Sermo 4
DE PŒNITENTIA, ET PARTIBUS EJUS.
VIAS meas in conspectu Dei arguam, et ipse erit salvator meus. Job XIII, 15, 16.
In hoc verbo duo tanguntur. Primum est sui ipsius reprehensio justa, quum dicitur: Vias meas in conspectu Dei arguam. Secundum est fructus hujus reprehensionis, videlicet liberatio a peccatis seu consecutio veræ salutis, quum subditur: Et ipse erit salvator meus. Quoniam itaque tempus hoc quadragesimale est tempus pœnitentiæ, dicendum nunc aliquid est de pœnitentia.
Porro in reprehensione sui ipsius includuntur dolor interior seu contritio de peccatis, et accusatio propriæ iniquitatis. Pœnitentia ergo, secundum Gregorium, est, præteritas culpas deplangere, et eas non iterare, id est firmum habere propositum peccata semper vitandi, non iterandi. Verumtamen ad veram pœnitentiam non requiritur de necessitate exterior planctus seu lacrimarum effusio, quum non sit semper in hominis potestate sic flere, sed planctus interior, hoc est dolor internus de hoc quod Deum offendit. Pœnitentia namque essentialiter est ipsa contritio de peccato, seu displicentia ac detestatio culpæ. Communiter tamen ponuntur tres partes pœnitentiæ, videlicet, contritio, confessio et satisfactio, quia ad perfectionem pœnitentiæ tria hæc requiruntur, præsertim si adsit facultas confitendi ore et satisfaciendi opere. Debemus ergo de peccatis nostris dolere, et ea confiteri, atque satisfacere pro eisdem juxta arbitrium confessoris; et hoc propter multas causas:
Primo, quoniam peccando Deum maxime inhonoravimus, graviter offendimus, ejus quoque amicitiam gratiamque perdidimus. Ideo quanto Deus æternus et gloriosus est honorabilior, sanctior et amabilior, tanto plus de peccatis nostris dolere ac verecundari debemus. Deus autem altissimus, est penitus infinitæ honorabilitatis, immensæ sanctitatis atque incomparabilis amabilitatis: ideo summe dolere debemus quia peccavimus. In omni namque peccato mortali est quidam contemptus Dei, quia peccator præceptum Dei non curavit nec digne advertit, sed parvi pendit atque neglexit. Iterum, in omni peccato mortali sunt duo, videlicet: aversio mentis a summo, infinito et incommutabili bono, utputa Deo sublimi et benedicto; et conversio mentis ad aliquod bonum creatum, caducum, commutabile et apparens. Sicque peccator peccando præfert bona ista creata, carnalia, vana et vilia, Creatori altissimo et superdignissimo Deo: sicque ipsum maxime inhonorat. Rursus, omnis peccator dum mortaliter peccat, propriam voluntatem præfert voluntati divinæ, quoniam contra jussionem voluntatis divinæ consentit et satisfacit propriæ voluntati: quod utique omnino et summe perversum atque injustum est. Ideo per peccatum Deus maxime inhonoratur. Quod autem Deus per peccata summe offenditur, hinc probatur. Videmus enim, quod quanto aliquis homo est justior ac sanctior, tanto plus odit ac detestatur iniquitatem; et quanto aliquis est dignitatis ac auctoritatis majoris, tanto ejus offensio est gravior. Quum ergo Deus omnipotens et excelsus, sit omnino infinitæ sanctitatis atque justitiæ, immensæ quoque dignitatis et excellentiæ, constat quod ipse ineffabiliter incomprehensibiliterque odit ac detestatur peccata, et ejus offensio gravitatem incomparabilem habet. Amplius, quanto Deus adorandus et gloriosus in se ipso amabilior est, et quanto amabiliorem se nobis exhibuit, quanto plura atque majora beneficia nobis largitus est, tanto cordialius de ejus inhonoratione, offensione et amissione debemus valde dolere.
