Skip to the text

Sermo 7

QUALITER SIT TENTATIONIBUS RESISTENDUM.

NON in solo pane vivit homo, sed in omni verbo quod procedit de ore Dei. Matth. IV, 4.

Nunc reliqua evangelii hujus mysteria sunt tangenda. Itaque per hoc quod tentator diabolus Christum tentare aggressus est quum quadraginta diebus ac noctibus jejunasset, innuitur quod homines bonos spiritualibus exercitiis diligenter intentos diabolus maxime dejicere conatur ac vincere, vel saltem in aliquo impedire ac retardare. Tales namque sunt adversarii ejus; et illorum exercitiis invidet ac torquetur, quoniam illos conspicit scandere unde corruit ipse. Illi se erigunt contra ipsum, et ei viriliter renituntur: non itaque mirum si illos magis impugnet. Idcirco vir bonus, virtuosus, devotus, sit semper sollicitus, et stans videat ne labatur, sciens se crudelissimis, astutissimis atque fortissimis hostibus esse vallatum;1 et cum Propheta loquatur, Super custodiam meam stabo.2 Religiosus quippe debet esse oculatum pennatumque animal, in tantum ut plenus sit oculis ante et retro, id est undique circumspectus, ponendo cor suum super vias suas, hoc est, omnia opera sua discutiens, an vere sint virtuosa atque cum debita reverentia coram Deo peracta, et ne ab adversariis suæ vincatur aut retardetur salutis.34 Hinc beatus ait Gregorius: Hostis noster quanto magis nos sibi rebellare conspicit, tanto magis nos expugnare contendit; eos enim pulsare negligit, quos quieto jure possidere se sentit. Et rursus: Plerumque qui plus in contemplatione rapitur, contingit ut amplius paulo post tentationibus molestetur; sicut quibusdam bene proficientibus sæpe contingere solet, quorum mentem dum aut compunctio afficit, aut contemplatio super se rapit, statim etiam tentatio subsequitur, ne de his ad quæ rapta est mens extollatur. Hinc, secundum sanctos Patres, juvenibus seu incipientibus nondum bene exercitatis, tamen gratia speciali præventis et in magno fervore ambulantibus, summe necessaria est discretio et cautela, imo magna humilitas incessabilisque custodia, ne inaniter glorientur, aut subito elidantur, aut corpus ac caput suum nimis debilitent. Ideo asserit Augustinus: Non habet callidus hostis machinamentum efficacius ad tollendum de corde dilectionem, quam si in ea incaute ambuletur.

Insuper, per hoc quod diabolus Christum post tam diuturnum jejunium, et jam fame affectum, tentavit de lapidum conversione in panes, ad quod eum putavit amplius inclinatum, eo quod esuriret, datur intelligi quod unumquemque de his vitiis specialius tentat, laqueos parat, rete expandit, ad quæ eum conspicit proniorem sive ex naturali dispositione, sive ex consuetudine. Propter quod optime dixit Leo Papa: Non desinit hostis antiquus tentationum laqueos ubique extendere, ut quoquomodo virtutem credentium possit corrumpere; novit cui carnis illecebras ingerat, cui invidiæ virus infundat, cui luxuriæ incitamenta apponat; novit quem mœrore conturbet, quem gaudio fallat, quem metu opprimat, quem admiratione seducat; omnium discutit mores, ventilat curas, scrutatur affectus, et ibi quærit viam et causas nocendi, ubi viderit quemquam diligentius occupari. Quum ergo sit tanta contra nos imbecilles astutia dæmonum, utamur et nos omni bona industria nobis possibili. Consideret unusquisque ad quæ peccata, ad quas passiones sit pronior, et de quibus rebus magis tentetur; et contra illa tentamenta ac vitia specialissime, indesinenter ac infatigabiliter reluctetur, nec cesset quousque Deo auxiliante triumphet. Imo juxta doctrinam Philosophi de virga curva, quam si rectificari debeat, opus est ultra medium flecti ac recurvari, ut sic tandem in medio maneat fixa; sic religiosus ad iram, impatientiam, tristitiam, voracitatem, pigritiam aut aliam passionem proclivis, contra illam tam fortiter prælietur, ut in ea quasi ultra medium se vincat ac frangat, donec in medio roboretur. Ideo expedit ut suam quisque complexionem agnoscat: quatenus si cholericus est, contra iram plus pugnet; si phlegmaticus, contra pigritiam; si melancholicus, contra tristitiam atque invidiam; si vero sanguineus, contra carnalitatem, dissolutionem et animi relaxationem.

