum: unde communiter a Lucifero tentatus asseritur.

Denique, per hoc quod diabolus Christum post baptismum atque jejunium tentare aggressus est, constat quod tunc hominem potissimum tentat et impedire ac vincere nititur, quum viderit eum spiritualem incepisse profectum, ac aliquo ferventiori proficiendi affectu succensum. Ideo in Ecclesiastico docetur: Fili, accedens ad servitutem Dei, sta in justitia et timore, et præpara animam tuam ad tentationem.22 Insuper, ex hoc quod non legitur Christum tentasse nisi postquam desertum ingressus est, insinuatur quod illos præcipue conatur tentator dejicere, qui student perfectioni, solique Deo, relicta frequentia hominum, vacare nituntur. Hinc secundum doctores et sanctos Patres, solitaria et eremitica vita periculosa est imperfectis, loquendo de vita omnino solitaria, non sociali. Vita autem Cartusiensium, inter vitam omnino solitariam et claustralem ac socialem medium tenet. Præterea, per hoc quod completo mirabili illo jejunio Christum aggressus est dæmon, insinuatur quod virtuosos ac religiosos etiam tunc de spiritualibus vitiis tentat, quum eos carnalia viderit superasse peccata. Nunquam ergo securi et improvidi simus, sed timorati semper et circumspecti, quum in Ecclesiastico scriptum sit: Nisi in timore Domini tenueris te instanter, cito subvertetur domus tua.23

Itaque, « accedens tentator », hoc est diabolus (qui ab actu et habitu tentandi appellatur tentator, prout tentare sonat in vitium, seu ad fallendum atque vincendum malevole ordinatur), « dixit ei » : Si Filius Dei es. Noverat versipellis iste, quod in Scripturis angeli sancti hominesque devoti vocentur filii Dei, nec dubitavit de Christi sanctitate : idcirco ejus intentio fuit inquirere, an Christus esset naturalis ac unicus Filius Patris æterni, verusque Deus et Patri consubstantialis. Dic, hoc est, propria auctoritate jube, jubendoque effice, ut lapides isti, qui coram te jacent, panes fiant. Cogitavit autem callidissimus iste tentator : Si propria potestate poterit subito rerum naturas mutare, lapides convertendo in panes, sciam quod Deus sit, de quo ait Scriptura, Ipse dixit, et facta sunt;24 quod si non poterit, purus homo apparebit. Ideo dæmon locutus est valde astute. Non enim dixit, Roga Deum ut lapides convertat in panes, vel, Pete a me ut ego hoc faciam; sed ait, Dic, id est, solo imperio imperialique verbo hoc fac. Scivit equidem iste malignus, quod taliter rerum naturas mutare, et unum in aliud ita convertere, Deo sit proprium : cui a Sapiente dicitur, Subest tibi, quum volueris, posse.25

Primo quoque tentavit Christum de vitio gulæ, et lapidum in panes mutatione, eo quod esset fame laborans, et per consequens ad panis appetitum ac tale miraculum pronior, ut putavit tentator. Quo patet quod unumquemque de illo specialiter tentat peccato ad quod eum conspicit proniorem : idcirco quilibet contra illa præcipue vitia debet pugnare ad quæ se procliviorem agnoscit. Id demum est intuendum, quod non tentavit Christum in primis de aliquo manifeste inhonesto, turpi ac vitioso, quoniam sanctitatem ejus consideravit, nec confidebat quod ad tale aliquid posset eum statim inducere. Quo datur intelligi, quod eos quos non potest per aperta decipere mala, per apparenter bona nititur fallere, ut per immoderatas abstinentias, vigilias, castigationes, fictasque visiones.

Propter quod ait Apostolus : Ipse Satanas in angelum lucis se transfigurat. Propterea necessaria est discretio spirituum.

Tentavit igitur Christum astute.26 Sed non est sapientia, non est scientia, non est consilium contra Dominum. Sapientia enim in omnibus sapienter agit.

