Sermo 3
DE NECESSITATE, UTILITATE ET LAUDE JEJUNII SEU ABSTINENTIÆ.
NON est regnum Dei esca et potus, sed justitia, et pax, et gaudium in Spiritu Sancto. Rom. XIV, 17.
Quoniam tempus istud quadragesimale est tempus jejunii, et jejunium appellatur, sciendum quod jejunium est actus virtutis quæ abstinentia dicitur, quæ est species temperantiæ. Præcepit autem Ecclesia ut omnes Christifideles jejunium istud quadragesimale observent, quos ætas, aut debilitas, aut alia causa rationabilis non excusat. Idcirco quicumque absque rationabili causa istud non servat jejunium, peccat mortaliter, et toties quoties frangit istud: potissimum autem fortes et divites, et qui graves non exercent labores. Cur autem instituerit Ecclesia istud jejunium, in sermone circa epistolam hujus dominicæ tactum est. Istud ergo jejunium est de necessitate salutis, quoniam cadit sub præcepto.
Præterea utilitas jejunii magna est et multiplex valde. Primo etenim valet ad satisfaciendum pro peccatis præteritis, et veniam impetrat: sicque purgat a malis præteritis seu a reatu eorum, et a futuris suppliciis purgatorii liberat. Hinc jejunium pro pœnitentia imponitur, ut Apostolus ait: Castigo corpus meum.1 Quemadmodum ergo corporis voluptate et cibi ac potus superfluitate Deum offendimus, ita jejuniorum afflictione ac parcitate satisfacere et Deum placare debemus: quia contraria contrariis curantur; et sicut in libro Sapientiæ legitur, per quæ quis peccaverit, per hæc et punietur.2
Secundo valet jejunium ad carnalium desideriorum refrenationem ac debilitationem, quia materiam et incitamentum illorum aufert: sicque per ipsum caro domatur et animæ subditur. Unde quum dixisset Apostolus, Castigo corpus meum, mox addidit, Et in servitutem redigo, id est, animæ servire compello, illud per abstinentiam castigando.3 Quemadmodum enim ebrietas et ventris repletio concupiscentias et varias passiones seu carnales affectiones pariunt et inflammant, ita jejunium illas exstinguit aut minuit. Idcirco ad sobrietatem in Scripturis sæpissime admonemur.
Tertio valet jejunium ad cavendum peccata futura et multa opera vitiosa. Tollit namque ab animo vanam lætitiam, dissolutionem et levitatem: sicque minus delectat peccare.
A Quarto valet ad impetrandum gratiam ac virtutem, et profectum magnum in eis. Nam quanto cum majori diligentia et conatu, corporisque afflictione, gratiam Dei et dona Spiritus Sancti atque incrementum in eis quærimus, tanto abundantius Deus dona spiritualia nobis infundit ac auget. Quamvis enim Deus sit liberalitatis ac opulentiæ infinitæ, vult tamen ut dona gratiæ suæ cum fervore et conatu quæramus. Propter quod ait Eusebius Emisenus, quod Deus non vult dona sua nimia inveniendi facilitate nobis vilescere. Atque in Deuteronomio scriptum est: Si quæsieris Dominum Deum tuum, invenies eum, si tamen toto corde et tota tribulatione animæ tuæ quæsieris eum.4 Et ista est causa, quod quamvis quotidie multas fundimus orationes vocales, tamen parum aut nihil in virtutibus crescimus, imo magis decrescimus: quoniam non cum debita diligentia, affectione et laboris instantia Deum quærimus et oramus. Sed sicut cattus amat piscem, sed non vult crura madere; sic desideramus virtutes, sed pro eis non volumus debite laborare, jejunando, in orationibus pernoctando, a vanitatibus nos domando: idcirco rudes, indevoti ac frigidi permanemus. Hinc per Isaiam Dominus loquitur: Si quæritis, quærite, id est, si vere me quæritis, ex totis præcordiis digne me quærite.5 Ad Danielem quoque prophetam Gabriel angelus dixit: Ex die quo posuisti cor tuum ut affligeres te in conspectu Domini Dei, exaudita sunt verba tua.6
Quinto valet jejunium ad obtinendam illuminationem et instructionem a Spiritu Sancto. Unde per Danielem describitur, quod dum Nabuchodonosor rex Babylonis præcepisset uni eunuchorum suorum ut de filiis Israel introduceret quosdam pueros de semine regio7, formosos ac elegantes, qui digni essent stare coram rege, et eunuchus elegisset ex filiis Israel Danielem, Ananiam, Azariam ac Misaelem, præcepit rex ut pueri illi regio cibo ac potu nutrirentur. Sed juvenes illi timorati atque devoti, rogabant eunuchum ut daret eis legumina simpliciaque cibaria. Et quoniam pueri illi tam abstinenter vixerunt ac sobrie, dedit eis Deus sapientiam et scientiam magnam, Danieli quoque interpretationem ac intelligentiam visionum. Hinc loquitur Isaias propheta: Quem docebit Dominus scientiam? et quem intelligere faciet auditum? Ablactatos a lacte, avulsos8 ab ubere, id est abstinentes et sobrios, qui carnales delectationes ac superfluitates contemnunt.