Secundo, de peccatis nostris summe debemus dolere propter multiplex nocumentum quod nobis inferunt in præsenti: quia ut tactum est, per ea amicitia et gratia Dei privamur, virtutibus ac donis Spiritus Sancti nudamur, in naturalibus vulneramur, a communione et membris Ecclesiæ separamur, diabolo incorporamur, servi iniquitatis dæmonumque efficimur, vani, viles ac miseri reddimur, ad pœnam obligamur æternam, et præcedentium meritorum amittimus gloriam. Hinc in Jeremia habetur: Scito et vide quia malum et amarum est te reliquisse Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te.1 Salomon quoque: Qui in uno (inquit) deliquerit, multa bona perdet.2 Ecce quanta nocumenta infert homini quodcumque mortale peccatum, quamvis comparatione aliorum minimum videatur, et non nisi semel admissum. Propter quod Jacobus ait apostolus: Si quis totam legem impleverit, offendat autem in uno, factus est omnium reus.3
Tertio, de peccatis nostris maxime pœnitere debemus propter nocumenta quæ inferunt nobis in futuro: quia non solum propter ea beatitudine spoliamur æterna et gloria illa immensa, sed perpetuis demum deputamur suppliciis, et infernalem illam interminabilem calamitatem incurrimus: quæ sunt duo ineffabilia nocumenta, magis consideranda quam describenda. Ideo scriptum est: Tollatur impius, ne videat gloriam Dei. Et Propheta loquitur Deo:4 Neque habitabit juxta te malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos.5 Atque de impiis loquitur Deo: Cadent super eos carbones, in ignem dejicies eos;6 in miseriis non subsistent.
Quarto, de peccatis summe dolendum est quoniam in se ipsis inæstimabiliter turpissima atque vilissima sunt, et enormitatem indicibilem habent. Nempe quo supergloriosissimus Deus majoris est pulchritudinis, puritatis ac dignitatis, eo peccata, quæ sunt quædam aversiones et recessiones ab ipso, majoris sunt fœditatis ac vilitatis; et quo major est Dei auctoritas, eo enormiora sunt vitia quibus ipse offenditur.
Quinto, de peccatis est vehementissime pœnitendum propter maximum atque multiplicem pœnitentiæ fructum. Per eam namque peccator absolvitur a peccato, reconciliatur Deo, incorporatur denuo Christo atque Ecclesiæ, spiritualibus gratiæ donis ditatur, templum Spiritus Sancti efficitur, de filio et ministro diaboli filius et minister Dei efficitur, cœlesti regno aptatur, præcedentium operum bonorum merita reparare sibimet vere asseritur. Hinc ergo pœnitere ex totis debemus præcordiis.
Præterea, quoniam proximos diligere debemus sicut nos ipsos, eorum etiam peccata deflere debemus ut propria, et amorose orare pro eis.7 Verumtamen, sicut scribunt doctores, lugere propriis pro peccatis, actus est pœnitentiæ; lugere pro aliorum peccatis, actus est caritatis et misericordiæ; lugere autem desiderio beatitudinis sempiternæ, actus est beatitudinis tertiæ, de qua ait Salvator:8 Beati qui lugent. — Deinde, quoniam malum culpæ est incomparabiliter pejus malo pœnæ seu damni, idcirco de peccato magis dolere oportet, si erit vera contritio, quam de quocumque damno seu malo pœnali ac temporali, ut dicunt doctores super illud Jeremiæ: Planctum unigeniti fac tibi.9 Sed ut hoc sane intelligatur, scire oportet, quod est duplex dolor: videlicet rationalis, qui est in superiori animæ parte; atque sensibilis, qui est in parte animæ inferiori. De primo autem dolore intelligendum est verbum præfatum: qui dolor est displicentia detestatioque peccati, quod magis displicere ac abhorreri oportet quam omnia temporalia damna, sicut et Deus atque virtutes magis sunt diligendi quam cetera cuncta creata.
Nec sufficit interius pœnitere, sed et confiteri oportet sacerdoti potenti absolvere, hoc est jurisdictionem habenti super confitentem. Et confessio integra esse debet, et humilis, dolorosa, plana, et debite circumstantionata ac satisfactoria. Porro satisfactio quæ fit in mortali peccato non valet. Videat ergo confessus, an pœnitentiam sibi injunctam complevit antequam in mortale peccatum collapsus est; et si non, recuperet eam a tempore quo mortaliter se peccasse nec vere pœnituisse considerat. Verum de hac materia multa possent saluberrima atque pulcherrima introduci, sed nunc brevitati studere compellor. Suis tamen locis, Deo præstante, describam qualiter confessio fieri debeat. Sed penitus expedit ut Christiani in principio hujus confiteantur jejunii, vel saltem cito confiteri proponant, quatenus eorum jejunia et cetera opera pœnitentialia ac virtuosa complaceant Deo, quia ab exsistentibus in mortali peccato nil meritorium Deoque placitum agitur. In ipsa autem sacramentali confessione multa concurrunt quæ ad remissionem culparum infusionemque gratiæ valent ac conferunt: et quædam ex parte confitentis, videlicet, humiliatio ejus in confitendo, et erubescentia de peccato, actualis contritio, et fervor voluntatis ad meliora; quædam vero ex parte confessoris, puta vis clavium, et oratio ejus. Confessio quoque seu Pœnitentia in quantum est sacramentum, continet, causat ac tribuit gratiam. Hinc valde salubre est sæpe confiteri cum diligenti examinatione conscientiæ, et maturitate, ac interno dolore.