Quid ergo respondit Fons sapientiæ, Verbum Dei in excelsis, sequitur :27 Qui respondens, dixit ei : Scriptum est in Deuteronomii libro : Non in solo pane vivit homo, hoc est, non solum corporeo alimento indiget homo ut bene subsistat, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei, id est, per verba sacræ Scripturæ homo salubriter vivit, eisque indiget ut bene subsistat ac spiritualiter roboretur. Quemadmodum enim quantum ad corpus et conservationem in vita naturæ, indiget homo nutrimento corporeo; sic quantum ad animam et conservationem in vita gratiæ, indiget verbo Dei. Quod merito dicitur cibus animæ, quia id spiritualiter agit in anima, quod corporeum alimentum in corpore. Materiale etenim alimentum restaurat deperditum, confortat naturam, ad debitam quantitatem perducit, in vita conservat, et refectum lætificat : sic verba divina hominem inducunt ad pœnitentiam, qua deperdita tempora et bona omissa, opera quoque virtuosa per mortale peccatum mortificata, recuperantur; interiores animæ vires confortant; ad debitam spiritualis profectus mensuram perducunt, hortando, comminando, jubendo, consulendo, ac aliis modis, sicut ait Apostolus :

Omnis Scriptura divinitus inspirata, utilis est ad docendum, ad arguendum, ad erudiendum in justitia, ut perfectus sit homo Dei ad omne opus bonum paratus.28 Conservant quoque animam in vita gratiæ actibusque virtutum. Et breviter, verbum Dei intellectum illuminat, ad fidem inducit, spem roborat, caritatem accendit, opera dirigit, contra tentationes confortat, in bonis cor stabilit, consolatur atque delectat, mortemque culpæ, videlicet passiones, errores et vitia, expellit ab anima.

Hinc ait Psalmista:29 Lucerna pedibus meis verbum tuum, Domine, et lumen semitis meis; itemque, In via testimoniorum tuorum delectatus sum sicut in omnibus divitiis; et rursus, Ignitum eloquium tuum vehementer. In libro Sapientiæ quoque legitur: Non nativitatis fructus, sed sermo tuus, Domine, eos qui in te credunt conservat.

Victus ergo diabolus in prima tentatione, qua Christum tentavit de gula, tentavit eum secundo de superbia et gloria vana. Noverat quippe hostis versutus, viros perfectos, qui gulam faciliter vincunt, frequenter motu superbiæ vanæque gloriæ tangi. Tunc assumpsit eum diabolus in sanctam civitatem. Qualiter autem eum assumpserit, Scriptura non exprimit. Quidam vero affirmant, quod portavit eum in brachiis, vel humeris suis, tanquam fatigatum et debilem ex longo jejunio et magnitudine famis, quasi compatiens ei: cui et Christus acquievit, ut falleret deceptorem. Alii dicunt, quod portavit eum volando per aerem: unde Lyra dicit, quod intentio dæmonis Christum portantis erat, ut Christus a populo videretur volare, atque ex hoc inaniter gloriaretur. Alii dicunt, quod Christus ivit secum super ipsum apodiando, ut fessus. Alii, quod diabolus duxit eum quasi manu ad manum super terram. Et hoc verius puto, quod super terram Christus cum illo perrexit absque illius contactu, quia hoc magis consonare videtur ei quod scriptum est apud Lucam: Et duxit illum in Jerusalem. Quocirca loquitur Origenes: Sequebatur plane Christus, quasi athleta ad tentationem sponte proficiscens, et quodammodo loquens: Duc me quo vis, invenies me in omnibus fortiorem. Porro, quod volando per aerem Christum portavit, minus videtur: quia communiter dicitur, et verisimile est, quod diabolus in forma humana, ac specie hominis religiosi seu eremitæ, Christum in prima tentatione aggressus est, ut eum per simulatam sanctitatem citius falleret; et hanc formam seu speciem in secunda tentatione videtur servasse, in qua adhuc sub specie boni Christum tentavit, Scripturam allegans ad persuadendum. Si autem volasset secum per aerem, prodidisset se ipsum.

Assumpsit ergo Jesum « in sanctam civitatem », hoc est Jerusalem: quæ sancta vocatur, quia in veteri Testamento electa fuit ad cultum Dei, et erat in ea templum, et fuit ac viguit ibi interdum observatio legis; deinde ipsemet Christus in ea frequenter fuit, prædicavit, miracula fecit, sanguinem fudit. Primitiva quoque Ecclesia ibi fuit, Spiritum Sanctum recepit; et evangelicam legem Apostoli ibi prædicare post Christi resurrectionem exorsi sunt, et tunc fuit ibi vita Christianorum sanctissima. Et statuit, id est posuit, eum super pinnaculum templi, id est deambulatorium quoddam planum, quod fuit supra aliquam partem vel portam templi, ubi sacerdotes sedere solebant dum populo prædicabant. Duxit autem diabolus Christum de deserto versus Jerusalem, non quasi vim inferendo, sed admonendo ut iret ad homines causa vescendi sive docendi, vel ob aliud opus quod bonum apparuit. Et quoniam voluit Christum tentare de gloria vana, duxit eum ad urbem regiam totius Judææ metropolim, ubi major fuit occasio ac incitatio appetendi laudem humanam; posuit quoque eum supra pinnaculum, ubi magistros Judæorum solitus fuit ad multiplicem inducere vanitatem.

