Skip to the text

Sermo 1

DE DIGNITATE HOMINIS BONI DEUM FIDELITER IMITANTIS.

ESTOTE imitatores Dei, sicut filii carissimi. Ephes. v, 1.

Perfectio creaturæ, est assimilari proprio Creatori: tantum enim habet perfectionis quantum participat de bonitate Creatoris. Omnis autem creatura in aliquo assimilatur Creatori per dona naturæ, puta in esse aut vivere aut intelligere; sed rationalis creatura multo excellentius assimilatur Deo creatori per dona gratiæ, scilicet per virtutes ac dona Spiritus Sancti, et per usum eorum, videlicet, per exercitia virtuosa, per virtuosum profectum, potissimum per actualem ac fervidum Dei amorem et contemplationem sinceram. Porro in regno cœlesti assimilatur homo Deo excellentissime per lumen gloriæ et beatificam visionem, quia tunc actio ejus maxime conformatur actioni Creatoris. Propter quod ait Joannes:1 Nondum apparuit quid erimus; scimus quoniam quum apparuerit, similes ei erimus, quia videbimus eum sicuti est. Tunc namque indesinenter contemplabimur ac diligemus Dominum Deum nostrum clarissime, ardentissime ac saluberrime. Imitemur igitur Deum, quoniam eum imitari, est ei assimilari: in quo consistit perfectio nostra.

O quanta est misericordia atque dignatio Dei, qui ad suam imitationem nos invitare dignatur, et quanta est nobilitas hominis virtuosi Deum suum fideliter imitantis! Ad hanc imitationem invitat nos Christus, dicendo: Estote perfecti, sicut et Pater vester cœlestis perfectus est.2 Et Deus frequenter per Moysen dixit: Sancti estote, quoniam ego sanctus sum.3 Similitudo namque est causa amoris, et unionis ac complacentiæ; dissimilitudo autem est causa aversionis, separationis ac displicentiæ. Idcirco, qui Deum imitatur, a Deo amatur, et ei unitur ac complacet; qui vero agit opera Deo contraria, odibilis Deo est, et separatur ab eo.

Sed adverte, o homo, quod duplex est imitatio seu assimilatio Dei, videlicet usurpata ac ordinata. Nam et diabolus voluit A Deo assimilari, dicendo, Super astra cœli exaltabo solium meum, similis ero Altissimo;4 iterum, quando dixit ad Christum, Hæc omnia, scilicet mundi regna, tibi dabo, si procidens adoraveris me, voluit Deo assimilari.5 Itaque assimilatio Dei usurpata et falsa est, quando creatura intellectualis nititur Deo assimilari in his in quibus non competit ei assimilari Creatori, vel quando in his in quibus competit ei assimilari Creatori, nititur ei assimilari plus seu aliter quam oportet; porro assimilatio Dei ordinata est, dum appetit Deo assimilari in his in quibus decet et sicut oportet.

Ubi diligenter pensandum est, quod quædam conveniunt Deo in quibus creatura nequaquam eum potest imitari, ut sunt: nulli subesse, voluntate uti pro lege, ad libitum dominari, omnibus libere præsidere, et velle liberrime dominari, atque propter se velle amari ac honorari, nulliusque indigere. Et omnia ista ad excellentiam pertinent: in quibus primus ille apostata Lucifer voluit Deum imitari quantum ad aliqua; filii quoque ejus, videlicet omnes superbi et ambitiosi, volunt Deum in his aliqualiter imitari, imo et omnes iniqui, qui nolunt Deo subdi, sed libertate propria regi et sibimetipsis lex esse, prout in libro Confessionum Augustinus diffuse prosequitur. Aliqua vero conveniunt Deo in quibus creatura rationalis ipsum imitari potest ac debet, videlicet: bonitas, veritas, misericordia, communicabilitas, æquitas, sanctitas, perfectio. In his pro modulo nostro studeamus Deo assimilari, ut in affectum bonitatis cordialiter transformemur et omnem malitiam detestemur, veraces in omnibus simus et omne mendacium odiamus, misericordes simus et facillime ignoscamus, liberaliter quæ a Deo accepimus proximis communicemus, omnem crudelitatem et avaritiam fugientes, justi quoque exsistere laboremus, et ad sanctitatem ac perfectionem pertingere nitamur.

Porro, in sapientia Deum imitemur secundum mensuram nostræ capacitati convenientem, ne simus curiosi ad investigandum quæ scire nobis non expedit, nec præsumptuosi majestatem Altissimi perscrutando; nec ita subtilitatibus ac difficultatibus aliquis occupetur, aut supervacuis quæstionibus immoretur, ut negligat ea quæ Deus ab eo requirit, videlicet observantiam præceptorum et conversationem suæ vocationi condignam. Imo, secundum doctrinam Apostoli, meliora ac viciniora saluti primo ac principaliter exquiramus ac operemur, pensantes illud Ecclesiastici:6 Altiora te ne quæsieris, et fortiora te ne scrutatus fueris, sed quæ præcepit tibi Deus, illa cogita semper, et in pluribus operibus ejus ne fueris curiosus;7 non est enim tibi necessarium ea quæ abscondita sunt videre oculis tuis.