Sexto valet ad omnium virtutum expeditiorem ac puriorem exsecutionem. Nempe qui abstinenter et sobrie vivit, est ad meditationes subtiles acutior, ad contemplationes sublimes agilior, ad orationes devotas stabilior, ad ardentes in Deo affectiones paratior, et ad omne Dei obsequium aptior; et minores habet sollicitudines pro necessariis vitæ, minus quoque onerosus est aliis, est etiam cautior ac moderatior in loquendo.
Septimo valet ad corporis sanitatem diuturnioremque vitam, quoniam malos exsiccat humores. Idcirco in Ecclesiastico habetur: Qui abstinens est, adjiciet ad vitam.9 Chrysostomus quoque fatetur: Nihil sic salutem, nihil sic sensuum acumen operatur, nihil sic ægritudinem fugat, sicut moderata refectio.
Denique præinductis consonat quod loquitur Augustinus: Jejunium purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subjicit, cor facit contritum et humiliatum, concupiscentiæ nebulas dispergit, libidinum quoque exstinguit ardores, castitatis ac veritatis lumen accendit. Hinc ait Bernardus: Bonum est et salutare jejunium, quo redimuntur æterna supplicia dum remittuntur peccata. Non solum autem ablutio est peccatorum, sed et exstirpatio vitiorum; non solum obtinet veniam, sed meretur et gratiam; non solum delet peccata præterita quæ commisimus, sed etiam repellit futura quæ committere poteramus. Sanctus quoque Ambrosius contestatur: Jejunium est mors culpæ, excidium vitiorum, remedium salutis, radix gratiæ, fundamentumque castitatis. Hoc gradu ad Deum citius pervenitur; hoc gradu, antequam curru, Elias ascendit.10
Insuper ad abstinentem ac sobrium pertinet: Primo, statutum comedendi tempus non prævenire. Secundo, cibaria et pocula lauta non quærere, et in cibis ac potibus non voluptatem, sed necessitatem naturæ intendere. Tertio, studiositatem præparandi cibos cavere: nam cibos studiose parare, est hostis nostri ensem acuere, quoniam cibus potusque delicatus est gladius quo caro, imo diabolus, utitur contra animam. Quartum est, immoderatum desiderium cibi ac potus reprimere, nec instar canis famelici se super cibum et potum effundere. Ait equidem Augustinus: Fieri potest ut absque omni vitio cupiditatis ac voracitatis pretiosissimo cibo et potu utatur sapiens, insipiens autem fœtidissimæ gulæ ardore in vilissimum cibum ardescat. Quinto, non nimis diu in mensa sedere, nec in ea loquacitati, jocis risibusque vacare, sed cum Dei timore necessaria vitæ accipere. Sexto, ante refectionem benedicere alimenta, et postea gratias Deo peragere. Septimo, non excedere neque deficere in quantitate cibi ac potus, ut sit rationabile obsequium nostrum.11 Ideo ait Ambrosius: Sic debes jejunare, non ut palpites et respirare vix possis, et sociorum tuorum manibus traharis sive porteris, sed ut in obsequio Dei solito minus nil facias, imo sic ut opus Dei devotius peragas. Hinc ait Gregorius: Per abstinentiam vitia carnis exstinguenda sunt, non caro. Plerumque etenim dum plus justo caro restringitur, ab exercitio boni operis impeditur. Observandum est ergo medium.
