Enarratio in epistolam
ESTOTE IMITATORES DEI, SICUT FILII CARISSIMI, ETC. Ephes. v, 1-9.
HORTATUR nos sanctus Apostolus in præsenti epistola, ad divinæ pietatis imitationem, ad spiritualis dilectionis perfectionem, ad vitiorum devitationem; et ait: Estote imitatores Dei, hoc est, pietati et misericordiæ Dei vos conformate, ignoscendo offensoribus vestris et benefaciendo eisdem, omnemque hominem diligendo, quemadmodum Deus sæpe indulsit, et per Christum multa beneficia contulit.
Unde immediate ante hæc verba dixit Apostolus:1 Estote invicem benigni, misericordes, donantes invicem, sicut et Deus in Christo donavit vobis. Sicut filii carissimi, hoc est, sicut spirituales filii mei mihi valde dilecti; vel, sicut filii Dei adoptivi Deo valde dilecti, hoc est, prout decet tales filios facere: filii enim patrum suorum sequi debent virtutes et opera; propter quod apud Joannem Christus dixit
Judæis: Si filii Abrahæ estis, opera Abrahæ facite.2 Recte quoque fideles electi dicuntur filii Dei carissimi, quia pro eis Pater æternus Unigenitum suum misit ac dedit
(juxta illud Joannis: Sic Deus dilexit mundum, ut Unigenitum suum daret), Filius Dei mortem sustinuit, et eisdem Spiritus Sanctus dona sua copiose infudit.3 Iterum, fideles electi sunt cari filii Dei propter dona naturæ seu naturalem imaginem, cariores propter dona gratiæ, carissimi propter dona gloriæ in futuro. Istud idem in Matthæo docet præcipitque Salvator: Diligite (inquit) inimicos vestros, benefacite his qui oderunt vos, et orate pro calumniantibus vos, ut sitis filii Patris vestri qui in cœlis est, qui solem suum oriri facit super bonos et malos, et pluit super justos et injustos.4
Et ambulate, id est, bene vivendo, ad regnum cœlorum procedite, manendo in dilectione Dei ac proximi, caritative vivendo, sicut in Joanne loquitur Christus: Hoc est præceptum meum, ut diligatis invicem sicut dilexi vos.5 Hinc subditur: sicut et Christus dilexit nos, hoc est taliter, utputa pure ac spiritualiter, quamvis non æqualiter. Unde in Joanne rursus ait Salvator: Sicut dilexit me Pater, et ego dilexi vos. Christus quoque in tantum dilexit nos, quod pro nobis mori dignatus est, secundum quod ait:6 Majorem hac dilectionem nemo habet, ut animam suam ponat quis pro amicis suis. Idcirco et nos debemus pro proximorum salute animas nostras ponere et corporalem vitam morti exponere, juxta illud primæ Joannis:7 In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit;8 et nos debemus pro fratribus animas ponere. Plus enim tenemur diligere animam proximi, quam proprium corpus. Verumtamen animam pro proximo ponere contingit dupliciter: primo, pro utilitate salutis proximi, et hoc est consilium; secundo, pro necessitate salutis illius, et hoc est præceptum, quoniam ordo caritatis id exigit.
Et tradidit semetipsum pro nobis, hoc est, sponte se obtulit et paratum exhibuit ad moriendum pro nostra salute, juxta illud Isaiæ: Tradidit in mortem animam suam; et rursus ibidem, Oblatus est quia voluit. Unde ipse apud Joannem dicit: Nemo tollit animam meam a me, sed ego pono eam.910 Et alibi ait Apostolus: In fide vivo Filii Dei, qui dilexit me et tradidit semetipsum pro me.1112 Oblationem pacificam et hostiam pro peccato in ara crucis, Deo Patri vel Trinitati, id est ad honorem et gloriam ejus, et ut pro nobis satisfaceret illi, quia per sanguinem suum pacificavit nos Deo, secundum illud Apocalypsis: Jesus Christus dilexit nos, et lavit nos a peccatis nostris in sanguine suo;13 in odorem suavitatis, id est in odorem suavem, videlicet in holocaustum acceptissimum Deo. Maxime etenim placuit Deo Patri totique Trinitati oblatio seu passio Christi ex parte patientis, quia ex maxima caritate, pietate et obedientia Christus se obtulit, et mortem illam sustinuit; non ex parte inferentium, quia ex invidia et crudelitate Christum sceleratissime occiderunt. Itaque passio Christi, ex parte patientis, fuit piissima; ex parte inferentis, impiissima, crudelissima, sacrilega ac displicentissima Deo. Unde propter eam usque in præsens capti et relicti sunt Judæi, dicente Apostolo, quod pervenit ira Dei super illos usque in finem.14
Deinde hortatur Apostolus ad mala vitanda. Fornicatio autem simplex, quæ est concubitus soluti cum soluta, et omnis immunditia, id est alia quævis luxuriæ species, aut avaritia, id est immoderatus temporalium divitiarum appetitus, nec nominetur in vobis, id est, non solum in vobis non sit, sed nec exprimatur a vobis libidinose (exprimi tamen potest bona intentione, ut vitetur), sicut decet sanctos esse absque talium nominatione libidinosa; aut turpitudo, id est indecens gestus in osculis atque amplexibus lascivis, aut stultiloquium, ut sunt verba procatoria et adulatoria, aut scurrilitas, id est jocularitas risum provocans, quæ ad rem non pertinet, id est, ad salutem non prodest, sed obest. Itaque horum nullum sit aut nominetur in vobis, sed magis gratiarum actio a vobis Domino offeratur.