Præterea, juxta documenta Apostoli in præsenti epistola, ambulemus in dilectione spirituali ac firma Dei et proximi, Deum in omnibus et super omnia honorantes atque ab omnibus honorari cordialissime cupientes, de ejus inhonoratione et injuria ac contemptu summe dolentes; et quidquid offensivum est Dei, id omni diligentia devitemus. Imo in omni occupatione externa mentem nostram ad ipsum frequenter levemus aliqua oratione aut meditatione et adspiratione affectuosa. Nam ipse primo Regum affirmat: Quicumque glorificaverit me, glorificabo eum; qui autem contemnunt me, erunt ignobiles.8 Proximos quoque universos, bonos et malos, amicos et inimicos, benefactores et injuriatores, sinceriter diligamus, pro bonorum profectu, pro malorum conversione, pro universorum salute jugiter exorantes;9 nec aliquem scandalizemus, sed verbis ac factis omnes ædificare conemur.10

Amplius, quoniam lex Christi, videlicet lex evangelica, est lex maxime spiritualis, cœlestis atque perfecta, idcirco carnalia vitia, ut gula, avaritia et luxuria, cunctis sunt Christianis maxime detestanda ac fugienda. Ideo, sicut ait Apostolus, talia vi-

Ephes. v, 3. tia nec nominentur in eis, quatenus tam honeste ac irreprehensibiliter vivant, quod nullus suspicetur hujusmodi mala de eis : sicut de parentibus beatissimi Joannis Baptistæ legitur, quod incedebant in omnibus justificationibus Domini, id est observationibus præceptorum Dei, sine querela; Judith viii, 8. atque de Judith vidua legitur, quod tam virtuose se habuit, quod non erat qui malum loqueretur de ea. Nempe quam longe debeant hujuscemodi vitia esse a Christianis, constat ex eo quod Apostolus vult ea nec nominari in eis.

Præterea, quam grave ac fugiendum peccatum sit avaritia, patet ex hoc quod Ephes. v, 5. Apostolus vocat eam idolorum servitutem. Et merito avarus vocatur idololatra : primo, quia plus diligit nummum quam Deum; secundo, quia plus facit pro nummo quam pro Deo : nam multi sunt qui facili occasione postponunt ire ad Missam, quod non postponerent, si eundo ad Missam possent acquirere obolum; tertio, quia plus confidit in pecunia quam in Deo; quarto, quia plus reveretur nummos quam C Creatorem. Abjiciatur ergo inordinatus amor temporalium divitiarum; et spirituales divitiæ, quæ sunt virtutes ac dona Spiritus Sancti in via hac, et beatitudo æterna in patria, præ illis incomparabiliter appetantur.

Postremo, non efficiamur participes impiorum, sicut ait Apostolus: Nolite communicare infructuosis operibus tenebrarum, magis autem redarguite. Multis etenim modis communicat homo peccatis aliorum et reus efficitur, scilicet : consulendo, applaudendo sive laudando, favendo, consentiendo, cooperando, tacendo quum possit ac debeat increpare. Semper ergo displiceat Christiano peccatum proximi sui, et unumquemque pro posse suo retrahat a peccato, atque ad meliora inducat.

Sicque ambulemus ut filii lucis æternæ, Ephes. v, 8. ne simus degeneres filii, de quibus per Isaiam loquitur Deus : Filios enutrivi, et exaltavi; ipsi autem spreverunt me. Bonus etenim filius patrem suum honorat : et utique Pater cœlestis, Deus omnipotens, super omnia est incomparabiliter honorandus. Ideo per Malachiam locutus est : Si pater ego sum, ubi est honor meus?11 Is. 1, 2. Hinc olim devotissimi Christiani, ut Deo toto corde fidelissime adhærerent, cuncta terrena spreverunt. Unde in quinto libro Vitaspatrum habetur, quod quadam vice vir magnus ac dives venit in solitudinem Scythi, in qua multa millia monachorum habitaverunt, portans secum aurum; et rogavit presbyterum eremi ut aurum illud erogaretur Fratribus. Dixitque presbyter : Non opus est Fratribus. Quumque vir ille presbyterum vehementer ac importune rogaret ut daret aurum illud Fratribus, nec acquiesceret, posuit vir ille sportam cum aureis nummis in ingressu ecclesiæ. Et dixit sacerdos ad Fratres : Qui indiget, tollat. Et nullus eorum tetigit illam pecuniam; quidam vero nec adspexerunt. Dixit ergo presbyter viro : Suscepit Deus orationem tuam; vade et da illud pauperibus. Et valde ædificatus vir ille, discessit. Illorum ergo Fratrum devotionem sectemur.

Footnotes

  1. 1 Joann. iii, 2. ↩

  2. Matth. v, 48. ↩

  3. Lev. xi, 44, 45; xix, 2; xx, 26. ↩

  4. Is. xiv, 13, 14. ↩

  5. Matth. iv, 9. ↩

  6. Hebr. vi, 9. ↩

  7. Eccli. iii, 22, 23. ↩

  8. I Reg. ii, 30. ↩

  9. Matth. v, 43 et seq. ↩

  10. Matth. xviii, 7. ↩

  11. Malach. 1, 6. ↩

Chapter 142 of 211