Præterea, per hoc quod diabolus Christum primam tentationem vincentem, statim tentavit de alio malo, insinuatur quod diabolus semel victus non protinus abit semper aut cessat: imo frequenter insurgit validius, impugnat atrocius, et de vitio tentat periculosiori, quemadmodum Christum primo de conversione miraculosa et gula tentatum, ac superantem, mox de vana gloria tentationeque Dei impugnare præsumpsit. Idcirco fatetur Gregorius: Antiquus hostis dum ex primo certamine se succumbere cernit, ad alia tentationum bella instaurat; intuetur uniuscujusque mores cui vitio sint propinqui, et illa proponit ante faciem ad quæ novit facilius inclinari mentem. Hinc ait Hugo: Diabolus quando decipere aliquem tentat, prius naturam ejus considerat, et inde se applicat unde aptum conspicit hominem ad tentandum ac superandum. Blandis ac levibus mentibus sæpe luxuriam proponit gloriamque inanem; asperis vero mentibus, iram, superbiam sive ferociam. — Ex quibus omnibus constat dictum illud quorumdam non esse ratum, dicentium dæmonem semel ab aliquo victum statim discedere, nec eumdem hominem amplius impugnare. Nec S. Thomas hoc approbat, quum in Luca de Christo dicatur, Consummata omni tentatione, diabolus recessit ab eo usque ad tempus:5 quo constat quod postmodum rediit. Ideo nunquam simus in ista vita securi aut torpentes et pigri, nec de triumpho præterito inaniter gloriantes, sed semper ad acriora bella parati, spiritualibus armis muniti, et undique circumspecti: præsertim quum unicuique dicantur duo angeli deputati, unus malus ad exercitium, alter bonus in adjutorium, qui usque in finem vitæ hujus cum homine manent. Hinc Cassiodorus ait: Tentatio ista a dæmone est bellum grave atque occultum, quia cum fortiore, et quoniam hostis hujus insidiæ non videntur. Et ipse adversarius nec labore deficit, nec victus aliquando in toto discedit: imo tanto atrocior redit, quanto fortius per divinam gratiam debellatur.

Porro, per hoc quod diabolo ter confutato, accesserunt sancti angeli et Christo ministraverunt, exprimitur quod victores tentationum a Deo ac angelis honorantur, confortantur ac consolantur. Et hoc ad præliandum fortissime contra tentationes ac vitia debet nos inflammare, quod Dominus, rex, Deus et creator noster, et angeli, certamen nostrum adspiciunt, et coronare victores paratissimi exstant: sicut videmus quod milites adspiciente imperatore aut rege, fortissime præliantur. Hoc quoque nos semper sollicitos reddat ac timoratos, quod dæmones tam ferocissimi, fortissimi infatigabilesque consistunt, et nihil de nobis sufficit eis, nisi ut nos non solum æterna beatitudine privent, sed perpetuis quoque involvant miseriis. Quomodo ergo nos pusilli, ignorantes, cæci, infirmi, tantis ac talibus poterimus resistere hostibus et prævalere eisdem? Et hoc nunc postremo tangendum est breviter.