Hoc enim scitote intelligentes, id est bene considerantes Scripturam, quod omnis fornicator simplici fornicatione, aut immundus, id est aliud luxuriæ genus committens, ut adulterium vel incestum, aut avarus, quod, scilicet avarum esse, est idolorum servitus, id est simile idololatriæ: nam sicut idololatra colit idola magis quam Deum, ita avarus divitias præfert Deo, et eis magis inhæret atque confidit quam Creatori. Hinc in Ecclesiastico scribitur: Avaro nihil est scelestius, et nihil est iniquius quam amare pecuniam; hic enim animam suam habet venalem.15 Non habet hereditatem, id est beatam possessionem aut paratam felicitatem, in regno Christi et Dei, id est in regno cœlorum, quod est regnum Patris ac Filii, imo et Spiritus Sancti, qui sunt unus Deus, unus rex, unus omnium Dominus: talis quippe nec modo pertinet ad regnum ac filios Ecclesiæ militantis per caritatem et gratiam, quum sit membrum ac servus diaboli; nec postea pertinebit ad cives triumphantis Ecclesiæ, nisi pœniteat.
Nemo vos seducat inanibus verbis, id est coloratis sermonibus, apparentibus argumentis, frivolis promissionibus, providentiam Dei negando, vel impunitatem ex divina misericordia promittendo, seu longam vitam spondendo, aut affirmando quod simplex fornicatio non sit mortale peccatum. Propter hæc enim, id est propter talium verborum seductionem et credulitatem, venit ira, id est ultio, Dei in filios diffidentiæ, id est homines reprobos, qui de vita futura et remuneratione divina desperaverunt, vel in ceteros transgressores, de quorum salute diffidimus. Nolite ergo effici participes eorum, id est, eis nullatenus communicetis, nec faveatis, nec conformemini in peccatis. Unde alibi ait Apostolus: Morte digni sunt, non solum qui faciunt mala, sed etiam qui consentiunt facientibus.16
Eratis enim aliquando, scilicet tempore gentilitatis et aversionis a Deo, tenebræ, id est, tanta vitiorum et ignorantiarum caligine involuti, quod non solum tenebrosi, sed etiam tenebræ potuistis vocari; nunc autem, dum estis ad Deum conversi, facti estis lux, id est spiritualiter illuminati, gratia virtutibusque ornati, in Domino, sicut in causa efficienti atque finali vestræ illuminationis. Idcirco, Ut filii lucis ambulate, id est, pure, virtuose et exemplariter vivite, prout spectat ad filios Dei, qui est lux prima, summa et increata. Vel per lucem, intelligitur claritas gratiæ, cujus filii sunt omnes qui gratiam gratum facientem jam habent. Unde apud Joannem loquitur Christus: Dum lucem habetis, credite in lucem, ut filii lucis sitis.17 Et merito sic ambulare debetis: Fructus enim lucis, id est operatio gratiæ, seu opus placitum luci æternæ, est vivere in omni bonitate, id est virtute, quæ est bonitas atque perfectio hominis, quoad se ipsum, et justitia, id est observatione justitiæ, quantum ad proximos, et veritate, quantum ad Deum, ei veraciter serviendo, non ficte; vel, « in omni bonitate » cordis, « et justitia » operis, « et veritate » sermonis, quia in tribus istis consistit perfectio hominis.
Footnotes
Chapter 141 of 211