Skip to the text

Sermo 2

QUALITER HOMINES VARIIS MODIS TENTENTUR IN VITA PRÆSENTI; ET DE UTILITATIBUS TENTATIONUM; QUOMODO ETIAM RESISTENDUM SIT EIS.

MILITIA est vita hominis super terram. Job VII, 1.

Sicut unicuique homini deputatus est angelus bonus in custodem et adjutorem, sic quilibet homo habet angelum malum, id est dæmonem impugnatorem ac tentatorem. Et quamvis homines acrius atque frequentius tententur a dæmonibus, non tamen ab eis dumtaxat tentantur.

Igitur agnoscendum, quod homines tentantur a quatuor causis. Primo, ab interiori principio, id est a propria carne, et naturali inclinatione et pronitate ad malum: quæ pronitas seu inclinatio ab originali peccato exorta est. Porro originale peccatum est defectus originalis justitiæ debitæ inesse.

Ex originali quoque peccato infliguntur animæ quatuor vulnera, videlicet: ignorantia in ratione; malitia, id est pronitas ad peccandum, in voluntate; concupiscentia in vi concupiscibili; et infirmitas, id est debilitas resistendi peccatis, in vi irascibili.

In primis ergo tentamur, id est, ad vitia inclinamur, a propria carne, et a præfatis quatuor viribus animæ, secundum quod vulneratæ atque infectæ sunt ex originali peccato, imo multo plus secundum quod assuetæ sunt vitiis, seu consuetudine prava corruptæ. Sic namque sæpissime atque fortissime ad peccata inclinant, etiam post conversionem seu pœnitentiam ad tempus, quia peccatis per gratiam dimissis, adhuc reliquiæ vitiorum, utputa pronitates ad mala, manent in viribus animæ, quousque per exercitia virtuosa tollantur, aut per singularem ac maximam gratiam subito auferantur. Hinc Jacobus ait apostolus : Unusquisque tentatur a propria concupiscentia, abstractus et illectus.12 Et Paulus : Caro (inquit) concupiscit adversus spiritum. Princeps quoque Apostolorum hortatur ut abstineamus a carnalibus desideriis, quæ militant adversus animam.3

Insuper tentamur a carne, imo potius a remissa ac tepida voluntate, quando labores horrendo, a spiritualibus studiis ac virtutum operibus retardamur. Nam et spirituales ac fervidi viri interdum a tali horrore laborandi ac patiendi tentantur, et a bonis aliquando retrahuntur. Propter quod dixit Salvator : Spiritus quidem promptus est, caro autem infirma. Caro namque inclinat ad corporales repausationes, sensuales delectationes et vitiosam quietem, variaque objecta sibi delectabilia sive utilia. Ideo ad Romanos ait Apostolus : Scio quia non habitat in me, hoc est in carne mea, bonum : nam velle adjacet mihi; perficere autem non invenio. Condelector enim legi Dei secundum interiorem hominem; video autem alteram legem in membris meis, repugnantem legi mentis meæ.

Secundo, tentamur a mundo dupliciter. Primo, dum mundus offert seu proponit nobis exteriora et temporalia bona, quibus affectum nostrum sibi alliciat, scilicet voluptates, divitias et honores, curiositates, adulationes, ludos, atque similia. Quæ omnia sunt spernenda amore Dei spiritualiumque bonorum, sicut in prima sua Canonica monet Joannes : Carissimi, nolite diligere mundum, neque ea quæ in mundo sunt. Nam si quis diligit mundum, non est caritas in eo : omne enim quod in mundo est, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.4 Secundo tentamur a mundo, dum per adversa, videlicet per comminationes, persecutiones, injurias, læsiones, irrisiones, nititur nos a Deo ac virtuosis operibus impedire atque retrahere. Quocontra admonet Christus : Nolite timere eos qui corpus occidunt, animam autem non possunt occidere;5 itemque, Beati estis, quum maledixerint vobis homines, et persecuti vos fuerint, et dixerint omne malum adversum vos, mentientes, propter me;6 gaudete in illa hora et exsultate, quoniam merces vestra copiosa est in cœlis.

Tertio, tentamur a dæmonibus, qui generaliter ad omnia mala nos conantur inducere, et de iis de quibus caro et mundus nos tentant, etiam ipsi nos tentant : imo carnem et mundum movent et concitant ad tentandum præsertim homines spirituales ac virtuosos. Et quidam dæmones de quibusdam specialibus vitiis homines tentant : unde quidam vocantur spiritus superbiæ, quidam spiritus fornicationis, quidam spiritus blasphemiæ sive perfidiæ.

Quarto, tentamur a Deo. Sed quum Deus dicitur tentare homines, sumitur tentare in bono. A Deo ergo tentamur dupliciter.