Et dixit ei: Si Filius Dei es, non sicut ceteri sancti, sed Unigenitus Patris, de quo Filio ejusque incarnatione ac passione Prophetas scio esse locutos; mitte, hoc est projice, te deorsum in conspectu adstantium, ut videntes te sine læsione cadere, aut sine casu volare, mirentur, teque collaudent, et magnus de cetero habearis ab omnibus, qui latuisti tam diu. Nec habes timere, scriptum est enim in Psalmo: Quoniam angelis suis mandavit, hoc est, præcepit Deus Pater, de te, quod in psalmo illo subjungitur, scilicet: Ut custodiant te in omnibus viis tuis; non autem in vanis præcipitiis: idcirco diabolus hoc subticuit, ne sua fraudulentia notaretur a Jesu, quem sapientem esse perspexit. Et in manibus, hoc est sua virtute ac operatione seu administratione, tollent, hoc est portabunt te, quum fuerit opportunum, ne forte offendas ad lapidem pedem30 tuum, hoc est, ne aliquid in via tibi obsistat aut læsionem inducat. Secundum Hieronymum, aliosque doctores, psalmus ille non est ad litteram scriptus de Christo, sed de quocumque homine justo viatore, angelorum custodia indigente, qua Christus non eguit. In quo patet dolus diaboli, Scripturam mendaciter, et tamen verisimiliter multumque apparenter allegantis et applicantis. Christus autem angelorum auxilio et custodia non egebat, quia et secundum superiores animæ suæ vires exstitit comprehensor, angelis cunctis perfectior, eisque altior, dignior atque potentior, non solum secundum quod Deus, imo et secundum naturam assumptam, propter ejus cum Verbo æterno hypostaticam unionem. Porro scriptura illa non est ita intelligenda, quasi electi et virtuosi in vita hac per angelorum custodiam a malis pœnæ seu adversitatibus et tormentis præserventur aut eripiantur, quamvis interdum hoc accidat:31 imo multæ sunt tribulationes justorum in vita præsenti; sed quod a malis culpæ potissimum præserventur per angelos, et ab aliquibus etiam corporalibus nocumentis.

Circa hunc locum loquitur Origenes: Unde tibi, diabole, scire quod ista sunt vera? Numquid legisti Prophetas, aut divina eloquia? Legisti quidem, non ut ex eorum lectione melior fieres, sed ut de simplici littera eos qui amici sunt litteræ interficias. Vide autem quomodo et in ipsis testimoniis diabolus versipellis est. Vult enim minuere gloriam Salvatoris, quasi indigeat auxilio angelorum, offensurus pedem nisi illorum auxilio sublevetur. Hoc enim testimonium, non de Christo, sed de sanctis generaliter scriptum est: non enim indiget angelorum auxilio, qui major est angelis. Quin potius disce, diabole, quod nisi Jesus adjuvaret angelos, offenderent pedes suos. Quare autem siles quod subditur: Super aspidem et basiliscum ambulabis, etc., nisi quia tu es aspis, tu basiliscus, tu leo, tu draco?32 Hæc Origenes.

Ait illi Jesus rursum: Scriptum est in Deuteronomio: Non tentabis Dominum Deum tuum.33 Hoc protulit Christus, non se appellando Deum diaboli, quamvis sit ejus creator, Deus, ac Dominus, neque directe increpando diabolum de hoc quod Christum creatorem suum tentare præsumpsit: non enim voluit insinuare diabolo Deum se esse. Sed sensus est: Non tentabis Dominum Deum tuum, id est, O homo quicumque, non præsumas Deum tentare.

