Skip to the text

Sermo 6

QUOMODO QUILIBET POST SUAM A VITIIS PURGATIONEM GRATIÆQUE INFUSIONEM CUSTODIRE CONTRA RECIDIVUM SE DEBEAT.

DUCTUS est Jesus in desertum a Spiritu, ut tentaretur a diabolo. Matth. IV, 1.

Quemadmodum Christi doctrina omnium virtutum perfectionem includit, sic conversatio ejus in sæculo isto omnium graduum et statuum ac ordinum vitam ac sanctitatem fundavit ac demonstravit, atque totius perfectionis fuit exemplar. Unde per hoc quod desertum, Spiritu Sancto suam humanitatem ad hoc movente, ingressus est, et ibidem quadraginta diebus, jejuniis, orationibus contemplationibusque vacavit, eremiticæ vitæ fundamenta instituit ordinemque fundavit. Non enim idcirco solitudinem intravit, ut ibi liberius atque perfectius præfatis insisteret actibus, quia nec hominum frequentia et consortio poterat impediri a bonis aut affici culpis, nec deserto aut solitudine adjuvari; sed nobis dedit exemplum. Quum itaque tota Christi conversatio sit nostra informatio, diligentissime consideremus quidquid in evangelio hodierno de Christo conscriptum est: quod totum specialiter informativum est religiosorum.

In primis ergo, quod a Spiritu Sancto ductus est in desertum protinus post baptismum, designat quod homo post suam a vitiis purgationem et gratiæ infusionem in sacramento Baptismi aut Pœnitentiæ factam, sive post religionis ingressum concessam, aut per correptionem aut correctionem a præsidente desuper impertitam, debet se solito diligentius custodire ne recidivet, nec divinæ ingratus sit pietati, damnabiliusque offendat: quoniam vulnera repetita sunt graviora; et qui post indulgentiam impetratam se a culpis præservare non nititur, irrisor magis quam pœnitens esse convincitur, estque coram Deo improbus et ingratus. Ideo Sponsa in Canticis: Lavi (inquit) pedes meos, id est, affectiones purgavi;1 quomodo inquinabo eos? quasi dicat, Nullatenus decet.

Præterea et Salvator solitudinem introeundo, docuit nos sæculi vanitates, prava colloquia, delicias mundi respuere, nociva consortia fugere, spontanee corpus castigare. Siquidem quæ carnem delectant et fovent, spiritum necant. Et si arcta via omni Christiano, multo magis religioso est necessaria.2 Et quemadmodum filiis Israel idololatriæ multiplicisque ruinæ fuit occasio, nimia eorum familiaritas et communicatio cum Amorrhæis ac ceteris gentibus inter quas morabantur; sic multis religiosis occasio est deficiendi atque ruendi, immoderata communicatio et familiaritas eorum cum mundanis hominibus. Maneant ergo religiosi in sua abstractione ac solitudine, soli Deo intenti, atque cum Christo jejuniis orationibusque insistant, contemplationi quoque quum Deus concesserit, quum divinitus dictum sit cuidam devoto: Fons et origo omnis boni est, monachum in cella sua assidue considere. Et S. Antonius dixit: Sicut pisces extra aquam tardantes mox moriuntur, sic religiosi si sæcularibus commisceantur, et diu cum eis remaneant, a suo resolvuntur proposito, et fiunt remissi, dissoluti ac tepidi. Quod eis summe est evitandum, quum in Apocalypsi Deus cuidam loquatur: Habeo adversum te, quod caritatem tuam primam reliquisti.3

Porro, per desertum sacra religio monastica designatur. Desertum namque a deserendo nomen sortitur; et ipsa religio, ea quæ mundi sunt deserit et contemnit.

Verum ait Joannes: Omne quod est in mundo, concupiscentia carnis est, et concupiscentia oculorum, et superbia vitæ.4 Ideo hæc tria mala ac pessima sunt religiosis potissimum fugienda, præsertim hoc tempore sacro. Potest autem per concupiscentiam carnis intelligi omnis inordinatus appetitus ac prava inclinatio ad delectationem illicitam sensualem, non solum in cibis ac potibus, atque in venereis, sed etiam in risibus, jocis, ludis, et immoderatis solatiis. Quæ omnia sunt vitanda, quia non licet gaudere nisi in Domino, dicente Apostolo: Qui gloriatur, in Domino glorietur.5 Gaudere autem in Domino, est vel immediate in Deo gaudere, tanquam in proprio objecto, videlicet in contemplatione, dilectione ac laude ipsius, vel de rebus creatis in Deo, hoc est secundum voluntatem ipsius, illas scilicet referendo ad Deum et ejus honorem, tanquam ad debitum finem. Hinc asseruit Augustinus: Quum me magis delectat cantus quam res ipsa quæ cantatur, peccare me fateor; et tunc mallem ego non audire cantantem. Idcirco in psalmodia et cantu debemus principaliter ad sensum ac Deum attendere, et omnem complacentiam vanam abjicere.