Primo, dum per adversa et aspera nos flagellat, id est, purgat aut perficit ob nostram salutem ac aliorum profectum, sicut Job et Tobiam. Unde in Tobia legitur angelus Raphael dixisse ad Tobiam :7 Quia acceptus eras Deo, necesse erat ut tentatio probaret te.8 Et in libro Sapientiæ scribitur : Deus tentavit justos, et invenit illos dignos se.9 Secundo dicitur Deus tentare homines, dum probat eos per aliqua ardua virtutum exercitia : sicut tentavit Abraham, præcipiens ei ut unicum atque carissimum filium suum offerret.10 Probatque Deus homines, non ut ipse sciat quales sint, sed ut ipsi se ipsos agnoscant, vel eorum perfectio aliis utiliter innotescat, videlicet, ut ædificentur in virtutibus sanctorum, ut eas salubriter imitentur : sicque probavit sanctum Job et Tobiam, ut eorum patientia aliis in exemplum ponatur;11 Abraham quoque, ut magna ejus obedientia ponatur aliis in exemplum.12

Præterea tentationes patienter sustinere debemus, quoniam multipliciter utiles sunt, si quis eis bene utatur.13 Nam primo per eas purgamur a vitiis, quia infestant et tribulant animam eis non consentientem. Ideo, secundum Apostolum, Deus cum tentatione facit proventum. Secundo per eas gratia augmentatur. Idcirco Deus dixit apostolo Paulo : Virtus in infirmitate perficitur. Tertio per eas æternaliter coronari meremur, si viriliter eis resistimus. Propter quod ait Apostolus :14 Non coronabitur nisi qui legitime certaverit. Quarto per eas in spiritualibus exercitati, experti atque periti efficimur, ita ut aliis in tentatione positis possimus consulere atque succurrere. Hinc in Ecclesiastico scriptum est : Qui non est tentatus, quid scit ? Qui non est expertus, pauca recognoscit. Quinto per eas diligentes ac agiles reddimur. Quo enim magis tentamur, eo plus admonemur ad Deum confugere, virtutibusque insistere, et omnem torporem abjicere, juxta illud Jonæ : Quid tu sopore deprimeris ? Surge, et invoca Deum tuum. Sexto per tentationes propriam infirmitatem cognoscimus, et nos profundius humiliamus, donaque gratiæ quæ habemus, diligentius custodimus. Hinc Deus frequenter subtrahit suis ministris dulcedinem consolationis internæ, et expeditionem solitæ celeritatis promptitudinisque in bonis, ne incauti sint et nimis de se confidant sive præsumant, sed in labore quoque certaminis proficere studeant. Hinc ait Gregorius : Quum tentamur vitiis, divina dispensatione nobiscum misericorditer agitur, ne virtutibus quibus proficimus extollamur. Propterea dicit Apostolus : Ne magnitudo revelationis extollat me, datus est mihi stimulus carnis meæ, angelus Satanæ, qui me colaphizet. Septimo per eas aliis innotescimus et exemplares efficimur, sicut de Job, Abraham et Tobia jam dictum est. Octavo per eas electi etiam in præsenti glorificantur a Deo. Unde quum S. Antonius a dæmonibus fuisset sæpe acerrime flagellatus ac laceratus, sursum adspiciens vidit lucem magnam desuper venientem, statimque intellexit Christum sibi esse præsentem, et ait : Ubi eras, bone Jesu ? Quare a principio non adfuisti, ut sanares vulnera mea ? Et dixit ad eum Jesus : Antoni, hic eram, sed exspectabam videre certamen tuum; et nunc quia viriliter dimicasti, in toto mundo te faciam nominari. Post hæc tangenda sunt remedia contra tentationes in generali. Siquidem contra quædam specialia vitia specialia sunt remedia : de quibus omnibus modo dicendum non est, ut vitetur prolixitas. Primum ergo remedium contra tentationes est, de propriis viribus nequaquam præsumere, sed totam spem in Deo defigere, juxta illud Osee : Spera in Deo tuo semper. Nam per eumdem Prophetam Deus effatur :15 Perditio tua ex te; in me tantummodo auxilium tuum. Per hanc enim spem firmam ac humilem, homo meretur a Deo protegi et juvari, juxta illud Psalmistæ : Qui habitat in adjutorio Altissimi, in protectione Dei cœli commorabitur.16 Unde per Jeremiam loquitur Deus : Eruens liberabo te, et erit tibi anima tua in salutem, quia in me habuisti fiduciam. Valde enim placet Deo firma, plena ac indeficiens spes in eo, potissimum in adversis, secundum quod sanctus Job profitetur : Etiam si occiderit me, in ipso sperabo.17 Hinc de electis ait Psalmista : Adjuvabit eos Dominus, et liberabit eos; et eruet eos a peccatoribus, et salvabit eos, quia speraverunt in eo. Ecce quam potens est spes in Deo. Sed talis spes non est otiosa et vacua, imo bonis operibus est repleta. Secundum remedium est, Deum cum omni fiducia incessabiliter invocare, sicut ipse hortatur in Psalmo : Invoca me in die tribulationis;18 eruam te, et honorificabis me. Nec solum debemus Deum in tentatione pro adjutorio invocare, sed etiam ipsum laudare, et gratias agere quod in præsenti nos visitat. Ideo dixit Psalmista : Laudans invocabo Dominum, et ab inimicis meis salvus ero; Jacobus quoque Ps. XVII, 4. I Cor. x, 13. II Cor. xii, 9. Eccli. xxxiv, 9, 10. Jonæ 1, 6. II Cor. xu, 7. apostolus:19 Tristatur aliquis vestrum? Oret æquo animo, et psallat.