Porro Deum tentare, est absque necessitate de ejus sapientia, providentia, vel potentia, experimentum sumere, utputa omittendo quod aliunde potest vel habet homo, et secundum humanum modum sibi incumbit. Multipliciter autem contingit sic Deum tentare. Primo, experimentum quærendo de sapientia ejus, an omnia sciat; vel de providentia ejus, an humana gubernet, et servientibus sibi adsit, quemadmodum in Exodo de filiis Israel scriptum est: Dixerunt, Estne Dominus in nobis, an non?34 Vel de omnipotentia ejus, secundum illud in Psalmo:35 Tentaverunt Deum, et dixerunt, Numquid poterit Deus parare mensam in deserto? Item experimento voluntatem Dei: ut illi qui volunt experiri utrum Deus infra tempus præfixum eos velit liberare, ita quod postea ejus non præstolentur auxilium nisi interim eis subvenerit, juxta illud Judith: Qui estis vos, qui tentatis Dominum? Posuistis vos tempus miserationis Domini, et in arbitrio vestro diem constituistis ei.36 Rursus hoc fit, indebite experimentum quærendo quid homo possit apud Deum: et hoc diabolus Christo suasit. Hæc ergo vitanda sunt, quamdiu habet quis aliud quod faciat, et quo sibi provideat seu veritatem cognoscat. Quod si non habuerit, nec aliunde quiverit adipisci, tunc cum ingenti fiducia invocet Deum pro ope, juxta illud secundo Paralipomenon : Quum ignoremus quid agere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos nostros ad te, Domine, dirigamus.37 Quoniam itaque a pinnaculo templi fuit via ad terram per gradus, præcipitare se inde fuisset Deum tentare. Si autem Sancti vicissim legantur in talibus humana contempsisse subsidia, atque divinæ se providentiæ commisisse, ex occulto Spiritus Sancti videtur processisse instinctu, nec ad imitationem trahendum.

Deinceps describitur tentatio tertia, quæ fuit de avaritia et ambitione. Iterum assumpsit eum diabolus, forte eo modo quo ante (nam Lucas ait :38 Et duxit illum), in montem excelsum valde, ut locus esset occasio consentiendi tentationi, quoniam ex mutatione locorum frequenter mutantur affectus; et ostendit ei omnia regna mundi, id est principalia vel quædam de omnibus; vel, omnia regna ostendit ei, non ad oculum corporalem, sed intellectualem, species et dispositiones regnorum ei proponendo, seu concupiscibilia illorum commemorando. Porro secundum Theophilum, ostendit ei omnia regna in phantasmate : et forte per phantasma intelligit Theophilus imaginariam visionem. Chrysostomus vero imaginatur, quod regna viciniora ostendit ei ad visum exteriorem, quantum fieri potuit; cetera quodam indicio, velut si quis cum alio stans, digitum versus diversas mundi regiones extendat, dicendo : Ecce ibi est Roma, ibi Alexandria. Et gloriam eorum, id est, divitias, delicias, pompas terrenorum regnorum exposuit Christo. Et dixit ei : Hæc omnia tibi dabo, si cadens, id est, in terram te prosternens, vel super genua ruens, adoraveris me adoratione latriæ. Hæc est antiqua et solita dæmonis pompa, ut Deo assimilari et a creaturis adorari ac divinis honoribus coli desideret.

Tunc dixit ei Jesus : Vade, id est, recede a me, Satana, id est, adversarie veritatis. Vade, inquam, in ignem æternum, secundum Hieronymum. Scriptum est enim in Deuteronomio :39 Dominum Deum tuum adorabis adoratione interiori ac exteriori. Deo namque tanquam altissimo principi, ac maximo benefactori, propria quoque virtute salvare potenti, nec aliquo indigenti, debetur summus singularisque honor, videlicet latriæ cultus interior atque exterior. Interdum tamen adoratio extense accipitur pro honoratione duliæ : per quam excellentes creaturæ debite honorantur. Sicque multoties in Scripturis leguntur quidam adorasse angelos vel homines magnos, ut Josue angelum, et Nathan propheta David regem.4041 Et illi soli servies servitute latriæ. Latria namque est virtus quæ Deo cultum cærimoniamque impendit. Si vero hoc verbum de quacumque servitute exponatur, sensus est, quod soli Deo serviendum sit propter se atque finaliter : ita ut quidquid servitutis exhibitum fuerit creaturis, totum ad Dei referatur honorem, et propter ejus ordinationem et voluntatem agatur, ut dum homini ministramus, non tam homini quam Deo in homine obsequamur.

Præterea perpendendum, qualiter Christus falsas a diabolo sumptas ex Scripturis sagittas, veris Scripturarum clypeis rejiciat et confringat.