Præterea, quoniam corporale jejunium ordinatur ad spirituale jejunium, quo abstinetur ab omnium excessibus vitiorum, idcirco nil prodest corpore jejunare, et animam a peccatis non præservare. Ideo loquitur Augustinus: Quid prodest corpus tenuari abstinentia, si animus intumescat superbia? Quid virtutis habet, vinum non bibere, et ira ac odio inebriari? Gregorius quoque: Incassum, inquit, per abstinentiam corpus atteritur, si inordinatis motibus dimissa mens, vitiis dissipatur. Unde, secundum Isidorum, qui cibis abstinent et male vivunt, dæmones imitantur. Itaque non venter seu stomachus tantum, sed et cetera membra jejunent, sicut beatus ait Bernardus: Si sola gula peccavit, sola jejunet, et sufficit. Si vero peccaverunt et cetera membra, cur non jejunent et ipsa? Jejunet ergo oculus a curiosis adspectibus et omni petulantia, ut bene humiliatus coerceatur in pœnitentia, qui male liber vagabatur in culpa; jejunet auris nequiter pruriens, a fabulis atque rumoribus, ac quibuscumque otiosis et ad salutem non pertinentibus; jejunet lingua a detractione et murmuratione, ab inutilibus quoque, vanis ac scurrilibus verbis; jejunet manus ab otiosis signis, et ab operibus omnibus quæ non sunt imperata aut licita. Sed multo magis anima ipsa jejunet a vitiis et propria voluntate sua: et enim sine jejunio isto a vitiis, cetera jejunia a Domino reprobantur, quia in diebus jejuniorum vestrorum inveniuntur voluntates vestræ.12
Postremo, quam stricte ac diligenter observandum sit istud quadragesimale jejunium, ex verbis sanctorum Patrum ostenditur. Ait equidem Augustinus: Quamvis abstineat quis certis diebus, quamvis ciborum dulcia alimenta non sumat, non tamen illius fertur acceptum jejunium qui non diebus Quadragesimæ jejunat. Pudet dicere, senes et aniculæ Quadragesimam faciunt, divites juvenesque non faciunt. Ambrosius quoque affirmat: Qui constitutum numerum Quadragesimæ una die manducando præterit, non ut unius diei violator accusatur, sed ut totius Quadragesimæ transgressor arguitur. Iterum ait: Ille Quadragesimam facit, qui jejunando et in bonis operibus ascendit ad Pascha. Nam sicut reliquo tempore anni jejunare præmium est, ita in Quadragesima non jejunare peccatum est: nam in Quadragesima jejunare necessarium est, et lege præfixum.
In octavo libro Vitaspatrum legitur, quod vir sanctus nomine Dorotheus, habitavit in eremo in spelunca, qui fuit abstinentissimæ vitæ. Per omnes enim dies, in æstu et solitudine, juxta mare colligebat lapides, et ex eis omni anno unam cellulam ædificavit, quam dedit alicui non potenti ædificare. Quumque discipulus suus diceret ei, Quid facis, Pater, in tali senectute interficiens corpus tuum? respondit: Occidit me, occido illud. Sumpsit autem quotidie in cibum modicum panis et aquæ; nunquam requievit super lectum aut mattulam, nec pedes extendit ad dormiendum, sed per omnes noctes sedens et operans, fecit sportas, de quarum pretio vixit; nec dormivit nisi operando, aut manducans claudebat oculos per dormitionem, ita ut sæpe panis caderet ex ore ipsius præ nimia dormitatione. Quumque discipulus ejus vidisset aspidem in aqua ex qua potare solebant, clamavit: Mortui sumus, Pater, quoniam aspidem vidi in aqua. Ipse subridens, aquam cruce signavit, atque jejunus bibit ex aqua, nec nocuit ei.
Ecce sancti Patres quam rigorosam vitam per totum tempus suum duxerunt: et nos pigri ac miseri, quadraginta hos dies jejunare recusamus. Emendemus igitur vitam, et sacrum tempus istud virtuose expendamus, plus solito jejuniis, orationibus, eleemosynis et ceteris operibus pœnitentialibus ac laudabilibus insistentes.
Footnotes
Chapter 128 of 211