Tertium est, cordialis et frequens consideratio dominicæ passionis. Legitur namque in libro Numerorum, quod dum filii Israel graviter peccassent, atque ob hoc Deus ignitos serpentes misisset in illos, a quibus multi occidebantur, Deus præcepit Moysi ut æneum20 serpentem faceret, ac levaret, id est, in alto defigeret, quatenus filii Israel illum serpentem æneum intuendo, curarentur a morsu ac læsione serpentium: et factum est ita. Per quod significatum est, quod Christiani Christum in cruce levatum ejusque passionem fideliter intuendo, ab infernalium morsibus serpentium, id est malignorum spirituum tentationibus, eruuntur.

Quartum est, tentationes patienter ferre, nec propter earum importunitatem turbari, aut furere, aut pusillanimitate deficere, sed prætactas earum utilitates perpendere, sicque viriliter eis resistere.

Quintum est, Virginem gloriosam, et proprium angelum, atque Sanctos magis dilectos, fiducialiter in adjutorium invocare, juxta illud Job:21 Ad aliquem Sanctorum convertere.

Sextum est, bene pensare qualis sit ipse tentator, quid prætendat, et quid quærat, sicque tanto ferventius ad virtutes se dare, quanto plus nos ipse nititur impedire. Consideremus ergo, quod diabolus tentans sit pessimus et crudelissimus ac implacabilis hostis noster, nil aliud sitiens, prætendens et quærens, nisi damnationem nostram æternam. Ex qua consideratione provocemur contra eum, et ulciscamur nos de eo, totis viribus atque præcordiis faciendo omnia quæ invitissime habet et quæ maxime eum affligunt, hoc est, nos ipsos totaliter humiliando, Deo fervide inhærendo, ipsum indesinenter orando, Christi passionem jugiter recolendo, patientiam in cunctis servando, pacifice conversando.22 Dum ergo tentamur, dicamus diabolo: Tu, diabole, me tribulas et infestas, a Deo me avertere cupis et tecum damnari desideras; ego quoque te tribulabo, etc. Et tunc faciamus actus præfatos, atque in Deo sperando despiciamus malignum. Unde S. Franciscus docuit Fratres suos ut tempore tentationis diabolo dicerent: Aperi os tuum, et projiciam ibi stercus.

Septimum est, novissima præmeditari, id est, districtum Dei judicium formidare, et quanta sit pœna inferni his qui tentatione vincuntur parata, sapienter pensare; et quam brevis sit vita præsens, quam periculosum sit tentationi succumbere, quia nescimus diem neque horam;23 quam ineffabilis etiam sit beatitudo et gloria electorum qui tentationibus digne resistunt, quam perdunt qui tentatori consentiunt.

Sic ergo agentes, laboremus sicut fideles milites Christi, nec adversariis ejus dæmonibus consentiamus, sed impleamus quod ait Apostolus: Vigilate, state in fide, viriliter agite, confortamini, et omnia vestra in caritate fiant.24

Footnotes

  1. Jacob. 1, 14. ↩

  2. Galat. v, 17. ↩

  3. I Petr. II, 11. ↩

  4. 1 Joann. II, 15, 16. ↩

  5. Matth. x, 28. ↩

  6. Matth. v, 11. ↩

  7. Matth. xii, 13. ↩

  8. Tob. xii, 13. ↩

  9. Sap. III, 5. ↩

  10. Gen. xxii, 1-12. ↩

  11. Job xxiii, 10; ↩

  12. Gen. xxii, 12. ↩

  13. Tob. II, 12. ↩

  14. II Tim. ii, 5. ↩

  15. Osee xii, 6. ↩

  16. Ps. xc, 1. ↩

  17. Job xiii, 15. ↩

  18. Ps. XLIX, 15. ↩

  19. Jacob. v, 13. ↩

  20. Num. xxi, 6-9. ↩

  21. Job v, 1. ↩

  22. II Tim. II, 3. ↩

  23. Matth. xxv, 13. ↩

  24. I Cor. XVI, 13, 14. ↩

Chapter 127 of 211