Tunc reliquit eum in monte isto sublimi, diabolus, confusus et victus, atque de Christi divinitate incertus, nec sciens an esset Christus. Et ecce angeli accesserunt repente ad Jesum, et ministrabant ei, non quasi indigenti, sed ut Domino, cum humilitate ac reverentia, eum de montis vertice reponendo in terra, quamvis Christus propria virtute sine difficultate ac læsione potuisset descendere, non solum potestate divina, sed et dotem agilitatis assumendo. Nec solum hac vice, sed etiam ante angeli ministraverunt ei in eremo, juxta illud Marci : Spiritus expulit eum in desertum; eratque cum bestiis, et angeli ministrabant ei.42 In quibus omnibus, quod diabolus ad libitum suum valeat divinitatis majestas humanitatisque veritas declarantur in Christo.

Insuper circa hæc posset inquiri, quo ordine factæ sunt istæ tres tentationes. Lucas enim hanc quam Matthæus ponit tertiam, scribit fuisse secundam; et quam Matthæus ponit secundam, ipse posuit tertiam. Ad hoc aliqui responderunt, quod Lucas describit has tentationes secundum ordinem rei gestæ. Sed hoc non videtur, quia Matthæus apertissime scribit, diabolum recessisse Christumque reliquisse, audita Christi responsione ad tentationem factam in monte, quæ fuit de idololatria: quam tentationem tertio loco factam scribit Matthæus. Tunc enim Christus dicebat: Vade, Satana.43 Item, tentatio diaboli paulatim processit ad deteriora: tertia autem, in qua se petiit adorari, pessima fuit. De hac re plenius scripsi super Matthæum.

Ibid. 9. Denique, quamvis diabolus dixit, Hæc omnia tibi dabo, etc., non est putandum, dare regna mundi, sed præsumptuose atque mendaciter dixit hoc:44 nisi intelligatur, quod permissione divina frequenter cooperetur aliquibus ad obtinendum mundi dominia.

Postremo, per hoc quod Christus duas primas tentationes, ad suam injuriam pertinentes, mansuete sustinuit; ad tertiam vero, quæ Divinitatis contumeliam continebat, quasi exasperatus cum exprobratione respondit, Vade, Satana: docemur, secundum Chrysostomum, proprias injurias magnanimiter tolerare, Dei vero injurias ac contemptum, nec usque ad auditum sufferre: quoniam in propriis injuriis patientem esse laudabile est, injurias autem Dei dissimulare nimis est impium. Sed, heu! multi oppositum faciunt: nam proprias injurias districtissime ulciscuntur, de Dei autem inhonoratione parum aut nihil curant. Hi pleni sunt proprio et privato amore, non vera dilectione.

Footnotes

  1. Luc. 11, 51. ↩

  2. Matth. 11, 16, 17. ↩

  3. Joann. 1, 26-36. ↩

  4. C Hebr. II, 17, 18. ↩

  5. Joann. I, 14; ↩

  6. Luc. II, 21; ↩

  7. Matth. III, 13; ↩

  8. Joann. XIX, 18. ↩

  9. Luc. IV, 2. ↩

  10. Exod. XXXIV, 28; ↩

  11. Deut. IX, 9; ↩

  12. III Reg. XIX, 8. ↩

  13. Ps. cxlIV, 7. ↩

  14. Luc. II, 14. ↩

  15. Ibid. 11. ↩

  16. Dan. IX, 24-27. ↩

  17. Is. LIII; ↩

  18. Ps. XXI. ↩

  19. Zach. IX, 9. ↩

  20. Baruch III, 38; ↩

  21. Matth. XXVII, 19. ↩

  22. *Eccli. u, t.* ↩

  23. *Ibid. xxvii, 4.* ↩

  24. Ps. xxxii, 9; cxlviii, 5. ↩

  25. Sap. xii, 18. ↩

  26. II Cor. xi, 14. ↩

  27. Prov. xxi, 30. ↩

  28. II Tim. iii, 16, 17. ↩

  29. Ps. cxviii, 105. ↩

  30. Ps. xc, 11, 12. ↩

  31. Ps. xxxiii, 20. ↩

  32. Ps. xc, 13. ↩

  33. Deut. vi, 16. ↩

  34. Exod. xvii, 7. ↩

  35. Ps. lxxvii, 18, 19. ↩

  36. Judith viii, 11, 13. ↩

  37. II Par. xx, 12. ↩

  38. Luc. IV, 5. ↩

  39. Deut VI, 13. ↩

  40. III Reg. I, 23. ↩

  41. Josue V, 15. ↩

  42. Marc. I, 12. ↩

  43. Matth. IV, 10. ↩

  44. Luc. IV, 3-9. ↩

Chapter 126 of 211