Et unum nunc ex Evangelio habetur remedium, utputa allegatio Scripturarum, per quam Christus diabolo restitit semper atque prævaluit. Ita ergo et nos quando tentamur, Scripturarum testimonia recolamus, et quidquid eis adversatur abominemur. Unde, secundum Apostolum, verbum Dei est gladius spiritus, quo superatur diabolus. Est etiam cibus mentis, eam contra tentationes corroborans.6 Secundum remedium sive auxilium est, coram Deo propriam infirmitatem et insufficientiam humiliter recognoscere, et Dei auxilium fervide implorare, ac totam in Deo spem stabilire. Unde cum Apostolo dicamus, Omnia possum in eo qui me confortat; et cum beato Job, Pone me juxta te, et cujusvis manus pugnet contra me;7 atque cum Josaphat rege, Quum ignoremus quid facere debeamus, hoc solum habemus residui, ut oculos ad te, Domine, dirigamus, quia in nobis non est tanta fortitudo, ut tantis ac talibus valeamus adversariis reluctari.8 Et tunc utique fidelis Deus, qui non patitur nos ultra vires (quas ipse præstare paratus est) tentari, faciet cum tentatione proventum.9 Tertium est, dominicæ passionis meditatio frequens ac cordialis: quæ ad omnia tentamenta ac vitia superanda est efficacissima. Quartum est, etiam Sanctos ad quos quis majorem habet dilectionem ac devotionem, fiducialiter invocare, potissime Virginem gloriosam et angelum proprium, juxta illud Job: Ad aliquem Sanctorum convertere.10 Quintum est, quatuor novissimorum profunda consideratio, utputa, amarissimæ mortis, divinæ districtionis in judicando, perpetuæ damnationis, æternaliumque gaudiorum in cœlo: imo utique cujuslibet horum attentio sagax, ad superandum tentationes ac culpas universas est efficax. Sextum est, statim in principio repugnare, nec locum diabolo dare, phantasiis non immorari, nec vanis apprehensionibus, suggestionibus, imaginationibus condelectari, sed ad prætacta remedia se statim convertere. Hinc per Jeremiam loquitur Deus:11 Usquequo morabuntur in te cogitationes noxiæ? quia etsi veniant, tamen in corde morari non debent. Septimum est, otia devitare et boni aliquid jugiter operari, imo virtuosis exercitiis ferventer insistere, ne dæmon vacantem comperiat locum. Ideo dicit Hieronymus: Semper boni aliquid facito, ut te diabolus inveniat occupatum, quia non facile a diabolo capitur, qui bono exercitio occupatur. Octavum est, secreta cordis alicui viro spirituali, experto, discreto, clarissime aperire, et ejus consiliis uti. Hoc enim vehementissime dæmonum vires debilitat, qui quum sint tenebrarum ministri, et quærant latere ac fallere, nolunt suggestiones suas deduci in publicum, sed eis manifestatis refugunt:12 præsertim quum et magnæ sit humilitatis secreta cordis, cogitationes, et proprium lapsum ac conflictationem taliter aperire, qua humilitate debilitatur diabolus. Et quam utile est talia viro experto ac sapienti manifestare, tam periculosum est ea indiscreto et inexperto insinuare.

Itaque viriliter resistamus, indefesse pugnemus, quum tam ineffabile præmium sit eorum qui vincunt, tamque indicibile tormentum illorum qui superantur. Propter quod ait Ambrosius: Deus, omnium rector ac Dominus, cum omni angelorum militia certamen tuum exspectat, tibique contra diabolum dimicanti æternitatis parat coronam. Quam nobis post vitæ hujus incolatum concedat, qui æternaliter vivit et regnat Deus super omnia benedictus. Amen.

Footnotes

  1. 1 Cor. x, 12. ↩

  2. Habac. II, 1. ↩

  3. Agg. I, 5, 7. ↩

  4. Apoc. IV, 6. ↩

  5. Luc. IV, 13. ↩

  6. Ephes. vi, 17. ↩

  7. Job xvii, 3. ↩

  8. II Par. xx, 12. ↩

  9. I Cor. x, 13. ↩

  10. Job v, 1. ↩

  11. Jer. iv, 14. ↩

  12. Philipp. iv, 13. ↩

Chapter 132 of 211