Postremo, principales partes satisfactionis sunt, oratio, eleemosyna, jejunium: ita quod omnia opera carnis afflictiva reducuntur ad jejunium, ut peregrinationes, disciplinæ, vigiliæ; omnia vero opera spiritualia ad orationem, ut psalmodia, celebratio, Missæ auditio; et omnia opera misericordiæ ad eleemosynam.
Post confessionem demum summe cavendum est a recidivo, quoniam vulnera reiterata gravius lædunt difficiliusque curantur. Et quanto quis gravius atque frequentius Deum offendit, tanto oportet dolorem interiorem esse intensiorem, si erit vera contritio per quam peccatum dimittitur. Ideo ait Hieronymus: Necessaria est pœnitentia quæ aut æquet crimina, aut etiam excedat. Augustinus quoque: Inanis est pœnitentia quam sequens inquinat culpa; nil prodest lamentatio, si replicantur peccata; nil valet a malis veniam poscere, et mala denuo iterare. Verum ut scribit Ambrosius: Quum sic pœnites, ut tibi amarescat in anima quod antea male dulce fuit in vita, et quod te prius oblectabat in corpore, ipsum te cruciat nunc in corde, tunc bene ingemiscis ad Deum. Nempe ut contestatur Gregorius: Qui perfecte senserit enormitatem et onus peccati et animi læsionem, aut parum sentiet aut ex toto non curabit corporis pœnam, nec gravem reputabit laborem quo novit peccata deleri præterita et caveri futura. Nam ut ait Hugo de S. Victore: Pœnitentia appellatur quasi punientia, eo quod homo in se ipso pœnitendo punit quod male commisit. Tria namque quæ sunt in pectoris percussione, videlicet pectus, sonus et manus, significant quod pœnitentia est de his quibus corde, ore et opere peccavimus. Et sicut de peccatis commissionis dolendum est, ita de peccatis omissionis. Vide ergo, o homo, quam salubris sit pœnitentia. Ipsa enim est medicamentum vulnerum mentis, spes salutis: per quam peccatores salvantur, per quam Deus ad misericordiam provocatur; quæ non tempore, sed profunditate luctus et lacrimarum pensatur. Dum etenim Deus piissimus conspicit hominem veraciter pœnitentem, protinus dicit: Parcamus huic homini, quoniam ipse sibi non pepercit; ignoscamus, quoniam ipse agnovit; conversus est ad puniendum peccatum suum, convertar et ego ad liberandum eum.
Legitur in Vitaspatrum, quod Thais fuit meretrix tam formosa, quod amatores ejus sæpe præ foribus ejus se mutuo vulnerabant desiderio introeundi primo ad eam. Quo cognito, vir sanctus abbas Paphnutius, mutato habitu, perrexit ad eam, dixitque ei: Ingrediamur cubiculum. Quumque ingressi fuissent, dixit ad eam: Intremus secretiorem cameram. Quumque per plures cameras introissent, et sanctus vir ille semper diceret, Introeamus locum secretiorem, illa dixit: Est unum cubile in quod nullus ingreditur; si autem times Deum, non est locus in quo abscondamur ab eo. Dixit ei abbas Paphnutius: Et credis esse Deum et futurum judicium? Illa respondit: Etiam. Et ille: Si ergo hæc credis, cur non times tanta peccata committere, et tot animas perdere, et tanta supplicia promereri? Quibus auditis, illa compuncta et territa fuit. Deinceps Paphnutius sua prædicatione eam convertit, et secum ad eremum duxit, atque in cella omnino reclusit. Dixitque Thais ad eum: Qualiter orabo Deum? Respondit: Non es digna Deum nominare, quoniam labia tua iniquitate repleta sunt; sed ita orabis: Qui creasti me, miserere mei. Deinde dixit Thais Paphnutio: Ubi faciam opus naturæ? Respondit Paphnutius: Sub te, in cella tua, ut digna es. Quumque per aliquot annos Thais mansisset in cella, in summa pœnitentia, S. Paphnutius vidit in visione, quasi pulcherrimum lectum omnibus floribus decoratum præparari in cœlo, et B. Thaim collocari in eo. Mane igitur facto, ivit ad cellam ejus, invenitque eam feliciter migrasse ad Deum. Hujus itaque peccatricis, imo sanctissimæ mulieris, pœnitentiam imitemur.
Footnotes
Chapter 129 of 211