Porro per concupiscentiam oculorum, vel curiositas vel avaritia designatur, et omne desiderium rerum quæ per usum corporalem inordinate delectant. Quod vitium in multis religiosis periculose abundat ac damnabiliter viget: qui quidquid ornatus aut curiositatis concipiunt aut in aliis vident, appetunt et habere conantur. Contra quod scribit S. Bernardus: Credite mihi, fratres, quia pulchritudines istæ et honestates externæ cito virile enervant propositum, et masculinum effeminant animum. Nam etsi ipso sæpe usu sopiuntur earum delectationes, tamen contemptu melius quam usu exstirpantur et vincuntur hujusmodi affectiones. Intentum quoque interioribus suis animum magis decent inculta omnia et neglecta exteriora, per quæ incola domus, animus ipse, sæpius alibi, puta in cœlestibus, conversari dignoscitur, seque alibi magis occupatam intentio sancta denuntiat. Hinc denuo ait gloriosus Bernardus: Negligentia interiorum generat curiositatem, quia dum homo interiora sua custodire et fecundare omittit, forinsecus evagatur, sicque evagando per multa, faciliter invenit ubi illicite delectetur. Effusus equidem animus interiora damna non sentit, quia nec intus est. Et quid mirum si propriam minime sentiat læsionem, qui oblitus est sui ipsius? Qui pœnitendo dicere potest et debet, Percussus sum ut fœnum, et aruit cor meum, quia oblitus sum comedere panem meum:67 panem utique bonæ operationis et obedientiæ salutaris, de quo ait Salvator, Meus cibus est, ut faciam voluntatem Patris mei.8 Sic dum ea quæ Deus a nobis requirit et professio exigit, obliviscimur, foris curiose diffundimur, fitque anima nostra absens sui, in regionem longinquam profecta.

At vero per superbiam vitæ designatur ambitio et omnis elatio. Quum ergo ad monachum spectet nihil honoris et delectationis in mundo hoc quærere, sed abjectione et subjectione gaudere, et quantum in se est, velle ab omnibus despici, conculcari, vituperari, seque omnium vilissimum reputare; constat quam longe et infinite distent a veritate perfectionis monasticæ omnes superbi et ambitiosi. Rursus, quum monachorum sit, in omni conversatione, actione et intentione ad Deum directe converti, et nequaquam ad se ipsos inordinate reflecti, intendendo propria commoda aut honores; omnis elatio et ambitio debent a monachis in infinitum contemni, quia elati et ambitiosi, quasi in cunctis quæ agunt, etiam quæ bona videntur atque ex genere bona sunt, ad se ipsos reflectuntur inordinate, suntque valde obliqui, injusti, distorti, non plani, recti et justi. Ideo, juxta Gregorium, numerari non queunt culpæ quæ generantur ex ambitione. Et certum quod omnium vitiorum origo consistit elatio, cujus demerito permittitur religiosus sæpe etiam in carnalia vitia aut in eorum desideria cadere. Ideo timoratus ille Tobias optime dixit: Superbiam nunquam in tuo sensu aut in tuo verbo dominari permittas; in ipsa enim sumpsit initium omnis perditio.9 Ut itaque vere simus religiosi, secludantur in æternum a nobis omnia ista in sæculo isto nequam regnantia.

Amplius, Christus per quadraginta dies jejunando, docuit quid agamus, ut qui per immoderantiam cibi ac potus excessimus, per abstinentiam atque jejunium aliquid etiam necessariorum nobis subtrahendo satisfaciamus. Quomodo ergo abstinet et jejunat, qui plus quam natura requirit manducat ac bibit, ita ut ad spiritualia reddatur ineptior? Quæ ergo sunt opera et indicia veri jejunii, audi Augustinum dicentem: Jejunium purgat mentem, sublevat sensum, carnem spiritui subjicit, cor facit contritum et humiliatum, concupiscentiæ nebulas dispergit, libidinum exstinguit ardores, et castitatis accendit fulgorem; jejunium est mors culpæ, excidium delictorum, salutis remedium, radix gratiæ, fundamentum castitatis, incrementum et custos virtutum. Sed ut ait Salvator, quum jejunamus, non efficiamur sicut hypocritæ tristes, ne tangamur gloria vana;10 sed caput ungamus faciemque lavemus, ne videamur hominibus jejunantes: hoc est, jucundum in Domino assumamus apparatum et vultum, soli complacere cupientes Altissimo, et omnia cum discretione ac recta intentione agamus.

Footnotes

  1. Cant. v, 3. ↩

  2. Matth. vii, 14. ↩

  3. Apoc. ii, 4. ↩

  4. 1 Joann. ii, 16. ↩

  5. 1 Cor. i, 31. ↩

  6. Ps. ci, 5. ↩

  7. Ps. ci, 5. ↩

  8. Joann. iv, 34. ↩

  9. Tob. iv, 14. ↩

  10. Matth. vi, 16-18. ↩

Chapter 131 of 211